|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 1 0
( f o l . 2 1 r - 2 1 v )
- _____________________________________________
- ANNO igitur octingentesimo septuagesimo sexto. ab
incarnatione domini. nobilis rollo consultu fidelium suorum
librauit uela uentis nauigeris. fluminis scaldi alueum deserens
atque permenso ponto qua sequana ceruleo gurgite. perspicuisque
cursibus fluens. odoriferasque excellentium riparum herbas
lambens. fluctuque inflatiore maris saepe reuerberata. secundum
discrimina lunae; inundantis maris pelago se inmittit aggrediens;
nauibus gimegias uenit. Vidensque sancti petri monasterium
monachilis habitationis; domibus adornatum. sanctumque reputans
esse locum; morari illic distulit. sed ultra flumen ad capellam
sancti uedasti naues applicuit. corpusque cuiusdam uirginis nomine
hameltrudis. quod secum asportauerat super altare sancti uedasti
posuit. huicque capellae ex nomine uirginis nomen sempiternum
inhesit. Diciturque ille locus ad sanctam hameltrudem ab incolis.
Audientes igitur pauperes homines inopes mercatores rotomo
commorantes. illiusque regionis habitatores. copiosam multitudinem
northmannorum adesse gimegias; uenerunt unanimes ad franconem
episcopum rotomagensem; consulturi quid agerent. Franco uero
statim misit ad rollonem. ut daret sibi pagoque manentibus
securitatem. Rollo uero comperiens quod in urbe nec in finibus
eius moraretur. nisi inerme uulgus. dedit episcopo sue fidei
tenore securitatem. Hincque gressum profuturae sibi nauigationis
agitans; rotomo uenit porteque cui innexa est aecclesia sancti
martini; naues plurimos milite fecundas adhesit. Classe autem
descendens celerique gressu lustrans urbem; uidit disiectas moles
eius. auulsaque templorum saxa. aecclesias fundamento emotas.
murosque hinc inde disruptos. paruamque manum et inermem; cepitque
animo herere. Inque uno intuique uisum defigere. reminiscens
uisionis quam uiderat ultra mare.
APOSTROPHA
O dux rollo potens et praestantissime princeps.
Haec urbs principe te christo donante uigebit
Pace serenato regno aedificabitur olim
Bello consumptis francis populoque domato
En mox aecclesiae quo te gaudere uidebas
En lauacri quo te lepra purgarier hic fons
Aedificanda tuis haec patria fonte nouatis
Vrbe dabis populis leges et federa in ista
Iuraque districtae pariter formidine pene
Tempore mirificum uenturo iamque nepotum
Aspera sepositis mitescent secula bellis
Et super arma sedens furor impius. impietatis
Viribus explicitis non quemquam uoce lacesset
Quin lupus asper ouis simul pascentur in agro.
|
|