BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Dialogus de veritate

 

ca. 1080

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum VII

De veritate essentiae rerum.

 

MAGISTER: Iam considera an praeter summam veritatem in aliqua re veritas sit intelligenda, exceptis iis quae supra conspecta sunt.

DISCIPULUS: Quid illud esse potest?

MAGISTER: An putas aliquid esse aliquando aut alicubi quod non sit in summa veritate, et quod inde non acceperit quod est inquantum est, aut quod possit aliud esse, quam quod ibi est?

DISCIPULUS: Non est putandum.

MAGISTER: Quidquid igitur est, vere est, inquantum est hoc quod ibi est.

DISCIPULUS: Absolute concludere potes quia omne quod est vere est, quoniam non est aliud quam quod ibi est.

MAGISTER: Est igitur veritas in omnium quae sunt essentia, quia hoc sunt quod in summa veritate sunt.

DISCIPULUS: Video ita ibi esse veritatem, ut nulla ibi possit esse falsitas; quoniam quod falso est, non est.

MAGISTER: Bene dicis. Sed dic an aliquid debeat aliud esse, quam quod est in summa veritate.

DISCIPULUS: Non.

MAGISTER: Si ergo omnia hoc sunt quod ibi sunt, sine dubio hoc sunt quod debent.

DISCIPULUS: Vere hoc sunt, quod debent.

MAGISTER: Quidquid vero est quod debet esse, recte est.

DISCIPULUS: Aliter non potest.

MAGISTER: Igitur omne quod est, recte est.

DISCIPULUS: Nihil consequentius.

MAGISTER: Si ergo et veritas et rectitudo idcirco sunt in rerum essentia, quia hoc sunt quod sunt in summa veritate: certum est veritatem rerum esse rectitudinem.

DISCIPULUS: Nihil planius quantum ad consequentiam argumenta-tionis.