Anselmus Cantuariensis
1033 -1109
|
Dialogus de veritate
ca. 1080
|
_______________________________________________________
|
|
Capitulum XIIIQuod una sit veritas in omnibus veris.
MAGISTER: Redeamus ad rectitudinem seu veritatem, quibus duobus nominibus, quoniam de rectitudine mente sola perceptibili loquimur, una res significatur quae genus est iustitiae; et quaeramus, an sit una sola veritas in omnibus illis in quibus veritatem dicimus esse, an ita sint veritates plures, sicut plura sunt, in quibus constat esse veritatem.DISCIPULUS: Hoc multum nosse desidero.MAGISTER: Constat quia in quacumque re sit veritas, non est aliud quam rectitudo.DISCIPULUS: Non hinc dubito.MAGISTER: Si ergo plures sunt veritates secundum plures res, plures quoque sunt rectitudines.DISCIPULUS: Hoc quoque non minus certum est.MAGISTER: Si secundum diversitates rerum necesse est esse diversas rectitudines: utique secundum res ipsas habent esse suum eaedem rectitudines; et sicut res ipsae in quibus sunt variantur, sic quoque rectitudines varias esse necesse est.DISCIPULUS: In una re in qua rectitudinem esse dicimus, ostende quod in ceteris intelligam.MAGISTER: Dico quia si rectitudo significationis ideo est alia quam voluntatis rectitudo, quia ista in voluntate, illa in significatione est: habet suum esse rectitudo propter significationem et secundum eam mutatur.DISCIPULUS: Ita est. Cum enim significatur esse quod est, aut non esse quod non est, recta est significatio, et constat esse rectitudinem sine qua significatio recta nequit esse. Si vero significetur esse quod non est, vel non esse quod est, aut si nihil omnino significetur: nulla erit rectitudo significationis, quae non nisi in significatione est. Quapropter per significationem habet esse et per eam mutatur eius rectitudo, quemadmodum color per corpus habet esse et non esse. Existente namque corpore colorem eius esse necesse est, et pereunte corpore colorem eius manere impossibile est.MAGISTER: Non similiter se habent color ad corpus et rectitudo ad significationem.DISCIPULUS: Ostende dissimilitudinem.MAGISTER: Si nullus aliquo significare velit signo quod significandum est: erit ulla per signa significatio?DISCIPULUS: Nulla.MAGISTER: An ideo non erit rectum, ut significetur quod significari debet?DISCIPULUS: Non idcirco minus erit rectum, aut minus hoc exiget rectitudo.MAGISTER: Ergo non existente significatione non perit rectitudo qua rectum est et qua exigitur, ut quod significandum est, significetur.DISCIPULUS: Si interisset, non esset hoc rectum, nec ipsa hoc exigeret.MAGISTER: Putasne cum significatur quod significari debet, significationem tunc esse rectam propter hanc et secundum hanc ipsam rectitudinem?DISCIPULUS: Immo non possum aliter putare. Si enim alia rectitudine recta est significatio, pereunte ista nihil prohibet rectam esse significationem. Sed nulla est recta significatio, quae significat quod non est rectum significari, aut quod non exigit rectitudo.MAGISTER: Nulla igitur significatio est recta alia rectitudine quam illa, quae permanet pereunte significatione.DISCIPULUS: Palam est.MAGISTER: An ergo non vides quia non ideo est rectitudo in significatione, quia tunc incipit esse, cum significatur esse quod est, vel non esse quod non est, sed quia significatio tunc fit secundum rectitudinem, quae semper est; nec ob hoc abest a significatione, quia perit cum non sicut debet aut cum nulla sit significatio, sed quoniam tunc significatio deficit a non deficiente rectitudine?DISCIPULUS: Sic video, ut non possim non videre.MAGISTER: Rectitudo igitur qua significatio recta dicitur, non habet esse aut aliquem motum per significationem, quomodocumque ipsa moveatur significatio.DISCIPULUS: Nihil mihi iam clarius.MAGISTER: Potesne probare colorem similiter se habere ad corpus, quomodo rectitudo se habet ad significationem?DISCIPULUS: Paratior nunc sum probare quia valde dissimiliter.MAGISTER: Puto quia iam tibi notum est, quid de voluntate et eius rectitudine et de aliis quae rectitudinem debent sentiendum sit.DISCIPULUS: Omnino video hac ipsa ratione probari, quoquo modo ipsa sint, rectitudinem immutabilem permanere.MAGISTER: Quid ergo consequi existimas de ipsis rectitudinibus? Sunt aliae ab invicem, aut est una et eadem omnium rectitudo?DISCIPULUS: Supra concessi quia si ideo plures sunt rectitudines, quoniam plures sunt res in quibus considerantur: necesse est eas existere et variari secundum res ipsas; quod nequaquam fieri demonstratum est. Quapropter non ideo sunt plures rectitudines, quia plures sunt res in quibus sunt.MAGISTER: An habes aliquam aliam rationem, cur tibi plures esse videantur, praeter ipsam rerum pluralitatem?DISCIPULUS: Sicut istam nullam esse cognosco, ita nullam aliam inveniri posse considero.MAGISTER: Una igitur et eadem est omnium rectitudo.DISCIPULUS: Sic mihi fateri necesse est.MAGISTER: Amplius: Si rectitudo non est in rebus illis quae debent rectitudinem, nisi cum sunt secundum quod debent, et hoc solum est illis rectas esse: manifestum est earum omnium unam solam esse rectitudinem.DISCIPULUS: Non potest negari.MAGISTER: Una igitur est in illis omnibus veritas.DISCIPULUS: Et hoc negari impossibile est. Sed tamen ostende mihi: cur dicimus huius vel illius rei veritatem, velut ad distinguendas veritatum differentias, si nullam ab ipsis rebus assumunt diversitatem? Multi namque vix concedent nullam esse differentiam inter veritatem voluntatis et eam quae dicitur actionis, aut alicuius aliorum.MAGISTER: Improprie huius vel illius rei esse dicitur, quoniam illa non in ipsis rebus aut ex ipsis aut per ipsas in quibus esse dicitur habet suum esse. Sed cum res ipsae secundum illam sunt, quae semper praesto est iis quae sunt sicut debent: tunc dicitur huius vel illius rei veritas, ut veritas voluntatis, actionis, quemadmodum dicitur tempus huius vel illius rei, cum unum et idem sit tempus omnium quae in eodem tempore simul sunt; et si non esset haec vel illa res, non minus esset idem tempus. Non enim ideo dicitur tempus huius vel illius rei, quia tempus est in ipsis rebus, sed quia ipsae sunt in tempore. Et sicut tempus per se consideratum non dicitur tempus alicuius, sed cum res quae in illo sunt consideramus, dicimus tempus huius vel illius rei: ita summa veritas per se subsistens nullius rei est; sed cum aliquid secundum illam est, tunc eius dicitur veritas vel rectitudo. |