BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Monologion

 

Capitula XLI - LX

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum XLI

Quod ille verissime gignat,

illud gignatur.

 

At hoc constare non poterit, nisi pariter ille verissime gignat, et istud verissime gignatur. Sicut igitur illud est perspicuum, ita hoc esse certissimum necesse est. Quare summi spiritus est verissime gignere, et verbi eius verissime gigni.

 

 

 

Capitulum XLII

Quod alterius verissime sit esse genitorem et

patrem, alterius genitum et filium.

 

Vellem iam quidem et forte possem illum esse verissime patrem, hoc vero esse verissime filium concludere; sed nec hoc negligendum existimo, an patris et filii, an matris et filiae magis illis apta sit appellatio, cum in eis nulla sit sexus discretio. Nam si idcirco convenienter est ille pater et proles eius filius, quia uterque est spiritus: cur non pari ratione alteri convenit esse matrem. alteri filiam, quia uterque est veritas et sapientia? An quia in iis naturis quae sexus habent differentiam, melioris sexus est patrem esse vel filium, minoris vero matrem vel filiam? Et hoc quidem naturaliter in pluribus; in quibusdam vero e contrario, ut in quibusdam avium generibus, in quibus femininus sexus semper maior et validior est, masculinus vero minor et infirmior.

Aut certe idcirco magis convenit summo spiritui patrem dici quam matrem, quia prima et principalis causa prolis semper est in patre. Nam si maternam causam quolibet modo semper paterna praecedit, nimis incongruum est, ut illi parenti aptetur nomen matris, cui ad gignendam prolem nulla alia causa aut sociatur aut praecedit. Verissimum igitur est summum spiritum patrem esse prolis suae. Quod si filius semper similior est patri quam filia, nihil autem similius est alteri quam summo patri proles sua: verissimum est hanc prolem non esse filiam, sed filium. Sicut igitur proprium est illius verissime gignere, istius vero gigni: sic proprium est illius verissimum esse genitorem, istius vero verissimum esse genitum. Et sicut alter est verissimus parens, alter verissima proles: sic alter est verissimus pater, alter verissimus filius.

 

 

 

Capitulum XLIII

Retractatio communionis amborum

et proprietatum singulorum.

 

Inventis tot et tantis singulorum proprietatibus, quibus mira quaedam tam ineffabilis quam inevitabilis in summa unitate probatur esse pluralitas: valde mihi videtur delectabile retractare saepius tam impenetrabile secretum. Ecce enim, cum sic impossibile sit eundem esse eum qui gignit et eum qui gignitur, atque eundem esse parentem et prolem, ut necesse sit alium esse genitorem, alium genitum, et alium esse patrem, alium filium: sic tamen necesse est idem esse illum qui gignit et illum qui gignitur, necnon parentem et prolem, ut impossibile sit aliud esse genitorem quam quod est genitus, aliud esse patrem quam quod filius.

Et cum ita sit alius ille et alius ille, ut omnino pateat quod duo sint: sic tamen unum et idipsum est id quod est ille et ille, ut penitus lateat quid duo sint. Nam sic est alius pater, alius filius, ut cum ambos dixerim, videam me duos dixisse; et sic est idipsum, quod est et pater et filius, ut non intelligam quid duos dixerim. Quamvis namque singulus pater sit perfecte summus spiritus et singulus filius sit perfecte summus spiritus: sic tamen unum idemque est spiritus pater et spiritus filius, ut pater et filius non sint duo spiritus, sed unus spiritus. Ut sicut singula propria singulorum non recipiunt pluralitatem quia non sunt duorum, ita id quod commune est amborum, individuam teneat unitatem, quamvis totum sit singulorum. Nam sicut non sunt duo patres aut duo filii, sed unus pater et unus filius, quoniam singula sunt singulorum propria: ita non sunt duo, sed unus spiritus, quamvis et singuli patris et singuli filii sit perfectum esse spiritum. Sic sunt oppositi relationibus, ut alter numquam suscipiat proprium alterius; sic sunt concordes natura, ut alter semper teneat essentiam alterius. Sic enim diversi sunt per hoc quod alter est pater, alter filius, ut numquam dicatur aut pater filius aut filius pater; et sic idem sunt per substantiam, ut semper sit in patre essentia filii et in filio essentia patris. Est enim non diversa, sed eadem, non plures, sed una utriusque essentia.

 

 

 

Capitulum XLIV

Quomodo alter

alterius sit essentia.

 

Unde etiam si alter alterius dicatur essentia, non erratur a veritate, sed summa unitas simplicitasque commendatur communis naturae. Non enim quemadmodum intelligitur sapientia hominis, per quam homo sapiens est, qui per se non potest esse sapiens, ita intelligi potest, si dicatur pater essentia filii et filius essentia patris, ut eo modo sit filius existens per patrem et pater per filium, quasi non possit alter existens esse nisi per alterum, sicut homo non potest esse sapiens nisi per sapientiam. Sicut namque summa sapientia semper sapit per se, ita summa essentia semper est per se. Est autem perfecte summa essent pater et perfecte summa essentia filius. Pariter ergo perfectus pater per se est et perfectus filius per se est, sicut uterque sapit per se. Non enim idcirco minus perfecta est essentia vel sapientia filius, quia est essentia nata de patris essentia et sapientia de sapientia; sed tunc minus perfecta essentia vel sapientia esset, si non esset per se aut non saperet per se. Nequaquam enim repugnant, ut filius et per se subsistat et de patre habeat esse. «Sicut enim pater habet» essentiam et sapientiam et «vitam in semetipso», ut non per alienam sed per suam essentiam sit, per suam sapientiam sapiat, per suam vitam vivat: «ita» gignendo «dat filio habere» essentiam et sapientiam et «vitam in semetipso», ut non per extraneam sed suam essentiam, sapientiam et vitam subsistat, sapiat et vivat. Alioquin non erit idem esse patris et filii, nec erit par patri filius. Quod quam falsum sit, liquidissime superius pervisum est.

Quare non repugnat filium et subsistere per se et esse de patre, quia hoc ipsum, id est per seipsum posse subsistere, necesse est illum habere ex patre. Nam si quis sapiens suam me sapientiam cuius prius expers essem doceret: utique hoc ipsa sapientia eius facere non incongrue diceretur. Sed quamvis mea sapientia ab illius sapientia haberet esse et sapere, tamen cum iam esset, non nisi sua essentia esset nec saperet nisi seipsa. Multo igitur magis aeterni patris coaeternus filius, qui sic habet a patre esse ut non sint duae essentiae, per se subsistit, sapit et vivit. Non igitur sic intelligi potest quod pater filii aut filius patris sit essentia, quasi alter non possit subsistere per se sed per alterum; sed ad significandum quam habent communionem summe simplicis summeque unius essentiae, sic congrue dici et intelligi potest quia sic est alter idipsum quod alter, ut alter habeat essentiam alterius. Hac itaque ratione, quoniam utique non aliud est habere essentiam quam essentiam esse: sicut habet alter alterius essentiam, ita est alter essentia alterius; id est idem esse est alteri quod alteri.

 

 

 

Capitulum XLV

Quod aptius dici possit filius essentia patris

quam pater essentia filii; et quod similiter sit

filius patris virtus et sapientia et similia.

 

Quod licet secundum perspectam rationem verum sit, valde tamen magis congruit filium dici essentiam patris quam patrem essentiam filii. Quoniam namque pater a nullo habet essentiam nisi a seipso, non satis apte dicitur habere essentiam alicuius nisi suam. Quia vero filius essentiam suam habet a patre, et eandem quam habet pater: aptissime dici potest habere essentiam patris. Quare quoniam neuter aliter habet essentiam quam existendo essentia: sicut satis aptius intelligitur habere filius patris essentiam quam pater filii, ita convenientius dici potest filius patris essentia quam pater filii. Nam haec una si fiat prolatio, satis acuta brevitate commendat filium non solum eandem essentiam habere cum patre, sed hanc ipsam habere de patre. Ut hoc sit: filius est essentia patris, quod est: filius est non differens essentia de patris essentia, immo de patre essentia. Similiter ergo est filius patris virtus et sapientia seu veritas, et iustitia et quidquid summi spiritus convenit essentiae.

 

 

 

Capitulum XLVI

Quomodo quaedam ex iis quae sic proferuntur,

aliter quoque possint intelligi.

 

Videntur tamen quaedam, ex iis quae sic proferri et intelligi possunt, aliam quoque non incongruam sub hac ipsa pronuntiatione intelligentiam suscipere. Liquet enim filium esse verum verbum, id est perfectam intelligentiam sive perfectam totius paternae substantiae cognitionem et scientiam et sapientiam, id est quae ipsam patris essentiam intelligit et cognoscit et scit et sapit. Si igitur hoc sensu filius dicatur patris intelligentia et sapientia et scientia et cognitio sive notitia, quoniam intelligit, sapit, scit et novit patrem: nequaquam a veritate disceditur. Veritas quoque patris aptissime dici potest filius, non solum eo sensu quia est eadem filii veritas quae est et patris, sicut iam perspectum est; sed etiam hoc sensu, ut in eo intelligatur non imperfecta quaedam imitatio sed integra veritas paternae substantiae, quia non est aliud quam quod est pater.

 

 

 

Capitulum XLVII

Quod filius sit intelligentia intelligentiae et

veritas veritatis et similiter de similibus.

 

At si ipsa substantia patris est intelligentia et scientia et sapientia et veritas, consequenter colligitur quia sicut filius est intelligentia et scientia et sapientia et veritas paternae substantiae, ita est intelligentia intelligentiae, scientia scientiae, sapientia sapientiae, veritas veritatis.

 

 

 

Capitulum XLVIII

Quod et quomodo filius sit

intelligentia vel sapientia memoriae,

et memoria patris et memoriae.

 

De memoria vero quid sentiendum est? An aestimandus est filius intelligentia memoriae, sive memoria patris, aut memoria memoriae? Equidem cum summa sapientia sui memor esse negari non possit: nihil competentius quam in memoria pater sicut in verbo filius intelligitur, quoniam de memoria nasci verbum videtur. Quod clarius in nostra mente percipitur. Quoniam namque mens humana non semper se cogitat, sicut sui semper meminit: liquet cum se cogitat quia verbum eius nascitur de memoria. Unde apparet quia, si semper se cogitaret, semper verbum eius de memoria nasceretur. Rem etenim cogitare cuius memoriam habemus, hoc est mente eam dicere; verbum vero rei est ipsa cogitatio ad eius similitudinem ex memoria formata. Hinc itaque liquido animadverti potest de summa sapientia, quae sic semper se dicit sicut semper sui memor est, quia de aeterna memoria eius coaeternum verbum nascitur. Sicut igitur verbum congrue intelligitur proles, ita memoria parentis nomen aptissime suscipit. Si ergo proles, quae omnino de solo summo spiritu nata est, proles est memoriae eius: nihil consequentius quam quia memoria sua est idem ipse. Quippe non in eo quod sui memor est, sic est in sua memoria velut alia res in alia, quemadmodum ea quae sic sunt in humanae mentis memoria, ut non sint ipsa nostra memoria; sed sic est memor sui, ut ipse memoria sua sit.

Consequitur itaque ut, quomodo filius est intelligentia sive sapientia patris, ita sit et paternae memoriae. At quidquid filius sapit aut intelligit, eius similiter et meminit. Est igitur filius memoria patris et memoria memoriae, id est memoria memor patris qui est memoria, sicut est sapientia patris et sapientia sapientiae, id est sapientia sapiens patrem sapientiam. Et filius quidem memoria nata de memoria, sicut sapientia nata de sapientia; pater vero de nullo nata memoria vel sapientia.

 

 

 

Capitulum XLIX

Quod summus

spiritus se amet.

 

Sed ecce dum huius patris filiique proprietates communionemque delectabiliter intueor, nihil delectabilius in illis contemplandum invenio quam mutui amoris affectum. Quam enim absurde negetur summus spiritus se amare, sicut sui memor est et se intelligit, cum et mens rationalis se et illum amare posse convincatur, ex eo quia sui et illius memor esse et se et illum intelligere potest? Otiosa namque et penitus inutilis est memoria et intelligentia cuiuslibet rei, nisi prout ratio exigit res ipsa ametur aut reprobetur. Amat ergo seipsum summus spiritus, sicut sui meminit et se intelligit.

 

 

 

Capitulum L

Quod idem amor pariter

procedat a patre et filio.

 

Palam certe est rationem habenti eum non idcirco sui memorem esse aut se intelligere quia se amat, sed ideo se amare quia sui meminit et se intelligit; nec eum se posse amare, si sui non sit memor aut se non intelligat. Nulla enim res amatur sine eius memoria aut intelligentia, et multa tenentur memoria et intelliguntur, quae non amantur. Patet igitur amorem summi spiritus ex eo procedere, quia sui memor est et se intelligit. Quod si in memoria summi spiritus intelligitur pater, in intelligentia filius: manifestum est quia a patre pariter et a filio summi spiritus amor procedit.

 

 

 

Capitulum LI

Quod uterque pari amore

diligat se et alterum.

 

Sed si se amat summus spiritus, procul dubio amat se pater, amat se filius, et alter alterum; quia singulus pater est summus spiritus, et singulus filius summus spiritus, et ambo simul unus spiritus; et quia uterque pariter sui et alterius meminit, et se et alterum intelligit. Et quoniam omnino idipsum est quod amat vel amatur in patre, et quod in filio: necesse est ut pari amore uterque diligat se et alterum.

 

 

 

Capitulum LII

Quod tantus sit ipse amor,

quantus est summus spiritus.

 

Quantus ergo est amor iste summi spiritus sic communis patri et filio? Sed si tantum se diligit, quantum sui meminit et se intelligit, tantum autem sui memor est et intelligit se, quanta est eius essentia, quod aliter esse non potest: profecto tantus est amor eius, quantus ipse est.

 

 

 

Capitulum LIII

Quod idem amor sit idipsum, quod

est summus spiritus, et tamen ipse

cum patre et filio unus spiritus.

 

Verum quid potest esse par summo spiritui nisi summus spiritus?Iste itaque amor est summus spiritus. Denique si nulla umquam creatura, id est si nihil umquam aliud esset quam summus spiritus pater et filius: nihilominus seipsos et invicem pater et filius diligerent. Consequitur itaque hunc amorem non esse aliud quam quod est pater et filius, quod est summa essentia. At quoniam summae essentiae plures esse non possunt: quid magis necessarium, quam patrem et filium et utriusque amorem unam esse summam essentiam? Est igitur idem amor summa sapientia, summa veritas, summum bonum, et quidquid de summi spiritus substantia dici potest.

 

 

 

Capitulum LIV

Quod totus procedat a patre, totus a filio,

et tamen non sit nisi unus amor.

 

Intuendum est diligenter utrum sint duo amores, unus a patre procedens, alter a filio; an unus non totus ab uno procedens, sed partim a patre, partim a filio; an nec plures nec unus partim procedens a singulis, sed unus totus a singulis et idem totus a duobus simul. Sed huius dubitationis certitudo hinc indubitanter cognoscitur, quia non ex eo procedit in quo plures sunt pater et filius, sed ex eo in quo unum sunt. Nam non ex relationibus suis quae plures sunt - alia est enim relatio patris, alia filii -, sed ex ipsa sua essentia quae pluralitatem non admittit, emittunt pater et filius pariter tantum bonum. Sicut ergo singulus pater est summus spiritus, et singulus filius est summus spiritus, et simul pater et filius non duo sed unus spiritus: ita a singulo patre manat totus amor summi spiritus, et a singulo filio totus, et simul a patre et filio non duo toti, sed unus idemque totus.

 

 

 

Capitulum LV

Quod non sit eorum filius.

 

Quid ergo? Cum hic amor pariter habeat esse a patre et filio, et sic similis sit ambobus ut nullatenus dissimilis sit illis, sed omnino idem sit quod illi: numquid filius eorum aut proles aestimandus est? Sed sicut verbum mox <ut> consideratur, se prolem eius esse a quo est, evidentissime probat, promptam praeferendo parentis imaginem: sic amor aperte se prolem negat, quia dum a patre et filio procedere intelligitur, non statim tam perspicuam exhibet se contemplanti eius ex quo est similitudinem; quamvis ipsum considerata ratio doceat omnino idipsum esse quod est pater et filius. Denique si proles eorum est: aut alter eorum erit pater eius, alter mater, aut uterque pater sive mater est: quae omnia veritati repugnare videntur. Quoniam namque nullatenus aliter a patre procedit quam a filio, nulla veritas patitur ut dissimili vocabulo ad illum pater et filius referantur. Non est igitur alter pater eius, alter mater. Ut autem duo aliqua sint, quae singula perfectam et nulla consideratione differentem habeant pariter ad aliquid unum patris aut matris habitudinem: nulla natura aliquo monstrari concedit exemplo. Ergo non est uterque, scilicet pater et filius, pater aut mater amoris a se manantis. Nequaquam itaque videtur veritati convenire, ut idem amor eorum filius sit aut proles.

 

 

 

Capitulum LVI

Quod solus pater sit genitor et

ingenitus, solus filius genitus, solus

amor nec genitus nec ingenitus.

 

Sed videtur tamen amor idem nec omnino secundum communis locutionis usum dici posse ingenitus, nec ita proprie sicut verbum genitus. Solemus enim saepe dicere aliquid gigni ex ea re de qua existit; ut cum dicimus calorem aut splendorem gigni ab igne, seu aliquod effectum ex causa sua. Secundum hanc igitur rationem amor a summo spiritu exiens non omnino asseri potest ingenitus. Ita vero proprie sicut verbum dici genitus non potest, quia verbum verissimam esse prolem et verissimum filium, amorem vero nullatenus filium aut prolem esse manifestum est. Potest itaque immo debet dici solus ille cuius verbum est genitor et ingenitus, quia solus est pater et parens, et nullo modo ab alio est. Solum autem verbum genitum, quia solum filius et proles est. Solus vero amor utriusque nec genitus nec ingenitus, quia nec filius est nec proles est, nec omnino non est ab alio.

 

 

 

Capitulum LVII

Quod amor idem sic sit increatus et

creator sicut pater et filius, et tamen ipse cum

illis non tres, sed unus increatus et unus creator;

et quod idem possit dici spiritus patris et filii.

 

Quoniam autem idem amor singulus est summa essentia sicut pater et filius, et tamen simul pater et filius et utriusque amor non plures sed una summa essentia, quae sola a nullo facta non per aliud quam per se omnia fecit: necesse est ut, quemadmodum singulus pater et singulus filius est increatus et creator, ita et amor singulus sit increatus et creator, et tamen omnes tres simul non plures sed unus increatus et unus creator. Patrem itaque nullus facit sive creat aut gignit. Filium vero pater solus non facit, sed gignit. Pater autem pariter et filius non faciunt neque gignunt, sed quodam modo si sic dici potest spirant suum amorem. Quamvis enim non nostro modo spiret summe incommutabilis essentia, tamen ipsum suum amorem a se ineffabiliter procedentem non discedendo ab illa sed existendo ex illa, forsitan non alio modo videtur posse dici aptius ex se emittere quam spirando.

Quod si dici potest: sicut verbum summae essentiae filius est eius, ita eiusdem amor satis convenienter appellari potest spiritus eius. Ut cum essentialiter ipse sit spiritus sicut pater et filius, illi non putentur alicuius spiritus, quia nec pater ab ullo alio est, nec filius a patre quasi spirante nascitur, iste autem aestimetur spiritus utriusque, quia ab utroque suo quodam inenarrabili modo spirante mirabiliter procedit. Qui etiam ex eo quia est communio patris et filii, non absque ratione quasi proprium assumere posse videtur aliquod nomen, quod patri filioque commune sit, si proprii nominis exigit indigentia. Quod quidem, si fiat, scilicet ut ipse amor nomine «spiritus», quod substantiam pariter patris et filii significat, quasi proprio designetur: ad hoc quoque non inutiliter valebit, ut per hoc idipsum esse quod est pater et filius, quamvis ab illis esse suum habeat, intimetur.

 

 

 

Capitulum LVIII

Quod, sicut filius est essentia vel

sapientia patris eo sensu quia habet eandem

essentiam vel sapientiam quam pater,

sic idem spiritus sit patris et

filii essentia et sapientia et similia.

 

Potest quoque, quemadmodum filius est substantia et sapientia et virtus patris eo sensu quia habet eandem essentiam et sapientiam et virtutem quam pater: ita utriusque spiritus intelligi essentia vel sapientia vel virtus patris et filii, quia habet omnino eandem quam habent illi.

 

 

 

Capitulum LIX

Quod pater et filius et eorum spiritus

pariter sint in se invicem.

 

Iucundum est intueri in patre et filio et utriusque spiritu, quomodo sint in se invicem tanta aequalitate, ut nullus alium excedat. Praeter hoc enim quia unusquisque eorum sic est perfecte summa essentia, ut tamen omnes tres simul non sint nisi una summa essentia, quae nec sine se vel extra se nec maior vel minor seipsa esse potest: per singulos tamen idipsum non minus valet probari. Est etenim totus pater in filio et communi spiritu, et filius in patre et eodem spiritu, et idem spiritus in patre et filio, quia memoria summae essentiae tota est in eius intelligentia et in amore, et intelligentia in memoria et in amore, et amor in memoria et intelligentia. Totam quippe suam memoriam summus spiritus intelligit et amat, et totius intelligentiae meminit et totam amat, et totius amoris meminit et totum intelligit. Intelligitur autem in memoria pater, in intelligentia filius, in amore utriusque spiritus. Tanta igitur pater et filius et utriusque spiritus aequalitate sese complectuntur et sunt in se invicem, ut eorum nullus alium excedere aut sine eo esse probetur.

 

 

 

Capitulum LX

Quod nullus eorum alio indigeat ad

memorandum vel intelligendum vel amandum,

quia singulus quisque est memoria et

intelligentia et amor et quidquid necesse

est inesse summae essentiae.

 

Sed in his nullatenus negligenter memoriae commendandum, quod intuenti mihi occurrit, existimo. Sic enim necesse est ut pater intelligatur memoria, filius intelligentia, spiritus amor: ut nec pater indigeat filio aut communi spiritu, nec filius patre vel eodem spiritu, sive idem spiritus patre aut filio, quasi pater per se meminisse solum possit, intelligere autem non nisi per filium, et amare non nisi per suum filiique spiritum; et filius per se intelligere tantum queat, per patrem autem memor sit, et per spiritum suum amet; et idem spiritus per se non aliud quam amare valeat, sed pater illi sit memor, et filius illi intelligat. Nam cum in his tribus unusquisque singulus sit summa essentia et summa sapientia sic perfecta, ut ipsa per se memor sit et intelligat et amet: necesse est ut nullus horum trium alio indigeat aut ad memorandum aut ad intelligendum aut ad amandum. Singulus enim quisque essentialiter est et memoria et intelligentia et amor et quidquid summae essentiae necesse est inesse.