Anselmus Cantuariensis
1033 -1109
|
Dialogus de veritate
ca. 1080
|
_______________________________________________________
|
|
Capitulum XIDe definitione veritatis.
MAGISTER: Redeamus ad veritatis indagationem, quam incepimus.DISCIPULUS: Totum hoc pertinet ad indagandam veritatem; verumtamen redi ad quod vis.MAGISTER: Dic ergo mihi an tibi videatur esse aliqua alia rectitudo praeter has quas contemplati sumus.DISCIPULUS: Non alia praeter has nisi illa quae est in rebus corporeis, quae multum est aliena ab istis, ut rectitudo virgae.MAGISTER: In quo illa tibi videtur differre ab istis?DISCIPULUS: Quia illa visu corporeo cognosci potest, istas rationis capit contemplatio.MAGISTER: Nonne rectitudo illa corporum ratione intelligitur praeter subiectum et cognoscitur? Aut si de alicuius corporis absentis linea dubitetur an recta sit, et monstrari potest quia in nullam partem flectitur: nonne ratione colligitur quia rectam illam esse necesse est?DISCIPULUS: Etiam. Sed eadem quae sic ratione intelligitur, visu sentitur in subiecto. Illae vero non nisi sola mente percipi possunt.MAGISTER: Possumus igitur, nisi fallor, definire quia veritas est rectitudo mente sola perceptibilis.DISCIPULUS: Nullo modo hoc dicentem falli video. Nempe nec plus nec minus continet ista definitio veritatis quam expediat, quoniam nomen rectitudinis dividit eam ab omni re quae rectitudo non vocatur; quod vero sola mente percipi dicitur, separat eam a rectitudine visibili. |