B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   9
( f o l .  1 9 v - 2 1 r )


_____________________________________________


Harum uero orationum precibus finitis mox mare quiescit
serenatis procellis. inmensosque aequoris tractus obtato flamine
breuiter explicuerunt nauesque tempestate disruptas. Littoribus
uualgrorum uix applicuerunt. Audientes autem uualgrenses. quod
gens barbara tempestate maris ferociter quassata suis littoribus
esset aduecta. congregata multitudine pagensium. Rollonem ducem
tempestuoso mari uix erectum insperate assallierunt. Qui solito
more concitus contra illos debellando perrexit; atque plures
illorum nece prostratos horcor transmisit. residuosque illorum aut
fugauit aut coepit. Cumque diutissime morulans uualgras
depopularet; reminiscens alstemus rex anglorum christianissimus.
omnium regum probitate precellentissimus amicitiae qua se et
rollonem colligaret in federa sempiterna; duodecim naues frumento
uino atque lardo honeratas quin etiam totidem armato milite
repletas. duci praecelso transmisit in uualgras. His rollo donis
laetus legatos muneribus praemaximis ditatos; cum gratiarum
actione ad regem remisit; seque per eos
famulaturum regi mandauit. Estimantes autem uualgrenses. propter
deportati frumenti copiam omni tempore rollonem uualgris
moraturum; conuocauerunt raginerum longi-colli hasbacensem. et
hainausensem ducem. et radebodum frisiae regionis principem. et
conglobato exercitu aliorum pagorum; inuaserunt rollonem. Qui
sicut sepius ad bellum indubitanter perrexit; multa milia illorum
occidit; atque raginerum longi-colli. et radebodum frisonem. ad
sua castra fugauit. Deinde totam terram uualgrorum deuastauit;
atque incendio concremauit. Post hinc huius rei causa indignatus;
frixones celeriter expetiuit. terramque illorum deuastare cepit.
Tunc frixones multorum congeriem populorum concite coaceruantes;
sibique multitudinem plebium in confinio frisiae commorantium
accumulantes. fluuio almerae commorantem agminibus multis
praeparatis. accelerata incursione conantur inuadere rollonem.
Rollo uero et qui cum eo erant genu flexo armorumque ingruente
horrore. scutorum tegmine cooperti. strictaeque aciei mucronibus
coruscis complicati; expectabant initium certaminis. Frixones ergo
paruissimam esse putantes multitudinem illorum. inierunt bellum;
sibi non profuturum. Daci uero exilientes. in illos inruentes
usque ad internecionem prostrauerunt. Pluresque principes
coeperunt innumerabilemque manum ad naues duxerunt. Frixones
igitur residui. diffidentes sui; ex hinc tributarii effecti sunt;
rollonis preceptis per omnia obedientes. Congesto et exagerato
atque dato frisiae tributo; ilico librat in altum carbasa nauibus
data. uertitque proras ad raineri prolixiiuguli terras. ulcisci se
cupiens de ipso; qui affuit uualgris cum frixonibus iam prostratis
in praelio. Pererrato ponto; intrat scaldi alueum. cis citraque
terram depopulans. super longicolli rainerum; uenit ad quamdam
abbatiam dictam nomine condatum. Rainerus uero multa praelia
contra eum fecit; sed ex omnibus rollo uictor potens extitit.
Deuastabatur terra; utriusque exercitus mala perpessa. Preualida
fames exoritur; quia terra aratro non scinditur. Vulgus penuria
affligitur; fame bellisque atteritur. diffidunt uiuere cuncti;
salute uictus priuati. Quadam igitur die rainero loco insidiarum
clam commorante. super dacos cupiente irruere; daci eum. Hinc inde
congressi uallauerunt. eumque nimium debellantem manciparunt.
uinctumque ad rollonem duxerunt. Ipsa namque die raineride;
dacorum ut caperent aliquos latebris commorantes; inuaserunt
duodecim milites praecipuos rollonis. et constanti uirtute
coeperunt. Tunc uxor ragineri flens et eiulans. super eo
conuocatis principibus suis; misit ad rollonem ut pro duodecim
comitibus captis redderet suum seniorem. Ilico rollo suscepta
legatione; remisit ad eam dicens. Non reddetur tibi rainerius sed
decollabitur; nisi reddideris prius meos comites michi. insuper
dederis quicquid auri est et argenti sui ducaminis. cum iuramento
christianae religionis. quin etiam tributum istius regionis. Mox
coniunx raineri. lugubri legatione afflicta; comites captos
rolloni remisit. aurumque et argentum quod usquam inuenire potuit.
Quin etiam illud quod erat sacris altaribus concessum. pariterque
uectigal illius ducaminis cum iureiurando quod plus metalli non
haberet nec exigere posset; supplicibus uerbis et deprecatiuis
misit ad rollonem; ut redderet sibi suum uirum. Ipse autem motus
pietate uocibusque suppliciter precantium; ad se fecit uenire
longicolli rainerum. uerbisque pacificis affatur eum. Rainere dux
milesque asperrime regumque et ducum atque comitum superbo satus
sanguine; quid tibi feceram olim iniuriae. propter quid praeliatus
es cum uualgris. et frixonibus contra me? Si seuire modo uoles;
armorum spicula desunt et satellites. Si uelis a nobis fuga labi;
compedibus intricatus non potes euadere. Talionem sicut frixonibus
tibi reddidi pro malis; quae mihi sine re intulisti. Vxor tua et
principes tui quicquid auri et argenti recuperare potuerunt pro te
miserunt mihi. Dimidium exagerati muneris reddam tibi; teque tuae
remittam uxori. Hinc mansuescens requiesce; et nullatenus sit
discordia. sed sempiterna inter me et te pax amicitia. His dictis
raineri crura soluuntur cumpedibus. Statimque rollo sibi
foederatum. muneribusque et donis praemaximis ditatum; quin etiam
reddita medietate legatorum munerum. ad uxorem suam letum remisit
rainerum. His taliter pace sedatis; rollo memor uisionis.
semperque sperans affuturum sibi quod uiderat in somnis. quid
debeat agere. solers inquirit.

APOSTROPHA
Rollo quid en terris morulans uersaris in istis?
Cum supra satis ultus ades conctos inimicos?
Desine parce tibi magis haec sententia praestat
Venturo quoniam procliui temporis aeuo
Praelia franciscae gentis dire pacieris
Atque fatigeris nimium bellis aquitanis
Hinc fontis liquidi et sacri rorem subiturus
Chrismate perfusus. oleique liquore nouatus
Praemia perpetuae capies cum munere uitae.