BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Dialogus de veritate

 

ca. 1080

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum XII

De iustitiae definitione.

 

DISCIPULUS: Sed quoniam docuisti me omnem veritatem esse rectitudinem, et rectitudo mihi videtur idem esse quod iustitia: iustitiam quoque me doce quid esse intelligam. Videtur namque quia omne quod rectum est esse, iustum etiam est esse; et conversim quia quod iustum est esse, rectum est esse. Iustum enim et rectum videtur ignem calidum esse et unumquemque hominem diligentem se diligere. Nam si quidquid debet esse recte et iuste est, nec aliud recte et iuste est nisi quod debet esse, sicut puto: non potest aliud esse iustitia quam rectitudo. In summa namque et simplici natura, quamvis non ideo sit iusta et recta quia debeat aliquid, dubium tamen non est idem esse rectitudinem et iustitiam.

MAGISTER: Habes igitur definitionem iustitiae, si iustitia non est aliud quam rectitudo. Et quondam de rectitudine mente sola perceptibili loquimur, invicem sese definiunt veritas et rectitudo et iustitia. Ut qui unam earum noverit et alias nescierit, per notam ad ignotarum scientiam pertingere possit; immo qui noverit unam, alias nescire non possit.

DISCIPULUS: Quid ergo? An dicemus lapidem iustum cum a superioribus inferiora petit, quia hoc facit quod debet, quemadmodum dicimus hominem iustum cum facit quod debet?

MAGISTER: Non solemus huiusmodi iustitia iustum dicere.

DISCIPULUS: Cur ergo magis homo iustus quam lapis iustus est, si uterque iuste facit?

MAGISTER: Tu ipse an non putas facere hominis a facere lapidis aliquo modo differre?

DISCIPULUS: Scio quia homo sponte, lapis naturaliter et non sponte facit.

MAGISTER: Idcirco lapis non dicitur iustus, quia non est iustus qui facit quod debet, si non vult quod facit.

DISCIPULUS: Dicemus ergo iustum esse equum cum vult pascere, quia volens facit quod debet?

MAGISTER: Non dixi iustum esse ilium qui facit volens quod debet; sed dixi non esse iustum qui non facit volens quod debet.

DISCIPULUS: Dic ergo quis sit iustus.

MAGISTER: Quaeris ut video definitionem iustitiae cui laus debetur; sicut contrario eius, scilicet iniustitiae, debetur vituperatio.

DISCIPULUS: Illam quaero.

MAGISTER: Constat quia illa iustitia non est in ulla natura quae rectitudinem non agnoscit. Quidquid enim non vult rectitudinem, etiam si eam tenet, non meretur laudari quia tenet rectitudinem. Velle autem illam non valet qui nescit eam.

DISCIPULUS: Verum est.

MAGISTER: Rectitudo igitur quae tenenti se laudem acquirit, non est nisi in rationali natura, quae sola rectitudinem de qua loquimur percipit.

DISCIPULUS: Ita sequitur.

MAGISTER: Ergo quoniam omnis iustitia est rectitudo, nullatenus est iustitia quae servantem se facit laudabilem, nisi in rationalibus.

DISCIPULUS: Non potest aliter esse.

MAGISTER: Ubi igitur tibi videtur ista iustitia in homine qui rationalis est?

DISCIPULUS: Non est nisi aut in voluntate aut in scientia aut in opere.

MAGISTER: Quid si quis recte intelligit aut recte operatur, non autem recte velit: laudabit eum quisquam de iustitia?

DISCIPULUS: Non.

MAGISTER: Ergo non est ista iustitia rectitudo scientiae aut rectitudo actionis, sed rectitudo voluntatis.

DISCIPULUS: Aut hoc erit aut nihil.

MAGISTER: Videtur tibi sufficienter esse definita iustitia quam quaerimus?

DISCIPULUS: Tu vide.

MAGISTER: Quicumque vult quod debet, putas eum recte velle et habere rectitudinem voluntatis?

DISCIPULUS: Si quis nesciens vult quod debet, ut cum vult claudere ostium contra illum qui ipso nesciente vult in domo alium occidere: sive habeat iste sive non habeat aliquam voluntatis rectitudinem, non habet illam quam quaerimus.

MAGISTER: Quid dicis de illo, qui scit se debere velle quod vult?

DISCIPULUS: Potest contingere ut intelligens velit quod debet, et nolit se debere. Nam cum latro cogitur ablatam reddere pecuniam, palam est quia non vult se debere, quoniam ideo cogitur velle reddere quia debet. Sed hic nullatenus laudandus est hac rectitudine.

MAGISTER: Qui cibat pauperem esurientem propter inanem gloriam, vult se debere velle quod vult. Idcirco namque laudatur, quia vult facere quod debet. Quid itaque de isto iudicas?

DISCIPULUS: Non est huius rectitudo laudanda, et ideo non sufficit ad iustitiam quam quaerimus. Sed ostende iam quae sufficiat.

MAGISTER: Omnis voluntas sicut vult aliquid, ita vult propter aliquid. Nam quemadmodum considerandum est quid velit, sic videndum est cur velit. Quippe non magis recta debet esse volendo quod debet, quam volendo propter quod debet. Quapropter omnis voluntas habet quid et cur. Omnino namque nihil volumus, nisi sit cur velimus.

DISCIPULUS: Omnes hoc in nobis cognoscimus.

MAGISTER: Cur autem tibi videtur volendum unicuique quod vult, ut laudabilem habeat voluntatem? Quid enim volendum sit palam est; quoniam qui non vult quod debet, non est iustus.

DISCIPULUS: Nec minus apertum mihi videtur quia sicut volendum est unicuique quod debet, ita volendum est ideo quia debet, ut iusta sit eius voluntas.

MAGISTER: Bene intelligis haec duo esse necessaria voluntati ad iustitiam: velle scilicet quod debet, ac ideo quia debet. Sed dic an sufficiant.

DISCIPULUS: Cur non?

MAGISTER: Cum aliquis vult quod debet quia cogitur, et ideo cogitur quia hoc velle debet: nonne hic quodam modo vult quod debet, quoniam debet?

DISCIPULUS: Non possum negare; sed alio modo iste vult, alio modo iustus.

MAGISTER: Distingue ipsos modos.

DISCIPULUS: Iustus namque cum vult quod debet, servat voluntatis rectitudinem non propter aliud, inquantum iustus dicendus est, quam propter ipsam rectitudinem. Qui autem non nisi coactus aut extranea mercede conductus vult quod debet: si servare dicendus est rectitudinem, non eam servat propter ipsam sed propter aliud.

MAGISTER: Voluntas ergo illa iusta est, quae sui rectitudinem servat propter ipsam rectitudinem.

DISCIPULUS: Aut ista aut nulla voluntas iusta est.

MAGISTER: Iustitia igitur est rectitudo voluntatis propter se servata.

DISCIPULUS: Vere haec est definitio iustitiae quam quaerebam.

MAGISTER: Vide tamen ne forte aliquid in ea debeat corrigi.

DISCIPULUS: Ego nihil in ea corrigendum esse video.

MAGISTER: Nec ego. Nulla namque est iustitia quae non est rectitudo, nec alia quam rectitudo voluntatis iustitia dicitur per se. Dicitur enim rectitudo actionis iustitia, sed non nisi cum iusta voluntate fit actio. Rectitudo autem voluntatis, etiamsi impossibile sit fieri quod recte volumus: tamen nequaquam nomen amittit iustitiae.

Quod autem ‹servata› dicitur, forte dicet aliquis: Si rectitudo voluntatis non nisi cum servatur dicenda est iustitia: non mox ut habetur est iustitia, nec accipimus iustitiam cum illam accipimus sed nos servando facimus eam esse iustitiam. Nam prius illam accipimus et habemus quam servemus. Non enim ideo illam accipimus nec idcirco illam primitus habemus quia servamus; sed ideo incipimus illam servare quia accepimus et habemus. Sed ad haec nos respondere possumus, quia simul accipimus illam et velle et habere. Non enim illam habemus nisi volendo; et si eam volumus, hoc ipso illam habemus. Sicut autem simul illam habemus et volumus, ita illam simul volumus et servamus; quoniam sicut eam non servamus nisi cum illam volumus, sic non est quando eam velimus et non servemus; sed quamdiu eam volumus servamus, et donec servamus volumus. Quoniam ergo eodem tempore contingit nobis illam et velle et habere, nec diverso tempore in nobis sunt et velle et servare illam: ex necessitate simul accipimus et habere illam et servare; et sicut quamdiu servamus habemus illam, ita quamdiu habemus servamus; nec ulla ex his generatur inconvenientia.

Quippe sicut eiusdem rectitudinis acceptio natura prius est quam habere aut velle illam – quoniam illam habere aut velle non est causa acceptionis, sed acceptio facit velle illam et habere –; et tamen simul sunt tempore acceptio et habere et velle – simul enim incipimus illam et accipere et habere et velle, et mox ut est accepta, est habita et volumus eam –: ita habere seu velle illam, quamvis natura prius sint quam servare, simul tamen sunt tempore. Quare a quo simul accipimus et habere et velle et servare voluntatis rectitudinem, ab illo accipimus iustitiam; et mox ut habemus et volumus eandem rectitudinem voluntatis, iustitia dicenda est.

Quod vero addidimus ‹propter se›, ita necessarium est, ut nullo modo eadem rectitudo nisi propter se servata iustitia sit.

DISCIPULUS: Nihil cogitare possum contra.

MAGISTER: Videtur tibi quod ista definitio possit aptari summae iustitiae, secundum quod de re loqui possumus de qua nihil aut vix aliquid proprie potest dici?

DISCIPULUS: Licet non ibi sit aliud voluntas, aliud rectitudo, tamen sicut dicimus potestatem divinitatis aut divinam potestatem sive potentem divinitatem, cum in divinitate non sit aliud potestas quam divinitas: ita non inconvenienter dicimus ibi rectitudinem voluntatis aut voluntariam rectitudinem seu rectam voluntatem. Si vero illam rectitudinem dicimus propter se servari, de nulla alia rectitudine sic convenienter dici posse videtur. Sicut enim non aliud illam sed ipsa se servat, nec per aliud sed per se: ita non propter aliud quam propter se.

MAGISTER: Indubitanter igitur possumus dicere quia iustitia est rectitudo voluntatis, quae rectitudo propter se servatur. Et quoniam verbi quod hic dico ‹servatur›, non habemus participium passivum praesentis temporis: pro praesenti possumus uti passivo praeterito participio eiusdem verbi.

DISCIPULUS: Hunc usum habemus notissimum, ut praeteritis participiis passivis utamur pro praesentibus quae Latinitas non habet, sicut non habet praeterita participia a verbis activis et neutris; et pro praeteritis quae non habet utitur praesentibus, ut si dicam de aliquo: Hic quod studens et legens didicit, non nisi coactus docet. Id est: quod dum studuit et legit didicit, non nisi cum cogitur docet.

MAGISTER: Bene igitur diximus iustitiam esse rectitudinem voluntatis servatam propter se, id est quae servatur propter se. Et hinc est quod iusti dicuntur aliquando ‹recti corde›, id est recti voluntate; aliquando ‹recti› sine adiectione ‹cordis›, quoniam nullus alius intelligitur rectus nisi ille qui rectam habet voluntatem. Ut est illud: «Gloriamini omnes recti corde». Et: «Videbunt recti et laetabuntur».

DISCIPULUS: Satisfecisti etiam pueris de definitione iustitiae; transeamus ad alia.