|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 1 2
( f o l . 2 6 r - 2 9 v )
- _____________________________________________
- Quedam acies paganorum euadens forte praelii periculum.
ad leugas peruenit et montis excelsa subiit. Finito igitur etiam
magno certamine belli. ebalus uespere aduenit cum suis. Francosque
et burgundiones imprecatur nimis me pro nihilo duxistis quando
praelium sine me incoastis; blasphemabor a cunctis gentibus quae
auditure sunt hos euentus. Pro dolor mallem more cum isto populo.
quam abesse praelio. Tunc franci. et burgundiones. dixerunt ad
ebalum sine re quaerulum. Adhuc expectat te aliquid certaminis quo
potes te tuosque cito experiri. Considera northmannos praelio
fugatos cacumen montis causa praesidii aggressos. Praecipita ergo
eos a monte. eorumque superbia elide. Vindica sanguinem francorum
et burgundionum. Hoc campo. heu pro dolor iacentium. Sentiant te
modo aduenisse. qui gloriantur se periculum mortis euasisse. His igitur
dictis ebalus inuadit northmannos. in monte nimium exterritos
Ebalus autem ascendebat montem cum suis. daci uero resistebant ei
iaculis Ebalus iaciebat eo missilia. daci uero uiolabant eos
iaculis. Ebalide temptabant ascendere cacumen montis. Rollonidae
praecipitabant eos. usque ad basim montis. Ebalidae sepes et
parietes. quos daci ad capiendam ciuitatem fecerunt; ad montem
deportauerunt. Daci uero eosdem parietes et sepes illis
abstulerunt; et se ex illis circumdando munierunt. Populus namque
francorum; expectabant finem iurgiorum. Ebalus igitur uidens quod
non proficeret ei initum certamen; uenit ad richardum ducem in
campo praelii castrametantem. Tunc exercitus montem circumsepsit;
ne posset ullus elabi. Videntes autem daci se circumseptos plebe;
dixerunt ad inuicem. Si expectetur forte dies futurus. omnes
gladio interimemur. Frixonum quidam de gente natus. qui erat illis
accreditus; dixit mortem timentibus. Dabo consilium. uobis
profuturum. Intempestate noctis silentio. quidam nostrorum de
cacumine montis clam descendant. et forinsecus circa tentoria
bucina clangant. Illi namque audito clangore tubarum. autumantes
adesse rollonem nostrum ducem; formidolosi stupidique atque pauidi
fugitabunt hac illacque diuisi. Nos uero de monte descendentes.
inruamus super castra principum. duriterque debellando eos
transeamus per medium illorum. et festinemus aggredi seniorem
nostrum; et sic euademus mortis periculum. Responderunt. Congruum
nobis et salubre secundum quod accidit; das consilium. Melius est
nobis ita agere; scilicet aut elabi. aut mori. quam hic morari
nosque uiuos comprehendi. et poenis diuersis affligi. Iccirco
obscure noctis conticinio; descenderunt quidam de monte. et per
tentoria clam transeuntes ultraque uenientes; coeperunt forinsecus
tubis clangere. terroremque repentinum eis incutere. Ceteri uero
cum magno tumultu magnoque scutorum fragore elabentes uelociter de
monte. inuaserunt richardum temptoriis soporatum. Sicque ferociter
praeliantes. et per medium exercitum transmeantes. uiam quam Rollo
tenuit citatis gressibus liberati pergunt atque super othuram
uenientes. loco alto palude circumdato gressum fatigati figunt.
Exercitus uero nimium exterritus; coepit hac illacque fluctuare.
putans Rollonem adesse. Ebalus uero huius rei terrore;
donum cuiusdam fullonis expetiit. atque diu in ea delituit.
Exercitus autem lucescente aurora. montem uidens hostibus uacuum;
eos prosequitur eo usque quo morabantur. Northmanni uero
innumerabilia animalia quae secum adduxerant statim occiderunt.
atque tergora dimidia animalium diripientes et excoriantes ex
cadaueribus ipsis castrum circa se fecerunt. ponentesque unum
super alium coria sanguinolenta; forinsecus auellerunt; ne equi
stupidi equitesque mirantes appropinquarent. Franci uero et
burgundiones prosecuti eos cum adessent castellumque ex corporibus
equorum. boum. asinorum. caprarumque et bidentium conseptum.
tergoraque sanguinolenta forinsecus pendentia uidissent. dixerunt
ad inuicem. Quis inuadet istos? Qui uult uitam perdere; accedat ad
carneum castrum et mirabile. His dictis quique repedarunt sua.
daci uero nauium contubernia. Rollo autem uidens milites suos.
gratulanter dixit ad illos. O robustissimi armisque asperimi.
quomodo praelia euasistis? Tunc illi cuncta quae acciderant.
retulerunt rolloni. Rollo uero ira exagitus furiis acerrimis
bacchatus; coepit totam terram uastare et delere. atque incendio
concremare. Ilico omnis salus conclamatur. fiduciaque uiuendi non
repperitur; publica res adnihilatur. ecclesiaeque desertae
habentur. Franci uero non ualentes paganis resistere; totanque
franciam uidentes ad nihilum uenire. unanimiter ad regem uenerunt
atque dixerunt. Cur non auxiliaris regno cui prodesse et praeesse
debes sceptro? Cur non pax consilio acquiritur quam nec bellis.
nec ullo defensionis obstaculo adipisci possumus? Honor et
potestas regalis subigitur. paganorum insolentia erigitur;
francisce regionis terra quasi solitudo habetur. quia eius populus
aut fame aut gladio moritur. aut forte captiuatur. Tuere regnum si
non armis; uel consilio. Tunc rex karolus; his dixit furibundus.
Date mihi consilium; quod regno et nobis sit salubre et congruum
Tunc franci. Dabimus si nobis credideris; consilium tibi et regno
condignum et salutiferum. Vt requiescat populus nimis penuria
afflictus; detur terra a fluuio andelle usque ad mare paganorum
gentibus. filiam quoque tuam ROLLONI conubio iunge. et ex hoc
potes multum contra gentes tibi obstantes praeualescere. quia
ROLLO superbo regum ducumque sanguine natus. corpore pulcherrimus.
armis feruidus. consilio prouidus. aspectu decorus.
contra suos mansuetus. cui promittit fidus amicus. cui aduersatur
atrox inimicus; sagaci mente uassallus. constans et lenis ut res
expostulat in omnibus. sermone instructus. docilis in rebus.
actibus beneuolus; eloquio honestus. uirtute uirili repletus;
humilis conuersationibus. rebusque forensibus prudentissimus. in
iudicio iustus. in secretis cautissimus. auro argentoque
ditissimus; creberrima militum frequentia assidue constipatus.
quin etiam omni bonitate est exaggeratus. Confestim karolus his
consultus; misit franconem archiepiscopum rotomagensem ad Rollonem
paganorum ducem. Qui ueniens ad eum; blandis sermonibus coepit
alloqui. Omnium ducum praestantissime cunctorumque
praecellentissime. litigabis uita comite. semper contra francos
praeliaberis. semper contra illos? Quid de te si morte
praeoccupatus fueris? Cuius figmenti es? Deum te esse estimas?
Limo plasmatus nonne homo es? Nonne es esca uermium. cinisque et
puluis? Memento qualis es et eris; et cuius iudicio dampnaberis.
Herebo ut reor frueris. nec quemquam lacesses ultra praeliis. Si
uis christianus fieri; praesenti futuraque pace poteris frui.
ditissimusque ac terra morari. Karolus rex patientissimus consilio
suorum ductus. hanc terram maritimam ab anstigno et a te nimium
deuastatam. uult tibi dare quin etiam ut pax et concordia atque
amicitia firma. et stabilis. atque continua omni tempore inter te
et illum permaneat; filiam suam gislam nomine uxorem in coniugio
dabit tibi qua copula prole laetaberis. regnumque in perpetuum
tenebis. Quo audito conuocat maiores dacorum et quae episcopus
sibi retulit; narrat in auribus eorum. Daci uero reminiscentes
somnii interpretationum. dixerunt ROLLONI. Terra haec penitus
desolata. militibus priuata aratro non exercita. arboribus locis
referta; fluuiis diuersorum genere piscium plenis diuisa. uenatu
opulenta. uineis non ignara. glebis cultro elaboratis fecunda.
mari affluentiam diuersarum rerum daturo ex una parte circumdata.
altera decursibus aquarum deportantium nauigio cuncta bona. quasi
frantiae regno discriminata; si fuerit frequentia hominum usitata
ualde erit fertilis et uberrima. Nobisque ad habitandum sufficiens
et congrua. Filia quam tibi spondet utriusque progeniei semine
regaliter exorta; stature proceritate congrua. forma ut audiuimus
elegantissima. uirgo integerrima; consilio prouida. Forensium
rerum negotio cauta. conuersatione facillima. colloquio affabilissima.
manuum labore peritissima. quin etiam uirginibus cunctis
praecellentissima; decet ut copuletur tibi conubiali amicitia. et
ex hoc uidetur salubrius nobis consilium et in melius profuturum.
et ab alicuius rixe errore inconuulsum; quod filiam regis habebis
in coniugio federum. Reminiscere somnii interpretationum;
mysticorumque eius intellectum. Vt remur in istis finibus uertetur
nobis in prosperum. Satis praeliati sumus. francosque
debellauimus. consequens uidetur nobis ut requiescamus fructusque
terrae patienter fruamur. Remitte regi episcopum. ut si dederit
tibi quod spopondit; te dicat suo seruitio promptum esse. Remanda
ei securitatem pacis trium mensium; et ut sequestrae pacis spatio
ueniat si uult contra te ad placitum. faciatque uerborum suorum et
promissionum te per omnia securum. Statim Rollo supradicta
episcopo intimauit; regique ut haec diceret ad eum remisit. Qui
ueniens ad regem conuocato episcoporum comitum atque abbatum
coetu; dixit. Rollo dux northmannorum tibi amoris et amicitie
inextricabilis. quin etiam seruitii pactum. Si dederis filiam tuam
ei ut dixisti coniugem. terramque maritimam in sempiternam. per
progenies progenierum possessionem; manus suas se subiugando tibi
dabit fidelitatis gratia. tuumque seruitium incessanter explebit.
Posterisque per eum obstantium et iurgantium tumores contra te
retundere; nimiumque confortatus conualescere. His ab episcopo
renuntiatis; congratulantur franci. suggerentque unanimes regi. ut
det filiam suam terramque rolloni. Rex uero francorum prece
coactus; dedit filiam suam uice rollonis episcopo per pignus. in
uinculo sacramenti et coniurationis. His rerum oportunitatibus
factis. determinatis; et confirmatis; tempore locoque determinato.
atque sequestra pace data; redierunt quique ad sua. Franco
rotomagensis archiepiscopus rollonem adiit; et cuncta quae fecit
ordinatim illi narrando exposuit. Rollo igitur et sui his
renuntiatis. nimium exhilarati; typicum intellectum rememorant
uisionis. Rotbertus autem dux cum audisset quod rex karolus filiam
suam daret rolloni et pacificarentur uicissim. paxque fieret
totius orbis; misit uerbis pacificis ad rollonem nuncium
subsequentia uerba dicturum. Cumque adesset; rolloni
uerbis precatiuis dixit. Rotbertus dux francorum; tibi
fidele seruitium. Audiuit concordiam tui et regis; et inde
letatur nimis. Congruum esse tibi dicit. te tuosque requiescere;
terramque datam reaedificare. Vrbes et moenia restaurare; teque
perpetua pace uiuere. Satis exercuisti praelia. Satis demonstrasti
arma uirilia. Satis cuius uirtutis es declarasti. Satis plurimis
periculis incubuisti. satis uas emeritus. satis toto orbe
laudatus. Quinimmo dux idem deprecans flexis animi genibus mandat
tibi ut testificatum in christi nomine et in fonte salutifero
baptismate. locum suscipi ab eo te sinas. Hinc eritis si tibi
placuerit inseparabiliter fidi amici. nullusque contra uos stare
poterit; facietque incessanter uestrum seruitium. regemque tibi
omni tempore beneuolum. His dictis consilio franconis episcopi
suorumque comitum dixit. Volo consentire regi francisque ut ueniat
ad denominatum placitum; meque redimat fonte immersum. Hic mihi
sit paterno amore pro patre; ego filiorum dilectione ero illi pro
filio. Succurrat mihi si necesse fuerit. ut pater filio; ego illi.
ut filius patri. Gaudeat mea prosperitate; tristetur mea
aduersitate. Quae meae potestati sunt. sui iuris sint; et quae mei
iuris. suae potestati sint. Internuntius igitur quae audiuit;
Rotberto duci renuntiauit. Statuto idcirco tempore; uenerunt ad
determinatum locum. qui dicitur ad sanctum clerum. Rollonis autem
cis eptae fluuium sedit exercitus; regis uero et rotberti
altrinsecus. Extemplo rollo misit ad regem franconem
archiepiscopum; uerba dicenda dicturum. Rollo non potest tecum
pacificari; quia terra quam illi uis dare inculta est uomere.
pecudum et pecorum grege omnino priuata. hominumque praesentia
frustrata. Non habetur in ea unde possit uiuere; nisi rapina et
praedatione. Da illi aliquod regnum. unde conducat sibi cybum et
uestitum donec impleatur terra quam illi das opulentiarum
congerie. reddatque temporiuos fructus uictuum hominum et
animalium. Quin etiam non conciliabitur tibi nisi terra quam
daturus es in sacramento christianae religionis iuraueris. tu et
archipraesules. et episcopi. comites et abbates totius regni. ut
teneat ipse et successores eius ipsam terram ab eptae fluuiolo ad
mare usque. quasi fundum et alodum in sempiternum. Tunc rotbertus
dux francorum et qui aderant comites et episcopi cum abbatibus; dixerunt
regi. Non habebis ducem tanti honoris; nisi quod concupiscit feceris. Si
non propter seruitium. quod repetit a te dederis; saltem da illi propter
cultum christianae religiositatis. ut adquiratur tantus populus
christo. qui irretitus est errore diabolico. Et ne culmen totius
regni tui aecclesiaeque adnihiletur; impetu infestantis exercitus.
cuius aduocationis patrocinio uice christi fungens. debes esse
rex; et aduocatus constantissimus. Tunc flandrensem terram. ut ex
ea uiueret uoluit rex ei dare; sed illi noluit prae paludium
impeditione recipere. Itaque spondet rex ei britanniam dare; quae
erat in confinio promissae terrae. Ilico rotbertus et franco
episcopus; renuntiauerunt omnia Rolloni. et adduxerunt illum
integritate christianae fidei. obsidibus datis; Karolo regi.
Franci uero intuentes rollonem. totius frantiae inuasorem.
dixerunt ad inuicem. Magnae potentiae iste dux; magneque uirtutis.
atque magni consilii et prudentiae; quin etiam laboris. qui tanta
praelia exercuit; contra comites istius regni. Statim franconem
coactus uerbis; manus suas misit inter manus regis. quod non pater
eius et auus. atque proauus; cuiquam fecit. Dedit itaque rex
filiam suam. gislam nomine; uxorem illi duci. terramque
determinatam in alodo et in fundo; a flumine eptae usque ad mare.
totamque britanniam de qua posset uiuere. Rolloni pedem regnis
nolentis osculari; dixerunt episcopi. Qui tale donum recipit;
osculo debet expetere pedem regis. Et ille. Nunquam curuabo genua
mea. alicuius genibus nec osculabor cuiuspiam pedem. Francorum
igitur precibus compulsus; iussit cuidam militi. pedem regis
osculari. Qui statim pedem regis arripiens. deportauit ad os suum.
standoque defixit osculum. regemque fecit resupinum. Itaque magnus
excitatur risus; magnusque in plebe tumultus. Caeterum karolus
rex; duxque rotbertus. comitesque et proceres praesules et
abbates; iurauerunt sacramento catholicae fidei. patricio rolloni
uitam suam. et membra. et honorem totius regni. insuper terram
donominatam; quatinus ipsam teneret et possideret haeredibusque
traderet. et per curricula cunctorum annorum. successio nepotum.
in progenies progenierum haberet et excoleret. His ut dictum est
expletis; rex karolus ad sua remeauit. Rotbertus et franco; cum
rollone remansit.
APOSTROPHA AD ROLLONEM.
Rollo tui uisus capies en mistica sensa.
Aecclesiae stabis precelso uertice montis.
Fonte salutifero scelerum purgabere lepra.
Nunc homines uolucrumque loco tibi scuta gerentes
Se aecclesiae montem scandentes fonte piabunt.
Extremum quorum capies nunquam quoque uisu.
Immunes scelerum libabunt mistica sacra.
Nidorumque domos facient montis iuga circa.
Aecclesiasque struent diuerso munere fultas.
Dux bone dux pie patrici semperque uerende
Assunt cuncta tibi que somno animus tuus hausit
Serua baptismo quod iam promiseris almo
Linque opus infandum sathanae quin; toxica sacra
Quere deum rerum uoto et prece supplice semper
Obserua mandatorum precepta suorum
Da leges populo doctis sancitaque iura
Pace fruens populus gaudebit. prosper tempore conctos
Subque tua dicione morans semper habitansque
Latronumque furum insidiis frustabitur omnis
Aecclesiae summus tutor inopumque iuuator
Pacificus regni protector et auxiliator
Defensorque gubernator moderator et auctor
Perpetuo uigeas meritis uiuacibus euo.
|
|