BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Monologion

 

Conspectus capitulorum

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum I.

Quod sit quiddam optimum et maximum et summum omnium quae sunt.

 

Capitulum II.

De eadem re.

 

Capitulum III.

Quod sit quaedam natura, per quam est, quidquid est, et quae per se est, et est summum omnium quae sunt.

 

Capitulum IV.

De eadem re.

 

Capitulum V.

Quod sicut illa est per se et alia per illam, ita illa sit ex se et alia ex illa.

 

Capitulum VI.

Quod illa non sit ulla iuvante causa ducta ad esse, nec tamen sit per nihil aut ex nihilo; et quomodo intelligi possit esse per se et ex se.

 

Capitulum VII.

Quomodo omnia alia sint per illam et ex illa.

 

Capitulum VIII.

Quomodo intelligendum sit, quia fecit omnia ex nihilo.

 

Capitulum IX.

Quod ea quae facta sunt de nihilo, non nihil erant, antequam fierent, quantum ad rationem facientis.

 

Capitulum X.

Quod illa ratio sit quaedam rerum locutio, sicut faber prius apud se dicit, quod facturus est.

 

Capitulum XI.

Quod tamen multa sit in hac similitudine dissimilitudo.

 

Capitulum XII.

Quod haec summae essentiae locutio sit summa essentia.

 

Capitulum XIII.

Quod sicut omnia per summam essentiam facta sunt, ita vigeant per ipsam.

 

Capitulum XIV.

Quod illa sit in omnibus et per omnia, et omnia sint ex illa et per illam et in illa.

 

Capitulum XV.

Quid possit aut non possit dici de illa substantialiter.

 

Capitulum XVI.

Quod idem sit illi esse iustam, quod est esse iustitiam; et eodem modo de iis quae similiter de illa dici possunt; et quod nihil horum monstret, qualis illa vel quanta sit, sed quid sit.

 

Capitulum XVII.

Quod ita sit simplex, ut omnia quae de eius essentia dici possunt, unum idemque in illa sint, et nihil de ea dici possit substantialiter, nisi in eo quod quid est.

 

Capitulum XVIII.

Quod sit sine principio et sine fine.

 

Capitulum XIX.

Quomodo nihil fuit ante aut erit post illam.

 

Capitulum XX.

Quod illa sit in omni loco et tempore.

 

Capitulum XXI.

Quod in nullo sit loco aut tempore.

 

Capitulum XXII.

Quomodo sit in omni et in nullo loco et tempore.

 

Capitulum XXIII.

Quomodo melius intelligi possit esse ubique quam in omni loco.

 

Capitulum XXIV.

Quomodo melius intelligi possit esse semper quam in omni tempore.

 

Capitulum XXV.

Quod nullis mutabilis sit accidentibus.

 

Capitulum XXVI.

Quomodo illa dicenda sit esse substantia, et quod sit extra omnem substantiam, et singulariter sit quidquid est.

 

Capitulum XXVII.

Quod non contineatur in communi tractatu substantiarum, et tamen sit substantia et individuus spiritus.

 

Capitulum XXVIII.

Quod idem spiritus simpliciter sit, et creata illi comparata non sint.

 

Capitulum XXIX.

Quod eius locutio idipsum sit quod ipse, nec tamen sint duo, sed unus spiritus.

 

Capitulum XXX.

Quod eadem locutio non constet pluribus verbis, sed sit unum verbum.

 

Capitulum XXXI.

Quod ipsum verbum non sit similitudo factorum, sed veritas essentiae, facta vero sint aliqua veritatis imitatio; et quae naturae magis sint quam aliae et praestantiores.

 

Capitulum XXXII.

Quod summus spiritus seipsum dicat coaeterno verbo.

 

Capitulum XXXIII.

Quod uno verbo dicat se et quod fecit.

 

Capitulum XXXIV.

Quomodo suo verbo videri possit dicere creaturam.

 

Capitulum XXXV.

Quod, quidquid factum est, in eius verbo et scientia sit vita et veritas.

 

Capitulum XXXVI.

Quam incomprehensibili modo dicat vel sciat res a se factas.

 

Capitulum XXXVII.

Quod, quidquid ipse est ad creaturam, hoc sit et verbum eius; nec tamen ambo simul pluraliter.

 

Capitulum XXXVIII.

Quod dici non possit, quid duo sint, quamvis necesse sit esse duos.

 

Capitulum XXXIX.

Quod idem verbum sit a summo spiritu nascendo.

 

Capitulum XL.

Quod verissime ille parens illud proles.

 

Capitulum XLI.

Quod ille verissime gignat, illud gignatur.

 

Capitulum XLII.

Quod alterius verissime sit esse genitorem et patrem, alterius genitum et filium.

 

Capitulum XLIII.

Retractatio communionis amborum et proprietatum singulorum.

 

Capitulum XLIV.

Quomodo alter alterius sit essentia.

 

Capitulum XLV.

Quod aptius dici possit filius essentia patris quam pater essentia filii; et quod similiter sit filius patris virtus et sapientia et similia.

 

Capitulum XLVI.

Quomodo quaedam ex iis quae sic proferuntur, aliter quoque possint intelligi.

 

Capitulum XLVII.

Quod filius sit intelligentia intelligentiae et veritas veritatis et similiter de similibus.

 

Capitulum XLVIII.

Quod et quomodo filius sit intelligentia vel sapientia memoriae, et memoria patris et memoriae.

 

Capitulum XLIX.

Quod summus spiritus se amet.

 

Capitulum L.

Quod idem amor pariter procedat a patre et filio.

 

Capitulum LI.

Quod uterque pari amore diligat se et alterum.

 

Capitulum LII.

Quod tantus sit ipse amor, quantus est summus spiritus.

 

Capitulum LIII.

Quod idem amor sit idipsum, quod est summus spiritus, et tamen ipse cum patre et filio unus spiritus.

 

Capitulum LIV.

Quod totus procedat a patre, tolus a filio, et tamen non sit nisi unus amor.

 

Capitulum LV.

Quod non sit eorum filius.

 

Capitulum LVI.

Quod solus pater sit genitor et ingenitus, solus filius genitus, solus amor nec genitus nec ingenitus.

 

Capitulum LVII.

Quod amor idem sic sit increatus et creator sicut pater et filius, et tamen ipse cum illis non tres, sed unus increatus et unus creator; et quod idem possit dici spiritus patris et filii.

 

Capitulum LVIII.

Quod, sicut filius est essentia vel sapientia patris eo sensu quia habet eandem essentiam vel sapientiam quam pater, sic idem spiritus sit patris et filii essentia et sapientia et similia.

 

Capitulum LIX.

Quod pater et filius et eorum spiritus pariter sint in se invicem.

 

Capitulum LX.

Quod nullus eorum alio indigeat ad memorandum vel intelligendum vel amandum, quia singulus quisque est memoria et intelligentia et amor et quidquid necesse est inesse summae essentiae.

 

Capitulum LXI.

Quod tamen non sint tres, sed unus seu pater seu filius sive utriusque spiritus.

 

Capitulum LXII.

Quomodo ex his multi filii nasci videantur.

 

Capitulum LXIII.

Quomodo non sit ibi nisi unus unius.

 

Capitulum LXIV.

Quod hoc, licet inexplicabile sit, tamen credendum sit.

 

Capitulum LXV.

Quomodo de ineffabili re verum disputatum sit.

 

Capitulum LXVI.

Quod per rationalem mentem maxime accedatur ad cognoscendum summam essentiam.

 

Capitulum LXVII.

Quod mens ipsa speculum eius et imago eius sit.

 

Capitulum LXVIII.

Quod rationalis creatura ad amandum illam facta sit.

 

Capitulum LXIX.

Quod anima semper illam amans aliquando vere beate vivat.

 

Capitulum LXX.

Quod illa se amanti seipsam retribuat.

 

Capitulum LXXI.

Quod illam contemnens aeterne misera sit.

 

Capitulum LXXII.

Quod omnis humana anima sit immortalis.

 

Capitulum LXXIII.

Quod aut semper misera aut aliquando vere beata sit.

 

Capitulum LXXIV.

Quod nulla anima iniuste privetur summo bono; et quod omnino ad ipsum nitendum sit.

 

Capitulum LXXV.

Quod summa essentia sit speranda.

 

Capitulum LXXVI.

Quod credendum sit in illam.

 

Capitulum LXXVII.

Quod in patrem et filium et eorum spiritum pariter et in singulos et simul in tres credendum sit.

 

Capitulum LXXVIII.

Quae sit viva et quae mortua fides.

 

Capitulum LXXIX.

Quid tres summa essentia quodammodo dici possit.

 

Capitulum LXXX.

Quod ipsa dominetur omnibus et regat omnia et sit solus deus.