|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 1 3
( f o l . 2 9 v - 3 2 r )
- _____________________________________________
- ANNO A domini nostri iesu christi incarnatione
nongentesimo duodecimo. franco archiepiscopus catholica fide
sacrosanctae trinitatis imbutum rollonem baptizauit; duxque
francorum rotbertus de fonte saluatoris eum suscepit. nomenque
suum ei imposuit; magnisque muneribus et donis honorifice
ditauit. Rotbertus autem qui et rollo comites suos et milites.
omnemque manum exercitus sui baptizari fecit; atque
christianae religionis fide per praedicationes instrui. Hinc
conuocato francone episcopo; quae aecclesiae ueneratiores in sua
terra haberentur sciscitatur. et quae potentiores merito et
patrocinio sanctorum dicerentur. Tunc franco. Rotomagensis. et
baiocacensis. atque ebroicacensis. aecclesia sacrosanctae mariae.
matris domini nostri iesu christi et uirginis; in honore est
dedicata. In periculo maris aecclesia monte posita; archangeli
michaelis. paradisi praepositi. nomine praetitulata. In suburbio
ciuitatis istius; est monasterium sancti petri apostolorum
principis nomine consecratum. in quo recubabat istius urbis
uenerabilis archiepiscopus nomine audoenus; signis et uirtutibus
nimium choruscus.
Ob metum tui aduentus; ad frantiam est deportatus
Gimegias. quo prius accessisti. est templum sancti petri. Regnum
coelorum clauigeri meritis suffragatum. Plures sunt aecclesiae in
tua ditione positae; sed haec sunt praecipuae. Tunc rotbertus. In
confinio nostrae potestatis. quis sanctus potentior meritis
habetur? Franco. Sanctus dionysius. Natione graecus. per sanctum
PAULUM ad fidem catholicam conuersus; postea a beato clemente
petri apostoli successore. franciae ad praedicandum transmissus;
multa flagella paganorum perpessus. diuque uerberatus; ad ultimum
pro amore dei hebetatis securibus capite plexus. Tunc rotbertus.
Antequam diuidatur terra meis principibus. deo et sanctae mariae.
sanctisque denominatis. desidero partem istius terrae dare. ut
dignentur mihi in auxilium subuenire. Franco. Consilio diuinitus
inspirato uteris; congruumque est tibi his septem diebus quibus
albatis crismatis et olei uestibus es indutus fieri. Dedit itaque
rotbertus prima die baptisterii. deo et sanctae mariae
rotomagensis aecclesiae terram praemaximam canonicis in perpetuum
possidendam. Secundo die; sancta mariae baiocacensis aecclesiae.
Tertio; sanctae mariae ebroicacensis ecclesiae. Quarto; archangeli
michaelis aecclesiae. uicibus inundatione procellarum maris
circumseptae; secundum cursum lunae. incrementati septenarii numeri
dispositione. Quinto; sancti petri. sanctique audoeni aecclesiae.
Sexto; sancto petro. sanctoque aychadro gemeticensis aecclesiae.
Septimo; brenneual cum omnibus apenditiis; sancto dionisio dedit.
Octauo die expiationis eius uestimentis crismalibus. uel
baptismalibus exutus; coepit metiri terram. uerbis suis comitibus.
atque largiri suis fidelibus. Denique praeparato magno nuptialium
rerum cultu; gislam filiam regis uxorem sibi duxit. pro qua se
francis conciliando pacificauit. Securitatem; omnibus gentibus in
sua terra manere cupientibus fecit. Illam terram; suis fidelibus
funiculo diuisit. uniuersamque diu desertam reaedificauit. atque
de suis militibus aduenisque gentibus refertam; restruxit. iura et
leges sempiternas; uoluntate principum sancitas. et decretas plebi
indixit; atque pacifica conuersatione morari simul coegit.
Aecclesias funditus fusas statuit. templa frequentia paganorum
destructa restaurauit. muros ciuitatum et propugnacula refecit. et
augmentauit. brittannos rebelles sibi subiugauit; atque decibariis
brittonum. totum regnum sibi concessum sufficienter pauit. Denique
in terra suae ditionis bannum. id est interdictum misit; quod est
prohibuit. ut nullus fur. uel latro esset. neque assensum malae
uoluntatis ei praeberet. Denique interdixit. ut nullus feramenta
aratri domui deportaret; uerum in campo cum aratro relinqueret. et
nullus post equum. asinumque atque bouem ne perderet; custodem
mitteret. Huius interdicti pauore. quidam agricola manens in
longapetentis uilla. aratri utensilia campo dimisit; atque
appropinquante meridie. causa aedendi. domum suam uenit. Quem uxor
duris uerbis. et obstinato corde; coepit increpitare. cur
dimisisset aratri necessaria; et adiacienda. in suo labore. Diu
molesta atque increpans uirum; dedit ei manducare. Interim uolens
suum maritum facere huius rei. ne dimitteret amplius sollicitum;
citius quam potuit clam expetiuit campum. et sustulit sibi
corrigias iugi. uomeremque et cultrum; atque ne uideret maritus.
subducendo ea quasi aliunde ueniens repetiuit domum. Maritus
eius saturus surgens suique laboris campum pergens;
necessaria aratri non inuenit. inde tristis domum reuertens;
quaerulae coniugi indicauit. Quae coepit eum inuectiue
et irrisorie increpans dicere. Nullius utilitatis homo. uade nunc
ad rotbertum ducem; et ipse faciet cito te aratorem. Ille citus ad
rotbertum cuccurit; atque commoda aratri sibi frustrata duci
retulit. Illico rotbertus conuocans quendam praepositum; dixit ad
eum. Da quinque solidos isti agricole. quibus possit quae perdidit
emere. Tu quantocius uillam petere; atque auctorem furti. ignifero
iudicio inquire. Villicus uero. habitatores illius uillae cunctos
igne examinanauit; nullumque illorum reum furti reperiens. rolloni
duci renuntiauit. Qui conuocans franconem archiepiscopum; dixit.
Deus christianorum in cuius nomine baptizatus sum. si est conscius
rerum michi mirum; cur non innotuit suo nomine igne temptatum;
nobis furti reum. Franco. Adhuc ignis. culpabilem non tetigit. Et
rotbertus ad praepositum. Uade iterum. et ad habitatores affinium
uillarum; in nomine iesu christi examina. per ignis supplicium.
Qui iussa complens; duci intimauit: neminem se inuenisse
culpabilem. Qui aratorem statim uocauit. et ab eo cui quod
remansissent utensilia aratri in campo dixisset. inquirit.
Agricola respondit. Uxori. Quae uocata. uenit; duxque ad eam
dixit. Quid de uomere cultroque mariti tui fecisti? Illa se non
habuisse negauit. Quae scopis diuerberata; fidem furti omnibus
fecit. Tunc rotbertus ad maritum. Sciebas tuam uxorem esse furem?
Cui ille. Sciebam. Et rotbertus. Duobus decretis; digne morieris.
Vno; quod caput mulieris es. et eam castigare debuisti. Altero;
quod assensor furti fuisti. et indicare noluisti. Statim utrumque
laqueo fecit suspendi crudelique morte finiri. Hoc iudicium;
exterruit habitatores terrae. Nullusque ausus est postea furari.
uel latrocinari; Atque sic quieuit terra uacua furibus et
latronibus. atque siluit priuata cunctis seditionibus. Continua
igitur pace. diuturnaque requie laetabantur homines. sub rotberti
dicione securi morantes; locupletesque erant omnibus bonis. non
timentes exercitium ullius hostilitatis. Karolus namque rex quodam
tempore. misit duos milites gislae filiae suae rotberti duci;
conubio iunctae. Gisla autem cum uidisset milites patris sui.
quadam domo ne uiderentur a rotberto suo coniugi seposuit;
cunctaque bona illis largiens. nimis diu morari fecit. Rotbertidae
comites. admirantes quod milites karoli regis rotomo morarentur.
et presentia rotberti ducis non fruerentur; uenerunt ad eum. et
dixerunt. Cur nobis quod karolidae tibi dixerunt. non innotuisti?
Rotbertus. Ubi sunt soceri mei legati? Responderunt. Uxorius es.
et effeminatus. quia tuam presentiam uitantes; coniugi tuae
assunt. Dicebant igitur rotbertum eam non cognouisse. maritali
lege. Statimque dux ira commotus. tyrones suae domus. fecit
absconsos comprehendi. et ad forum uenalium rerum duci ibique
concurrente plebe iugulari. Aaudiens autem rotbertus dux
francorum. quod pro nece duorum militum colligatae pacis inter
regem et robertum northmannorum ducem uincula soluta disruptaque
essent; coepit contra karolum stare. eumque adnichilare. et sua
depopulari. Misitque legatum ad rotbertum rotomagensem; dicens.
Tuo consilio. tuoque suffultus adiutorio; uolo istud regnum super
karolum accipere. eumque frantia fugare. Tunc rotbertus
rotomagensis; respondit legato francorum ducis. Modo tuus senior
nimis uult equitare; ultraque legem agere. Quae regis sunt; tantum
disperda regimen nolo ut accipiat. Erat autem coniunx eius gisla
filia regis; iam defuncta. Quid accidit inter karolum et
rotbertum; hic non memorabitur. quia alias legitur. Rotbertus
northmannorum patritius. grandeua aetate nimioque labore
praeliorum consumptus; conuocatis dacorum britorumque principibus.
dedit omnem terram suae dicionis filio suo uuillelmo poppae filio.
Atque inter manus uuillelmi adolescentis manus suas mittentos
principes; colligauit illi coniurationis sacramento. Postea uno
lustro uiuens. aetatisque suae defectu; effetoque uiribus corpore.
equitare non ualens. regnumque pacificatum. solidum et quietum
tenens. lugubris dampni passus dispendium. ineuitabilisque
mortis casum; plenus dierum migrauit ad christum. cui est
honor in saecula saeculorum.
EPILOGVS
Nauta rudis pelago commissus uela profundo.
Classe uehor parua rimisque foramine plena.
Puppeque quassata prora tumido equore fracto.
Confractisque gubernaculis remisque peremptis.
Omnibus et uelis uiolento turbine scissis.
Naufragus. attonitus. stupidus. habes. anxius. anceps.
Syrtibus implicitus pro nescio nunc quod agetur.
Ha misero michimet nullus patet exitus usquam.
Fluctibus incluso nimiis septoque procellis.
Ha michimet coelum undique et undique pontus habetur.
Aequor permensus medium huc uix usque nataui.
Non intrasse salum mallem quam hic periisse.
Puppe sub exigua per confraga murmurat aequor.
Fluctibus infestis pelagi spumante procella.
Aequora iam labunt inimica pace carinam.
Pestifero amplexu horrendis flabris nocitura.
Viribus iratis teneor maris una rapina.
Vndaque curuatos sublata sinus quatit acre.
Hereo nunc tremulis temerarius arbiter undis.
Sed tu quem statum mobilem motum stabilemque
Veridici perhibent cum sis motus quoque status.
Fluctiuagae aequoreos mentis compesce tumores.
Syrtes pestiferas cordis disrumpe uagantis.
Atque procellosi ingenii sustolle carinam.
Vt gubernaculis remisque uelisque refectis
Ingenii sensus intellectusque pusilli
Iamque huius operis pelago feruente meato.
Transquillum possim conscendere nauita portum.
Sanguine martirii fluidum palmaque decorum,
Profusum et nitidum cunctorum flore bonorum.
|
|