BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Dialogus de veritate

 

ca. 1080

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIII

De diversis intellectibus ‹debere› et ‹non debere›,

‹posse› et ‹non posse›.

 

DISCIPULUS: Sed secundum rei veritatem quomodo possumus dicere, quia quidquid est debet esse, cum sint multa opera mala, quae certum est esse non debere?

MAGISTER: Quid mirum, si eadem res debet esse et non esse?

DISCIPULUS: Quomodo potest hoc esse?

MAGISTER: Scio te non dubitare quia nihil omnino est, nisi deo aut faciente aut permittente.

DISCIPULUS: Nihil mihi certius.

MAGISTER: An audebis dicere quia deus aliquid faciat aut permittat non sapienter aut non bene?

DISCIPULUS: Immo assero quia nihil nisi bene et sapienter.

MAGISTER: An iudicabis non debere esse, quod tanta bonitas et tanta sapientia facit aut permittit?

DISCIPULUS: Quis intelligens hoc audeat cogitare?

MAGISTER: Debet igitur esse pariter et quod faciente et quod permittente deo fit.

DISCIPULUS: Patet quod dicis.

MAGISTER: Dic etiam, an putes esse debere malae voluntatis effectum.

DISCIPULUS: Idem est ac si dicas an debeat esse malum opus, quod nullus sensatus concedet.

MAGISTER: Permittit tamen deus aliquos male facere quod male volunt.

DISCIPULUS: Utinam non tam saepe permitteret.

MAGISTER: Idem igitur debet esse et non esse. Debet enim esse, quia bene et sapienter ab eo, quo non permittente fieri non posset, permittitur; et non debet esse quantum ad illum cuius iniqua voluntate concipitur. Hoc igitur modo dominus IESUS, quia solus innocens erat, non debuit mortem pati, nec ullus eam illi debuit inferre; et tamen debuit eam pati, quia ipse sapienter et benigne et utiliter voluit eam sufferre. Multis enim modis eadem res suscipit diversis considerationibus contraria. Quod in actione saepe contingit, ut in percussione. Percussio namque et agentis est et patientis. Unde et actio dici potest et passio. Quamvis secundum ipsum nomen actio vel percussio et quae similiter dicta a passivis in activa significatione dicuntur, magis videantur esse patientis quam agentis. Quippe secundum id quod agit, magis proprie videtur dici agentia vel percutientia; et secundum id quod patitur, actio et percussio. Nam agentia et percutientia ab agente et percutiente dicitur, sicut providentia a providente et continentia a continente, quae scilicet agens et percutiens, providens et continens activa sunt; actio vero et percussio ab acto et percusso quae passiva sunt derivantur. Sed quoniam – ut in uno dicam quod in ceteris intelligas –, sicut percutiens non est sine percusso nec percussus absque percutiente, ita percutientia et percussio sine invicem esse nequeunt, immo una et eadem res est diversis nominibus secundum diversas partes significata: idcirco percussio et percutientis et percussi esse dicitur.

Quapropter secundum quod agens vel patiens eidem subiacent iudicio vel contrariis, ipsa quoque actio ex utraque parte similiter iudicabitur aut contrarie. Cum ergo et qui percutit recte percutit, et qui percutitur recte percutitur, ut cum peccans ab eo ad quem pertinet corrigitur: ex utraque parte recta est, quia ex utraque parte debet esse percussio. E contrario, quando iustus ab iniquo percutitur: quia nec iste percuti nec ille percutere debet, ex utraque parte non recta est, quia ex neutra parte debet esse percussio. Cum vero peccans ab eo ad quem non pertinet percutitur: quoniam et iste debet percuti et ille non debet percutere, debet et non debet esse percussio; et ideo recta et non recta negari non potest. Quod si ad supernae sapientiae bonitatisque consideres iudicium, sive ex altera tantum sive ex utraque parte, agentis scilicet et patientis, esse non debeat percussio: quis audebit negare debere esse quod tanta sapientia et bonitate permittitur?

DISCIPULUS: Neget qui audet; ego vero non audeo.

MAGISTER: Quid etiam si secundum rerum naturam consideres, ut cum clavi ferrei impressi sunt in corpus domini: an dices fragilem carnem non debuisse penetrari, aut acuto ferro penetratam non debuisse dolere?

DISCIPULUS: Contra naturam dicerem.

MAGISTER: Potest igitur contingere, ut debeat esse secundum naturam actio vel passio, quae secundum agentem vel patientem esse non debet, quoniam nec ille agere nec iste debet pati.

DISCIPULUS: Nihil horum negare possum.

MAGISTER: Vides ergo saepissime posse contingere ut eadem actio debeat esse et non debeat esse diversis considerationibus?

DISCIPULUS: Ita aperte hoc ostendis ut non possim non videre.

MAGISTER: Verum inter haec te scire volo, quia debere et non debere dicatur aliquando improprie; ut cum dico quia debeo amari a te. Si enim vere debeo, debitor sum reddere quod debeo, et in culpa sum si non amor a te.

DISCIPULUS: Ita sequitur.

MAGISTER: Sed cum debeo amari a te, non est a me exigendum sed a te.

DISCIPULUS: Fateri me ita esse oportet.

MAGISTER: Cum ergo dico quia debeo amari a te, non ita dicitur quasi ego aliquid debeam, sed quia tu debes amare me. Similiter cum dico quia non debeo amari a te, non aliud intelligitur quam quia tu non debes amare me.

Qui modus loquendi est etiam in potentia et in impotentia. Ut cum dicatur: Hector potuit vinci ab Achille, et Achilles non potuit vinci ab Hectore. Non enim fuit potentia in illo qui vinci potuit, sed in illo qui vincere potuit; nec impotentia in illo qui vinci non potuit, sed in illo qui vincere non potuit.

DISCIPULUS: Placet mihi quod dicis. Quippe utile puto hoc cognoscere.

MAGISTER: Recte putas.