B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   1 1
( f o l .  2 1 v - 2 6 r )


_____________________________________________


Inde ad naues reuersus. conuocatis principibus; quaerit
sagati mente consilio suorum; quid sibi sit faciendum. Tunc sui
quasi futurorum praescii. diuineque inspirationis praesagio
imbuti. dixerunt; uiua uoce rolloni. Haec terra copie frugum
omnium foecunda; arboribus nemorosa. fluminibus pisce repletis
discriminata. uenatu diuersarum ferarum sufficienter copiosa sed
armigeris militibus uacua. Nos hanc potestati nostrae subitiemus.
Hancque sorti nostrae uendicabimus. finitimarum gentium oppida.
uicos. et castra. atque urbes; praeliis adquiremus ut requiescere
possint turmae post erga nostra sepositae. Forsan interpretatio
tuae uisionis; uerteretur in finibus istis. Rollo igitur super
responsis suorum letus; a rotomo diuulsis nauibus subuehitur. ad
archas usque quae as dans dicitur. Ilico fama. quid rerum usquam
agitur conscia. compita franciae aggressa. intimat adesse
northmannos. sequanae alueo innumerabili multitudine coadunatos.
Franci uero illorum aduentu. ueluti repentino tonitrus sono
stupefacti; conuocato anstigno peruasore olim franciae. congregato
immense multitudinis exercitu. uenerunt super othurae fluminis
decursum. Tunc ranoldus princeps totius frantiae. dixit anstigno
incentori totius nequitiae. Tu ista gente procreatus da nobis
consilium super his rebus. Anstignus respondens ragnoldo comiti;
mox haec intulit. Si ante triduum requisses a me consilium;
cogitatione deprehensum darem tibi.
Tantum mitte legatos ad illos; quid dicant sciscitaturos. Tunc
ragnoldus. Perge celeriter precamur; cuius uoluntatis sint
inquisiturus. Anstignus respondit. Non ibo solus. Miserunt autem
duos milites cum eo; dascissae linguae peritos. Qui uenientes
super ripam fluminis; steterunt dicentes. Regiae potestatis
comites. mandant uobis ut dicatis qui estis. et unde estis. uel
quid quaeritis. Ipsi uero responderunt. Dani sumus. Datia auecti
huc; frantiam expugnare uenimus. Illi autem. Quo nomine uestre
senior fungitur? Responderunt. Nullo quia aequalis potestatis
sumus. Tunc anstignus scire uolens quid de se dicerent; dixit.
Cuius fama huc aduecti aduenistis? Si unquam de quodam anstigno
uestrae patriae nato huc cum plurimo milite adnauigato aliquid
audistis? Responderunt. Audiuimus. Ille enim bono homine
auspicatus est. bonoque initio coepit. sed malum finem exitumque
sortitus est. Iterum anstignus. Vultis karolo. frantiae regi colla
submittere. eiusque seruitio incumbere. atque ab eo quam plurima
beneficia capere? Responderunt. Nunquam cuilibet subiugabimus; nec
cuiuspiam seruituti. unquam adhaerebimus; neque beneficia a
quoquam excipiemus. Illud beneficium optimae complacuerit nobis.
quod armis et labore praeliorum uendicabimus nobis. Tunc
francigene. Quid acturi estis? Hinc dacigenae. Quantocius
abscedite. et amplius nolite stare. quia uestris ambagibus non
curamus nec quid acturi simus uobis indicabimus. Illi uero
abeuntes; quod audierunt. expedite exercitui renuntiarunt.
Ragnoldus uero uertens ad anstignum; dixit. Quid uobis uidetur.
bellumne initiabitur? Vos ex illorum gente estis. uos arte
praeliandi more dagorum non ignoratis. dicite quid simus facturi?
Tunc anstignus uenenifera uulpinaque arte suffultus. exercitum
affatur. Haec gens iuuenilis aetatis flore robustissima. armis
edocta. praeliaque quam plurima experta. si inuadetur; magnum
periculum nobis generabitur. Tunc quidam francisci agminis
signifer. nomine rotlandus; dixisse fertur. Quid huic consulitis?
Nunquam lupo lupus; nec uulpis uulpe capietur. His uerbis
incitatus; dixit anstignus. Amodo a me bellum. non blasphemabitur.
Interim rollo et qui cum illo erant fecerunt sibi munimen; et
obstaculum. in modum castri. munientes se per girum auulsae terrae
aggere locoque portae relinquentes spatium prolixae amplitudinis;
quod apparet ad tempus usque istius diei. Franci uero diluculo
uenerunt ad aecclesiam sancti germani; ibique missam audientes
participantur corpore et sanguine christi. Abhinc equitantes; in
ripa fluminis naues. dacosque in munimine auulsae terrae uidentes
amplum portae aditum solum inuaserunt. Daci uero intrinsecus hinc
et inde per planitiem castri. accubitarunt. atque scutis se
cooperuerunt. Rotlandus signifer ragnoldi. cum aciae quam praeibat
exercituum uiolenter per aditum mirae prolixitatis amplum; super
eos irruit. et debellare eos coepit. Daci uero exsurgentes
rotlandum in momento interemerunt et eius sequaces. Ragnoldus et
anstignus caeterique comites illic cunctos mortuos considerantes;
terga uertentes. fugam expetiuerunt hilares. Extimplo rollo
conuocatis de hostili fugatione reuersis; dixit. Quid mali egimus
contra francos? Cur nos adsalierunt? Quamobrem nos occidere
maluerunt? Illorum est initium mali. culpa inuadentis. non
obstantis presumptio occidere uolentis; non defendentis. Quicquid
mali contra illos hinc egerimus; offensione suorum factorum
perpetrabimus. Eia occupemus. castra et oppida illorum. Reddamus
talionem cumulatis nimium malis pro offensis illorum. Haec
exortante duce rollone; dimisso munimine auulsae terrae; celeri
cursu nauigantes. praeoccupauerunt metlendis habitatores. Quam
interfectis principibus. cito subuertunt totamque prouintiam
deuastarunt. Rainoldus uero comes congregato maiore exercitu
priore. iterum conatur eos inuadere. Northmanni uero se
conglobantes strictim. accubitauerunt se ut putaretur paruissima
summa eorum. Ilico rainoldus iniit bellum. suae sorti non
profuturum. Daci uero per aciem rainoldi inconuulse pergentes.
prosternebant plures. Videns autem rainoldus suo deficere. coepit
caeleri cursu fugere. Cui quidam piscator sequane attributus
rolloni. obuiauit ei teloque transuerberatum occidit. Rainoldide
suum seniorem uidentes mortuum. fugam nimium torquentes equos
expetiuerunt. Tunc rollo persequens eos. multos occidit. pluresque
captos ad naues deduxit. Conuocatisque fidelibus suis dixit. Age
nunc nauigemus parisius. ciuesque qui praelia fugerunt requiramus.
Igitur northmanni ripam meldensis. naues diuellerunt. parisiusque
circundantes obsederunt. et praedam illius prouintiae ad obsidionem uerterunt
Morante diu Rollone in parisius obsidione. deficiebat preda
longinquis regionibus rapta. Ilico northmanni baiocacensem pagum
expetunt. totamque praedam rapientes. ciuitatem oppugnare
coeperunt. Ciues autem ne morerentur hostiliter eis restiterunt.
bothonem praecipuum northmannorum comitem ceperunt. Northmanni de
bothone dolentes. miserunt qui dicerent ad baiocacenses. Si
reddideritis nobis bothonem. dabimus uobis unius anni securitatem.
Baiocacenses consilio ducti. dixerunt ad inuicem. Melius nobis
spatio unius anni requiescere. quam pro uno comite totum praeliis
ducere. Data igitur securitate. reddiderunt bothonem asperrimum
militem. Transacto uero anno. circumstante parisius obsidione
Rollo baiocas petit. eamque uiolenter coepit totamque funditus
subuertit. captiuosque et praedam totius regionis sibi uindicauit.
Quin etiam quondam popam uirginem spetiae decorem superbo sanguine
concretam praeualentis. principis berengarii filiam. secum letus
adduxit. eamque sibi conubio asciuit et ex ea filium nomine
uuillelmum genuit. Denique residens circum parisius. misit
ebroicas exercitum. ut caperetur ciuitas et episcopus. Qui ueniens
ciuitatem inuasit. populorumque plures et praedam coepit. Sed
episcopus sebar nomine. deo annuente euasit. Statimque illius pagi
praedam capientes totam terram deuasterunt. parisiusque
reuenerunt. Talibus itaque exterritae gentes plurime frantiae
tributa soluebant rollonem plurime uero resistebant ei. Angli uero
audientes quod rollo parisiacam urbem obsedisset. rebusque
franciscis implicitus impediretur. atque estimantes quod amico suo
regi alstemo in adiutorium non subueniret. tenorem fidei
respuentes. coeperunt arroganter insolescere. contraque regem
importunis bellis feritantes dimicare. Terra uero anglisca
exercitu regis et obstantium sibi deuastabantur Igitur alstemus
rex christianissimus. cum non haberet unde arrogantiae anglorum
resisteret. misit quemdam comitem ad rollonem circa muros
parisiacae urbis debellantem. Qui ad eum ueniens. submisso uultu
intulit dicens. Rex anglorum alstemus carum. inextricabilis
amicitiae tibi munus. Quondam domini mi tu et
alstemus rex anglorum pacificus. pepigistis mutui adiutorii fedus.
ut qui uestrum indigeret adiutorio. alterius muniretur subfragio.
Et quem uestrum aduersa fortuna pertereret. alter illi in
adiutorium subueniret. Quapropter inopinato iugo perfidorum
anglorum pressus. excellentem super omnia potentiam tuam precatur.
ut succurras ei uelocius quia angli te praeoccupatum scientes
negotio francisci belli. non putant te subuenturum propius meo
seniori. Rollo uero legato regis. quod necesse erat tribuit. eique
triduum iussit expectare. Principibusque aduocatis. quid acturus
sit super hoc negotio coepit inquirere. Statimque misit ad
principes ciuitatis. ut aut eam illi redderent. aut obsides
darent. aut se ad defensionem praepararent. Ciues autem noluerunt
urbem ei reddere. Nec obsides dare. Sed festinant se contra diei
uenturi praelia praeparare. Diluculo uero Rollo continui conflicti
tempore consurgens. certamen diurnum iniit. cyuesque tota die
praeliis afflixit. Videns autem quod urbem non caperet. crepusculo
noctis naues uelis ornauit. parisiusque dereliquit. atque anglorum
terram citius quam potuit cum legato regis alstemi peruenit.
Ipsumque legatum ad regem misit. seque adesse illi in adiutorium
mandauit. Tunc rex alstemus dictis legati letior effectus. copiose
multitudinis exercitum uocauit. atque contra rollonem ducem
festinanter perrexit. Qui simul congressi nimium amplexati atque
amicabiliter sunt osculati. Ilico rollo gratuita uoce compellere
coepit regem. Grates domine rex tibi condignas persoluo. quia xii
naues honestis militibus plenas. totidemque frumento. uino atque
lardo onustas misisti mihi in uualgras. Tunc rex praesaga uoce
respondit. Tibi premaximas debeo gratias. quia tibi a deo datum
regnum propter me dimisisti. mihique in adiutorium festinanter
subuenisti. Non ignoras cuius rei causa mihi succurrere mandaui.
Regnum cui praeesse et prodesse debeo deuastatur decusque
regiminis mei adnihilatur quia angli insolentia temeritatis tumidi
et peruersi. meis nolunt obedire praeceptis. Recedentes a me sibi
inuicem conspirauerunt. meque meumque seruitium abdicantes flocci pendunt
quin etiam ususfructus meorum oppidorum sibi diripiunt. Precor
igitur ut adiuues me eos elidere. et dispergere. eorumque
contumacem uirtutem conterere et conculcare. quatinus ad seruitium
licet inuiti redigantur et quod merentur poenis acriter luant.
Medietatem ergo regni mei tibi dabo. dimidiamque facultatem
supellectilium meorum tibi sponte concedam. Sicque indissolubili
coniunctae amicitie federe colligati. teneamus regnum simul
totiusque honoris eiusque fungamur bonis. Dedit itaque rex
alstemus rolloni regni dimidium. atque medietatem bonorum suorum
Dux rollo statim respondit regi. Tibi domine rex est imperare.
mihi oboedire. Quos uis conteram. quos uolueris dispergam.
Subuertam urbes eorum. uillasque et oppida incendam ipsorum.
proteram eos et dispergam. Subiciam eos tibi et occidam. uxores et
semen eorum captiuabo. et armenta eorum deuorabo. His ad inuicem
expletis. pergunt unanimes contra anglos regi obstantes. Rollo
uero contra anglos multa praelia exercuit. urbesque eorum obsedit.
Quarum multas igne crematas. depopulauit. Videntes autem angli
quod non praeualerent contra regem sed deficientes affligebantur.
uenerunt ad Rollonem flexisque genibus dixerunt. Dacorum
potentissime. nos regi alstemo pacificari et concordari quia
inconsulti contra regem praeuaricati sumus fidelitatis uincula
rumpentes. quam ei promisimus. Nos ei obsides conseruandae fidei
dabimus. hincque ei sponte incumbentes fideliter seruiemus. Rollo
uero his auditis. ad regem alstemum iuit. et quod angli retulerunt
regi intimauit. Tunc rex motus pietate quondam suorum dixit. Ne
flagelletur re puplica diutius. si consulis. o amicae ad
seruiendum nobis eos obsidibus datis. recipiam. Tunc rollo. Tu
domine obsides perseuerature fidei tibi recipe. ego uero aduena
non cognoscens mores anglorum permansurae fidelitatis mihi obsides
recipiam. Ilico anglorum quisque offensus comes honera
offensionis. et penitentiae deportans. regi unum. et ROLLONI
alterum obsidem dederunt. Sicque flagellati dudum et pacificati
per rollonem. quieuerunt Rex autem estimans rollonem esse
moraturum omni cursu temporis in anglisca terra. denominat eius
medietatem regni. scilicet urbes et castra. uillas et oppida. aulas et palatia
atque bonorum suorum supellectilia. quin etiam deprecatur ut sinat
se sacro fonte redimi. seque a commisses piari. Rollo autem semper
memor uisionis. precibus regis non acquieuit. Verum quae suae
sorti erant obsidibus ante regem conductis. uultu sereno dixit.
Talionem mi domini rex pro bonis quae mihi uualgris impendisti.
reddidi. Regnum quod mihi ultro dedisti. per hunc mucronem. xii
libras auri capulo habentem. reddo tibi. Quin etiam obsides. qui
mei iuris sunt et qui adstant iube recipi. praecauens ne patrum
suorum et auorum perfidia te iterum respuendo decipiat. Ego
frantiam celeriter repetam. meosque inimicos affligam et conteram.
dispergam et conuincam. Tantum te deprecor. ut qui me sequi
maluerint. non prohibeas eis. Rex autem admirans et gratias super
his dictis agens. dixit. Dux praepotentissime. pars animae meae.
ego tecum ibo. Regem duces et comites. tibi humiliabo. Respondit
rollo. Nequaquam domine regnum dimittas. cui praeesse et prodesse.
iugi iuuamine debes Extemplo rollo amicabiliter rege relicto;
congregatu inenarrabili multitudine iuuenum. transfretato ponto.
franciscum aduehitur regnum. Statim comites exercitus sui
diuidens. alios alueo sequanae. alios ligeris fluento. alios amne
gerundae interiacentes prouincias praedaturos; celeri navigatione
misit. Ipse autem parisius iterum ueniens. cepit urbem expugnare.
et terram super inimicos suos deuastare. Karolus autem rex audiens
quod rollo inoportunis bellis attritum subiugasset regi et sibi
transmarinum regnum. consilio francorum. rogat ad se uenire
franconem rotomagensem episcopum rolloni iam attributum Cetu
francorum congregato super tantis importunitatibus paganorum
consulturo. iamque asscito francone episcopo condolens de egestate
regni sui. dixit. Regnum cui praeesse debeo desolatur. Terra
aratro non scinditur. res publica et captiuatur et occiditur.
Obesse ROLLONI nequeo. qui cotidie meis priuor. Quapropter
paternitatem sanctitatis tuae rogo et deprecor. ut adquiras nobis
apud rollonem sequestram pacem trium mensium. et si forte his
diebus christianum fieri se uoluerit. maxima beneficia ei
dabimus. magnisque donis eum remunerabimus. Franco uero his
auditis rotomo reuersus. rolloni duci humillimis precibus dixit.
Rex francorum mandat. ut des illis pacem trium mensium. forsitan
dabitur salubre consilium. inter te et illum. Rollo autem his
auditis. consilio suorum. dedit regi pactum trium mensium. Spatio
uero huius breuissimi temporis. quieuit terra a paganis. Audientes
autem burgundiones. richardus scilicet uel ebalus pictauensis
comes. quod franci inbelles. armisque frigidi quasi effeminati
petiissent securitatem rollonis. miserunt ad regem et ad comites.
dicentes. Terram quam tenetis cur sinitis uastare a paganis. Cur
non auxiliamini. quibus praesse et prodesse debetis? Suisque
finibus exterminatae. cur non resistitis genti? Nos uobis si
uolueritis auxiliabimur. et si forte ingruerit contra uos bellum.
uoluntarie aderimus. Franci uero his contumeliose sermonibus
exasperati; finito termino securitati. ceperunt rebellare paganis.
Ilico rollo putans se propter securitatem quam dedit. a francis se
uilem estimatum; ferociter et crudeliter deuastando prouintias.
coepit laniare et affligere. atque delere populum. Sui autem in
burgundiam pergentes. perque ionam in sigonam nauigantes.
terrasque omnibus affines usque clarum montem undique secus
deuastantes. senonis prouinciam inuaserunt; atque cuncta
depopulantes. ad sanctum benedictum contra rollonem reuenerunt.
Videns autem rollo monasterium sancti Benedicti illud depredari
noluit. nec contaminari illam prouintiam propter sanctum
Benedictum permisit. Stampas equidem adiens totam terram
adiacentem perdidit. quamplurimos captiuauit. inde ad uilemelz
ueniens finitimas terras praedauit hincque parisius remeare
accelerauit. Rustici uero uidentes francos robustissimos
bellatores et burgundiones asperrimos pugnatores. penitus
adnihilatos. congregantes incomprehensibilem numero multitudinem.
desueta arma nequicquam gerentem conantur inuadere rollonem. Rollo
autem respiciens. uidit aerem puluerutum creberrimoque cum cursu
peditum densius obnubilatum. conuocatis principibus suis dixit.
Populus peditum nescio an equitum nos sequitur. pedites nostri
caeleriter uiam petant. equites nobiscum remaneant. ut
uideamus cuius fortitudinis sint qui nos perdere uolunt.
Expectante autem rollone cum equitibus appropinquauerunt rustici
equites cum peditibus. Ilico Rollo irruit super uillanos
crudelique nece usque ad internecionem prostrauit et contriuit
eos. Caedeque praemaxima peracta. repedauit ad suos. Postea uero
rollo. nimio furoris aestu inhians et flagras super suos inimicos.
ciuitatem carnotis hostiliter expetiit. atque dunensem comitatum
et carnotensem uastans. cum magno exercitu obsedit. Quidam uero
episcopus nomine uuantelmus urbi preerat religiosissimus. Is
merens et eiulans. continuisque orationibus instans. misit ad
burgundionum ducem richardum. et ad pictauensem comitem ebalum ut
subuenirent urbi morte praeoccupate pro amore dei in auxilium.

DE CARNOTIS LIBERATIONE.
Misit autem et ad francos huius moestiferae legationis
nuntios. Qui celeriter richardo comiti adherentes inuaserunt
rollonem circa muros carnotis praeliantem. Rollo uero more solito
constanter irruit super eos. atque in primo apparatu belli
superauit fortiter dimicans illos. Franci uero et burgundiones
uires resumentes. ausumque iterum capientes inuadunt rollonem
duriter illis obstantem. Caesis ergo christianorum ac paganorum
pluribus. stabat uterque in praelio exercitus mutuans uitam
alternis ictibus. cum subito uualtelmus episcopus quasi missam
caelebraturus infulatus. baiulansque crucem atque tunicam
sacrosancte MARIE uirginis in manibus. prosequente clero cum
ciuibus ferratisque aciebus constipatus. exiliens de ciuitate
paganorum terga telis uerberat et mucronibus. Cernens autem se
rollo inter utrumque exercitu stare seque non praeualere suosque
decrescere. transiens per medium illorum coepit ab eis declinare
ne praeoccuparetur morte.

APOSTROPHA.
Rollo potensque ualensque asperrimus armis
Ne uerecunderis si iam fugitiuus haberis
Non te franco fugat te nec burgundio cedit
Concio multimodae gentisque utriusque phalangis
Sed tunica alma dei genitricis uirginis atque
Reliquiaeque simul philateria cruxque uerenda.
Quam uehit in manibus meritis praesul reuerendus.
Velle tuum semper tibi posse uelut olim
Et modo uelleque posse tuum legaliter ibunt
Posseque uelle tuum humanum iamiamque renoscent.
Velle tuum modo posse suum spectabit amicum
Posseque uelle suum sic prestabitur ipsum
Coniunctis pariter his disiunctisque duobus
Aut facies aut non quaecunque negotia rei
Quis sine perficies nullius suma negotii
Saepe adquirit uterque suum uiolenter amicum
Saepe resistit uterque suo rapido obice amico
Natura seruante modum quam propter amicum
Condicio humani figmenti tristis habetur

ITEM APOSTROPHA AD ROLLONEM.
MVLTIMODAS perpesse minas nimiosque labores
Vnde fatigauit temet fortuna quaerelis
Inde tibi meliora dabit iam fruge perhenni
Aspera tot tolerata diu modo laeta sequentur
Gaudia longa metes hinc hinc merore subacto
Te labor artificem belli hucusque peregit
Post hos moerores sat dona quietis habebis
Namque labore graui concrescunt praemia multa.