Anselmus Cantuariensis
1033 -1109
|
Dialogus de veritate
ca. 1080
|
_______________________________________________________
|
|
Capitulum IXQuod omnis actio significet verum aut falsum.
MAGISTER: Sed redeamus ad veritatem significationis, a qua ideo incepi, ut te a notioribus ad ignotiora perducerem. Omnes enim de veritate significationis loquuntur; veritatem vero quae est in rerum essentia, pauci considerant.DISCIPULUS: Profuit mihi quia hoc ordine me duxisti.MAGISTER: Videamus ergo quam lata sit veritas significationis. Namque non solum in iis quae signa solemus dicere, sed et in aliis omnibus quae diximus est significatio vera vel falsa. Quoniam namque non est ab aliquo faciendum nisi quod quis debet facere, eo ipso quod aliquis aliquid facit, dicit et significat hoc se debere facere. Quod si debet facere quod facit, verum dicit. Si autem non debet, mentitur.DISCIPULUS: Quamvis mihi videar intelligere, tamen quia mihi inauditum hactenus fuit, apertius ostende quod dicis.MAGISTER: Si esses in loco, ubi scires esse salubres herbas et mortiferas, sed nescires eas discernere; et esset ibi aliquis de quo non dubitares quia illas discernere sciret, tibique interroganti quae salubres essent et quae mortiferae, alias verbo diceret salubres esse et alias comederet: cui magis crederes, verbo an actioni eius?DISCIPULUS: Non tantum crederem verbo quantum operi.MAGISTER: Plus ergo tibi diceret quae salubres essent opere quam verbo.DISCIPULUS: Ita est.MAGISTER: Sic itaque si nescires non esse mentiendum et mentiretur aliquis coram te: etiam si tibi diceret ipse non se debere mentiri, plus ipse tibi diceret opere se mentiri debere quam verbo non debere. Similiter cum cogitat aliquis aut vult aliquid, si nescires an deberet id velle sive cogitare: si voluntatem eius et cogitationem videres, significaret tibi ipso opere quia hoc deberet cogitare et velle. Quod si ita deberet, verum diceret. Sin autem, mentiretur. In rerum quoque existentia est similiter vera vel falsa significatio, quoniam eo ipso quia est, dicit se debere esse.DISCIPULUS: Video nunc aperte quod hactenus non animadverti.MAGISTER: Progrediamur ad ea quae restant.DISCIPULUS: Praecede et sequar. |