BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Monologion

 

Capitula XXI - XL

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXI

Quod in nullo sit

loco aut tempore.

 

Quod si ita est, aut tota est in omni loco vel tempore, aut tantum quaelibet pars eius, ut altera pars sit extra omnem locum et tempus. Si vero partim est et partim non est in omni loco vel tempore, partes habet; quod falsum est. Non igitur partim est ubique et semper. Tota autem quomodo est ubique et semper? Aut enim sic est intelligendum, ut tota semel sit in omnibus locis vel temporibus et per partes in singulis; aut sic ut tota sit etiam in singulis. Verum si per partes est in singulis, non effugit partium compositionem et divisionem; quod valde alienum a summa natura inventum est. Quapropter non est ita tota in omnibus locis aut temporibus, ut per partes sit in singulis. Restat altera pars discutienda, scilicet: qualiter summa natura tota sit in omnibus et singulis locis vel temporibus. Hoc nimirum esse non potest, nisi aut simul aut diversis temporibus. Sed quoniam ratio loci ac ratio temporis, quas hactenus simul progressas eisdem vestigiis una potuit indagare prosecutio, hic ab invicem digredientes disputationem videntur diversis quasi fugere anfractibus, singulatim suis investigentur discussionibus. Primum ergo videatur si summa natura tota possit esse in singulis locis aut simul aut per diversa tempora. Deinde id ipsum in temporibus inquiratur.

Si igitur tota est simul in singulis locis, per singula loca sunt singulae totae. Sicut enim locus a loco distinguitur, ut singula loca sint, ita id quod totum est in uno loco, ab eo quod eodem tempore totum est in alio loco distinguitur, ut singula tota sint. Nam quod totum est in aliquo loco, nihil eius est quod non sit in ipso loco. At de quo nihil est quod non sit in aliquo loco, nihil est de eo quod sit eodem tempore extra eundem locum. Quod igitur totum est in aliquo loco, nihil eius est quod eodem tempore sit extra ipsum locum. Sed de quo nihil est extra quemlibet locum, nihil eius est eodem tempore in alio loco. Quare quod totum est in quolibet loco, nihil eius est simul in alio loco. Quod igitur totum est in aliquo loco: quomodo totum quoque est simul in alio loco, si nihil de eo potest esse in alio loco? Quoniam igitur unum totum non potest esse simul in diversis locis totum, consequitur ut per singula loca singula sint tota, si in singulis locis simul aliquid est totum. Quapropter si summa natura tota est uno tempore in singulis omnibus locis: quot singula loca esse possunt, tot singulae summae naturae sunt; quod irrationabile est opinari. Non est igitur tota uno tempore in singulis locis. At vero si diversis temporibus tota est in singulis locis: quando est in uno loco, nullum bonum et nulla essentia est interim in aliis locis, quia sine ea prorsus aliquid non existit. Quod absurdum esse vel ipsa loca probant, quae non nihil sed aliquid sunt. Non est itaque summa natura tota in singulis locis diversis temporibus. Quod si nec eodem tempore nec diversis temporibus tota est in singulis locis: liquet quia nullo modo est tota in singulis omnibus locis.

Nunc est indagandum, si eadem summa natura sit tota in singulis temporibus, aut simul aut distincte per singula tempora. Sed quomodo est aliquid totum simul in singulis temporibus, si ipsa tempora simul non sunt? Si vero separatim et distincte tota est in singulis temporibus, quemadmodum aliquis homo totus est heri et hodie et cras: proprie dicitur quia fuit et est et erit. Ergo eius aetas, quae nihil aliud est quam eius aeternitas, non est tota simul, sed est partibus extensa per temporum partes. At eius aeternitas nihil aliud est quam ipsa. Summa igitur essentia erit divisa per partes secundum temporum distinctiones. Si enim eius aetas per temporum cursus producitur, habet cum ipsis temporibus praesens, praeteritum et futurum. Quid autem aliud est eius vel aetas vel existendi diuturnitas, quam eius aeternitas? Ergo cum eius aeternitas nihil aliud sit quam eius essentia, sicut supra digesta ratio indubitabiliter probat: si eius aeternitas habet praeteritum, praesens et futurum, consequenter quoque eius essentia habet praeteritum, praesens, et futurum. At quod praeteritum est, non est praesens vel futurum; et quod praesens est, non est futurum nec praeteritum; et quod futurum est, non est praeteritum vel praesens. Quomodo ergo stabit, quod supra rationabili et perspicua necessitate claruit, scilicet quia illa summa natura nullo modo composita sed summe simplex est et summe incommutabilis: si aliud et aliud est in diversis temporibus et per tempora distributas habet partes? Aut potius si illa vera sunt, immo quia liquida vera sunt: quomodo haec possibilia sunt? Nullo igitur modo creatrix essentia aut aetas aut aeternitas eius recipit praeteritum vel futurum. Praesens enim quomodo non habet, si vere est? Sed «fuit» significat praeteritum, et «erit» futurum. Numquam igitur illa fuit vel erit. Quare non est distincte sicut nec simul tota in diversis singulis temporibus.

Si igitur sicut discussum est, nec sic est tota in omnibus locis vel temporibus, ut semel sit tota in omnibus et per partes in singulis, nec sic ut tota sit in singulis: manifestum est quoniam non est ullo modo tota in omni loco vel tempore. Et quoniam similiter pervisum est, quia non sic est in omni loco vel tempore, ut pars sit in omni et pars sit extra omnem locum aut tempus: impossibile est ut sit ubique et semper. Nullatenus enim potest intelligi esse ubique et semper, nisi aut tota aut pars. Quod si nequaquam est ubique et semper: aut erit determinate in aliquo loco vel tempore, aut in nullo. Determinate autem eam in aliquo non posse esse iam discussum est. In nullo igitur loco vel tempore, id est nusquam et numquam est. Non enim potest esse nisi aut in omni aut in aliquo. Sed rursus cum constet inexpugnabiliter non solum quia est per se et sine principio et sine fine, sed quia aliquid sine ea nec usquam nec numquam est: necesse illam esse ubique et semper.

 

 

 

Capitulum XXII

Quomodo sit in omni et

in nullo loco et tempore.

 

Quomodo ergo convenient haec tam contraria secundum prolationem, et tam necessaria secundum probationem? Fortasse quodam modo est summa natura in loco vel tempore, quo non prohibetur sic esse simul tota in singulis locis vel temporibus, ut tamen non sint plures totae sed una sola tota, nec eius aetas, quae non est nisi vera aeternitas, non sit distributa in praeteritum, praesens et futurum. Non enim videntur hac lege loci ac temporis cogi nisi ea quae sic sunt in loco vel tempore, ut loci spatium vel temporis diuturnitatem non excedant. Quare sicut de iis quae huiusmodi sunt, unum idemque totum simul non posse esse totum in diversis locis et temporibus omni veritate asseritur, ita in iis quae huiusmodi non sunt, id ipsum nulla necessitate concluditur. Iure namque dici videtur quod tantum eius rei sit aliquis locus, cuius quantitatem locus circumscribendo continet et continendo circumscribit; et quod eius rei solum sit aliquod tempus, cuius diuturnitatem tempus metiendo aliquomodo terminat et terminando metitur. Quapropter cuius amplitudini aut diuturnitati nulla meta vel a loco vel a tempore opponitur, illi nullum esse locum vel tempus vere proponitur. Quoniam namque nec locus illi facit quod locus, nec tempus quod tempus: non irrationabiliter dicitur, quia nullus locus est eius locus, et nullum tempus est eius tempus. Quod vero nullum locum aut tempus habere conspicitur, id profecto nullatenus loci aut temporis legem subire convincitur. Nulla igitur lex loci aut temporis naturam ullam aliquomodo cogit, quam nullus locus ac tempus aliqua continentia claudit.

Quaenam autem rationalis consideratio omnimoda ratione non excludat, ut creatricem summamque omnium substantiam, quam necesse est alienam esse et liberam a natura et iure omnium quae ipsa de nihilo fecit, ulla loci cohibitio vel temporis includat, cum potius eius potentia, quae nihil est aliud quam eius essentia, cuncta a se facta sub se continendo concludat? Quomodo quoque non est impudentis imprudentiae dicere quod summae veritatis aut locus circumscribat quantitatem aut tempus metiatur diuturnitatem, quae nullam penitus localis vel temporalis distensionis magnitudinem suspicit vel parvitatem?

Quoniam itaque loci haec est et temporis conditio, ut tantummodo quidquid eorum metis clauditur, nec partium fugiat rationem, vel qualem suscipit locus eius secundum quantitatem, vel qualem patitur tempus eius secundum diuturnitatem, nec ullo modo possit totum a diversis locis vel temporibus simul contineri; quidquid vero loci vel temporis continentia nequaquam coercetur, nulla locorum vel temporum lege ad partium multiplicitatem cogatur, aut praesens esse totum simul pluribus locis aut temporibus prohibeatur; quoniam inquam haec est conditio loci aut temporis: procul dubio summa substantia, quae nulla loci vel temporis continentia cingitur, nulla eorum lege constringitur. Quare quoniam summam essentiam totam et inevitabilis necessitas exigit nulli loco vel tempori deesse, et nulla ratio loci aut temporis prohibet omni loco vel tempori simul totam adesse: necesse est eam simul totam omnibus et singulis locis et temporibus praesentem esse. Non enim quia huic loco vel tempori praesens est, idcirco prohibetur illi vel illi loco aut tempori simul et similiter praesens esse; nec quoniam fuit aut est aut erit, ideo aeternitatis eius aliquid evanuit a praesenti tempore cum praeterito quod iam non est, aut transit cum praesenti quod vix est, aut venturum est cum futuro quod nondum est. Nullatenus namque cogitur vel prohibetur lege locorum vel temporum alicubi aut aliquando esse vel non esse, quod nullo modo intra locum vel tempus claudit suum esse. Nam si ipsa summa essentia dicitur esse in loco aut tempore: quamvis de illa et de localibus sive temporalibus naturis una sit prolatio propter loquendi consuetudinem, diversus tamen est intellectus propter rerum dissimilitudinem. In illis namque duo quaedam eadem prolatio significat, id est: quia praesentia sunt locis et temporibus in quibus esse dicuntur, et quia continentur ab ipsis; in summa vero essentia unum tantum percipitur, id est: quia praesens est, non etiam quia continentur.

Unde, si usus loquendi admitteret, convenientius dici videretur esse cum loco vel tempore quam in loco vel tempore. Plus enim significatur contineri aliquid cum dicitur esse in alio, quam cum dicitur esse cum alio. In nullo itaque loco vel tempore proprie dicitur esse, quia omnino a nullo alio continetur; et tamen in omni loco vel tempore suo quodam modo dici potest esse, quoniam quidquid aliud est ne in nihilum cadat ab ea praesente sustinetur. In omni loco et tempore est, quia nulli abest, et in nullo est, quia nullum locum aut tempus habet. Nec in se recepit distinctiones locorum aut temporum, ut hic vel illic vel alicubi, aut nunc vel tunc vel aliquando; nec secundum labile praesens tempus quo utimur est, aut secundum praeteritum vel futurum fuit aut erit, quoniam haec circumscriptorum et mutabilium propria sunt, quod illa non est; et tamen haec de ea quodammodo dici possunt, quoniam sic est praesens omnibus circumscriptis et mutabilibus, ac si illa eisdem circumscribatur locis et mutetur temporibus. Patet itaque quantum sat est ad dissolvendam quae insonabat, contrarietatem: qualiter summa omnium essentia ubique et semper et nusquam et numquam, id est in omni et in nullo loco aut tempore sit, iuxta diversorum intellectuum concordem veritatem.

 

 

 

Capitulum XXIII

Quomodo melius intelligi possit esse

ubique quam in omni loco.

 

Verum cum constet eandem summam naturam non magis esse in omnibus locis quam in omnibus quae sunt, non velut quae contineatur, quae penetrando cuncta contineat: cur non dicatur esse ubique hoc sensu, ut potius intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam tantum in omnibus locis, cum hunc intellectum et rei veritas exhibeat, et ipsa localis verbi proprietas nequaquam prohibeat? Solemus namque saepe localia verba irreprehensibiliter attribuere rebus, quae nec loca sunt nec circumscriptione locali continentur. Velut si dicam ibi esse intellectum in anima, ubi est rationalitas. Nam cum «ibi» et «ubi» localia verba sint, non tamen locali circumscriptione aut anima continet aliquid, aut intellectus aut rationalitas continetur. Quare summa natura secundum rei veritatem aptius dicitur esse ubique secundum hanc significationem, ut intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam si intelligitur tantum in omnibus locis. Et quoniam, sicut supra expositae rationes docent, aliter esse non potest, necesse est eam sic esse in omnibus quae sunt, ut una eademque perfecte tota simul sit in singulis.

 

 

 

Capitulum XXIV

Quomodo melius intelligi possit esse

semper quam in omni tempore.

 

Eandem quoque summam substantiam constat sine principio et fine esse, nec habere praeteritum aut futurum nec temporale, hoc est labile praesens quo nos utimur; quoniam aetas sive aeternitas eius, quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis et sine partibus est. Nonne ergo «semper» quod videtur designare totum tempus, multo verius si de illa dicitur, intelligitur significare aeternitatem, quae sibi ipsi numquam est dissimilis, quam temporum varietatem, quae sibi semper in aliquo est non similis? Quare si dicitur semper esse: quoniam idem est illi esse et vivere, nihil melius intelligitur quam aeterne esse vel vivere, id est interminabilem vitam perfecte simul totam obtinere. Videtur enim eius aeternitas esse interminabilis vita simul perfecte tota existens. Cum enim supra iam satis liqueat quod eadem substantia non sit aliud quam vita sua et aeternitas sua, nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte tota: quid aliud est vera aeternitas quae illi soli convenit, quam interminabilis vita simul et perfecte tota existens? Nam vel hoc solo veram aeternitatem soli illi inesse substantiae, quae sola non facta sed factrix esse inventa est, aperte percipitur: quoniam vera aeternitas principii finisque meta carere intelligitur; quod nulli rerum creatarum convenire, eo ipso quod de nihilo factae sunt, convincitur.

 

 

 

Capitulum XXV

Quod nullis mutabilis

sit accidentibus.

 

Sed haec essentia quam patuit omnimode sibi esse eandem substantialiter: nonne aliquando est a se diversa vel accidentaliter?Verum quomodo est summe incommutabilis, si per accidentia potest non dicam esse, sed vel intelligi variabilis? Et econtra, quomodo non est particeps accidentis, cum et hoc ipsum quod maior est omnibus aliis naturis et quod illis dissimilis est, illi videatur accidere? Sed quid repugnant quorundam quae accidentia dicuntur susceptibilitas et naturalis incommutabilitas, si ex eorum assumptione nulla substantiam consequatur variabilitas? Omnium quippe quae accidentia dicuntur, alia non nisi cum aliqua participantis variatione adesse et abesse posse intelliguntur, ut omnes colores; alia nullam omnino vel accedendo vel recedendo mutationem circa id de quo dicuntur efficere noscuntur, ut quaedam relationes. Constat namque quia homini post annum praesentem nascituro nec maior nec minor nec aequalis sum nec similis. Omnes autem has relationes utique cum natus fuerit, sine omni mei mutatione ad illum habere potero et amittere, secundum quod crescet vel per qualitates diversas mutabitur. Palam itaque fit, quia eorum quae accidentia dicuntur, quaedam aliquatenus attrahant commutabilitatem, quaedam vero nullatenus subtrahant immutabilitatem.

Sicut igitur summa natura accidentibus mutationem efficientibus numquam in sua simplicitate locum tribuit, sic secundum ea quae nullatenus summae incommutabilitati repugnant, aliquando dici aliquid non respuit, et tamen aliquid eius essentiae unde ipsa variabilis intelligi possit non accidit. Unde hoc quoque concludi potest, quia nullius accidentis susceptibilis est. Quippe quemadmodum illa accidentia, quae mutationem aliquam accedendo vel recedendo faciunt, ipso suo effectu vere accidere rei quam mutant, perpenduntur: sic illa quae a simili effectu deficiunt, improprie dici accidentia deprehenduntur. Sicut ergo semper sibi est omni modo eadem substantialiter, ita numquam est a se diversa ullo modo vel accidentaliter. Sed quoquo modo sese habeat ratio de proprietate nominis accidentium: illud sine dubio verum est, quia de summe incommutabili natura nihil potest dici, unde mutabilis possit intelligi.

 

 

 

Capitulum XXVI

Quomodo illa dicenda sit esse substantia,

et quod sit extra omnem substantiam,

et singulariter sit quidquid est.

 

Sed si ratum est quod de huius naturae simplicitate perspectum est: quomodo substantia est? Nam cum omnis substantia admixtionis differentiarum vel mutationis accidentium sit susceptibilis: huius immutabilis sinceritas omnimodae admixtioni sive mutationi est inaccessibilis. Quomodo ergo obtinebitur eam esse quamlibet substantiam, nisi dicatur substantia pro essentia, et sic sit extra sicut est supra omnem substantiam? Nam quantum illud esse, quod per se est quidquid est, et de nihilo facit omne aliud esse, diversum est ab eo esse, quod per aliud fit de nihilo quidquid est: tantum omnino distat summa substantia ab iis quae non sunt idem quod ipsa. Cumque ipsa sola omnium naturarum habeat a se sine alterius naturae auxilio esse quidquid est: quomodo non est singulariter absque suae creaturae consortio, quidquid ipsa est? Unde si quando illi est cum aliis nominis alicuius communio, valde procul dubio intelligenda est diversa significatio.

 

 

 

Capitulum XXVII

Quod non contineatur in communi

tractatu substantiarum, et tamen sit

substantia et individuus spiritus.

 

Constat igitur quia illa substantia nullo communi tractatu substantiarum includitur, a cuius essentiali communione omnis natura excluditur. Nempe cum omnis substantia tractetur aut esse universalis, quae pluribus substantiis essentialiter communis est, ut hominem esse commune est singulis hominibus; aut esse individua, quae universalem essentiam communem habet cum aliis, quemadmodum singuli homines commune habent cum singulis, ut homines sint: quomodo aliquis summam naturam in aliarum substantiarum tractatu contineri intelligit, quae nec in plures substantias se dividit, nec cum alia aliqua per essentialem communionem se colligit? Quoniam tamen ipsa non solum certissime existit, sed etiam summe omnium existit, et cuiuslibet rei essentia dici solet substantia: profecto si quid digne dici potest, non prohibetur dici substantia. Et quoniam non noscitur dignior essentia quam spiritus aut corpus, et ex his spiritus dignior est quam corpus: utique eadem asserenda est esse spiritus, non corpus. Quoniam autem nec ullae partes sunt eiusdem spiritus, nec plures esse possunt eiusmodi spiritus, necesse est ut sit omnino individuus spiritus. Quoniam enim sicut supra constat nec partibus est compositus, nec ullis differentiis vel accidentibus intelligi potest esse mutabilis: impossibile est ut qualibet sectione sit divisibilis.

 

 

 

Capitulum XXVIII

Quod idem spiritus simpliciter sit,

et creata illi comparata non sint.

 

Videtur ergo consequi ex praecedentibus quod iste spiritus, qui sic suo quodam mirabiliter singulari et singulariter mirabili modo est, quadam ratione solus sit, alia vero quaecumque videntur esse huic collata non sint. Si enim diligenter intendatur, ille solus videbitur simpliciter et perfecte et absolute esse, alia vero omnia fere non esse et vix esse. Quoniam namque idem spiritus propter incommutabilem aeternitatem suam nullo modo secundum aliquem motum dici potest quia fuit vel erit, sed simpliciter est: nec mutabiliter est aliquid quod aliquando aut non fuit aut non erit; neque non est quod aliquando fuit aut erit, sed quidquid est semel et simul et interminabiliter est; quoniam inquam huiusmodi est eius esse: iure ipse simpliciter et absolute et perfecte dicitur esse.

Quoniam vero alia omnia mutabiliter secundum aliquid aliquando aut fuerunt aut erunt quod non sunt, aut sunt quod aliquando non fuerunt vel non erunt; et quoniam hoc quia fuerunt iam non est, illud autem scilicet quia erunt nondum est, et hoc quod in labili brevissimoque et vix existente praesenti sunt vix est: quoniam ergo tam mutabiliter sunt: non immerito negantur simpliciter et perfecte et absolute esse, et asseruntur fere non esse et vix esse. Deinde, cum omnia quaecumque aliud sunt quam ipse, de non esse venerint ad esse non per se sed per aliud; et cum de esse redeant ad non esse quantum ad se, nisi sustineantur per aliud: quomodo illis convenit simpliciter aut perfecte sive absolute esse et non magis vix esse aut fere non esse? Cumque esse solius eiusdem ineffabilis spiritus nullo modo intelligi possit aut ex non esse inceptum, aut aliquem pati posse ex eo quod est in non esse defectum; et quidquid ipse est non sit per aliud quam per se, id est per hoc, quod ipse est: nonne huius esse merito solum intelligitur simplex perfectumque et absolutum? Quod vero sic simpliciter et omnimoda ratione solum est perfectum, simplex et absolutum: id nimirum quodam modo iure dici potest solum esse. Et econtra, quidquid per superiorem rationem nec simpliciter nec perfecte nec absolute esse sed vix esse aut fere non esse cognoscitur: id utique aliquo modo recte non esse dicitur. Secundum hanc igitur rationem solus ille creator spiritus est, et omnia creata non sunt; nec tamen omnino non sunt, quia per illum, qui solus absolute est, de nihilo aliquid facta sunt.

 

 

 

Capitulum XXIX

Quod eius locutio idipsum sit quod ipse,

nec tamen sint duo, sed unus spiritus.

 

Iam vero iis quae de proprietatibus huius summae naturae ad praesens mihi ducem rationem sequenti occurrerunt perspectis, opportunum existimo, ut de eius locutione, per quam facta sunt omnia, si quid possum considerem. Etenim cum omnia quae de illa supra potui animadvertere, rationis robur inflexibile teneant, illud me maxime cogit de illa diligentius discutere, quia idipsum quod ipse summus spiritus est probatur esse. Si enim ille nihil fecit nisi per seipsum, et quidquid ab eo factum est per illam est factum: quomodo illa est aliud quam quod est idem ipse? Amplius. Asserunt utique inexpugnabiliter ea quae iam inventa sunt, quia nihil omnino potuit umquam aut potest subsistere praeter creantem spiritum et eius creaturam. Hanc vero spiritus eiusdem locutionem impossibile est inter creata contineri, quoniam quidquid creatum subsistit per illam factum est, illa vero per se fieri non potuit. Nihil quippe per seipsum fieri potest, quia quidquid fit, posterius est eo per quod fit, et nihil est posterius seipso. Relinquitur itaque ut haec summi spiritus locutio, cum creatura esse non possit, non sit aliud quam summus spiritus. Denique haec ipsa locutio nihil aliud potest intelligi quam eiusdem spiritus intelligentia, qua cuncta intelligit. Quid enim est aliud illi rem loqui aliquam hoc loquendi modo quam intelligere? Nam non ut homo non semper dicit quod intelligit. Si igitur summe simplex natura non est aliud quam quod est sua intelligentia, quemadmodum est idem quod est sua sapientia: necesse est ut similiter non sit aliud quam quod est sua locutio. Sed quoniam iam manifestum est summum spiritum unum tantum esse et omnimode individuum: necesse est ut sic illi haec sua locutio sit consubstantialis, ut non sint duo, sed unus spiritus.

 

 

 

Capitulum XXX

Quod eadem locutio non constet

pluribus verbis, sed sit unum verbum.

 

Cur igitur dubitem quod supra dubium dimiseram, scilicet utrum haec locutio in pluribus verbis an in uno verbo consistat? Nam si sic est summae naturae consubstantialis, ut non sint duo, sed unus spiritus: utique sicut illa summe simplex est, ita et ista. Non igitur constat pluribus verbis, sed est unum verbum per quod facta sunt omnia.

 

 

 

Capitulum XXXI

Quod ipsum verbum non sit similitudo factorum,

sed veritas essentiae, facta vero sint aliqua veritatis imitatio;

et quae naturae magis sint quam aliae et praestantiores.

 

Sed ecce videtur mihi suboriri nec facilis nec ullatenus sub ambiguitate relinquenda quaestio. Etenim omnia huiusmodi verba quibus res quaslibet mente dicimus, id est cogitamus: similitudines et imagines sunt rerum quarum verba sunt; et omnis similitudo vel imago tanto magis vel minus est vera, quanto magis vel minus imitatur rem cuius est similitudo. Quid igitur tenendum est de verbo, quo dicuntur et per quod facta sunt omnia? Erit aut non erit similitudo eorum, quae per ipsum facta sunt? Si enim ipsum est vera mutabilium similitudo, non est consubstantiale summae incommutabilitati; quod falsum est. Si autem non omnino vera sed qualiscumque similitudo mutabilium est, non est verbum summae veritatis omnino verum; quod absurdum est. At si nullam mutabilium habet similitudinem: quomodo ad exemplum illius facta sunt?

Verum forsitan nihil huius remanebit ambiguitatis, si quemadmodum in vivo homine veritas hominis esse dicitur, in picto vero similitudo sive imago illius veritatis: sic existendi veritas intelligatur in verbo cuius essentia sic summe est, ut quodam modo illa sola sit; in iis vero quae in eius comparatione quodam modo non sunt, et tamen per illud et secundum illud facta sunt aliquid, imitatio aliqua summae illius essentiae perpendatur. Sic quippe verbum summae veritatis, quod et ipsum est summa veritas, nullum augmentum vel detrimentum sentiet secundum hoc quod magis vel minus creaturis sit simile; sed potius necesse erit omne quod creatum est tanto magis esse et tanto esse praestantius, quanto similius est illi quod summe est et summe magnum est.

Hinc etenim fortasse, immo non fortasse sed pro certo, hinc omnis intellectus iudicat naturas quolibet modo viventes praestare non viventibus, sentientes non sentientibus, rationales irrationalibus. Quoniam enim summa natura suo quodam modo singulari modo non solum est, sed et vivit et sentit et rationalis est, liquet quoniam omnium quae sunt, id quod aliquomodo vivit, magis est illi simile quam id quod nullatenus vivit; et quod modo quolibet vel corporeo sensu cognoscit aliquid, magis quam quod nihil omnino sentit; et quod rationale est, magis quam quod rationis capax non est. Quoniam vero simili ratione quaedam naturae magis minusve sint quam aliae, perspicuum est. Quemadmodum enim illud natura praestantius est, quod per naturalem essentiam propinquius est praestantissimo: ita utique illa natura magis est, cuius essentia similior est summae essentiae.

Quod sic quoque facile animadverti posse existimo. Nempe si cuilibet substantiae, quae et vivit et sensibilis et rationalis est, cogitatione auferatur quod rationalis est, deinde quod sensibilis, et postea quod vitalis, postremo ipsum nudum esse quod remanet: quis non intelligat quod illa substantia quae sic paulatim destruitur, ad minus et minus esse, et ad ultimum ad non esse gradatim perducitur? Quae autem singulatim absumpta quamlibet essentiam ad minus et minus esse deducunt, eadem ordinatim assumpta illam ad magis et magis esse perducunt. Patet igitur quia magis est vivens substantia quam non vivens, et sensibilis quam non sensibilis, et rationalis quam non rationalis. Non est itaque dubium quod omnis essentia eo ipso magis est et praestantior est, quo similior est illi essentiae quae summe est et summe praestat. Satis itaque manifestum est in verbo, per quod facta sunt omnia, non esse ipsorum similitudinem, sed veram simplicemque essentiam; in factis vero non esse simplicem absolutamque essentiam, sed verae illius essentiae vix aliquam imitationem. Unde necesse est non idem verbum secundum rerum creatarum similitudinem magis vel minus esse verum, sed omnem creatam naturam eo altiori gradu essentiae dignitatisque consistere, quo magis illi propinquare videtur.

 

 

 

Capitulum XXXII

Quod summus spiritus seipsum

dicat coaeterno verbo.

 

Sed cum ita sit: quomodo illud quod simplex est veritas, potest esse verbum eorum quorum non est similitudo, cum omne verbum quo aliqua res sic mente dicitur, similitudo sit rei eiusdem? Et si non est verbum eorum quae facta sunt per ipsum: quomodo constabit quia sit verbum? Nempe omne verbum alicuius rei verbum est. Denique, si numquam creatura esset, nullum eius esset verbum. Quid igitur? An concludendum est quia, si nullo modo esset creatura, nequaquam esset verbum illud, quod est summa et nullius indigens essentia? Aut fortasse ipsa summa essentia quae verbum est, essentia quidem esset aeterna, sed verbum non esset, si nihil umquam per illam fieret? Eius enim quod non fuit nec est nec futurum est, nullum verbum esse potest.

Verum secundum hanc rationem, si numquam ulla praeter summum spiritum esset essentia, nullum omnino esset in illo verbum. Si nullum in illo verbum esset, nihil apud se diceret. Si nihil apud se diceret: cum idem sit illi sic dicere aliquid quod est intelligere, non aliquid intelligeret. Si nihil intelligeret: ergo summa sapientia, quae non est aliud quam idem spiritus, nihil intelligeret; quod absurdissimum est. Quid ergo? Si enim nihil intelligeret: quomodo esset summa sapientia? Aut si nullo modo aliquid esset praeter illam: quid illa intelligeret? Sed numquid seipsam non intelligeret?

At quomodo vel cogitari potest quod summa sapientia se aliquando non intelligat, cum rationalis mens possit non solum suimet sed et ipsius summae sapientiae reminisci, et illam et se intelligere? Si enim mens humana nullam eius aut suam habere memoriam aut intelligentiam posset, nequaquam se ab irrationalibus creaturis et illam ab omni creatura, secum sola tacite disputando, sicut nunc mens mea facit, discerneret. Ergo summus ille spiritus sicut est aeternus, ita aeterne sui memor est et intelligit se ad similitudinem mentis rationalis; immo non ad ullius similitudinem, sed ille principaliter et mens rationalis ad eius similitudinem. At si aeterne se intelligit, aeterne se dicit. Si aeterne se dicit, aeterne est verbum eius apud ipsum. Sive igitur ille cogitetur nulla alia existente essentia, sive aliis existentibus: necesse est verbum illius coaeternum illi esse cum illo.

 

 

 

Capitulum XXXIII

Quod uno verbo dicat

se et quod fecit.

 

Sed ecce quaerenti mihi de verbo quo creator dicit omnia quae fecit, obtulit se verbum quo seipsum dicit, qui omnia fecit. An ergo alio verbo dicit se ipsum, et alio ea quae facit; aut potius eodem ipso verbo quo dicit se ipsum, dicit quaecumque facit? Nam hoc quoque verbum quo se ipsum dicit, necesse est idipsum esse quod ipse est, sicut constat de verbo illo, quo dicit ea quae a se facta sunt. Cum enim, etiam si nihil umquam aliud esset nisi summus ille spiritus, ratio tamen cogat verbum illud quo se dicit ex necessitate esse: quid verius, quam hoc verbum eius non esse aliud, quam quod ipse est? Ergo si et se ipsum et ea quae facit consubstantiali sibi verbo dicit: manifestum est quia verbi quo se dicit, et verbi quo creaturam dicit, una substantia est. Quomodo ergo, si una substantia est, duo verba sunt?

Sed forsitan non cogit identitas substantiae verbi unitatem admittere. Nam idem ipse qui his verbis loquitur, eandem illis habet substantiam, et tamen verbum non est. Sed utique verbum quo se dicit summa sapientia, convenientissime dici potest verbum eius secundum superiorem rationem, quia eius perfectam tenet similitudinem. Nam nulla ratione negari potest, cum mens rationalis seipsam cogitando intelligit, imaginem ipsius nasci in sua cogitatione; immo ipsam cogitationem sui esse suam imaginem ad eius similitudinem tamquam ex eius impressione formatam. Quamcumque enim rem mens seu per corporis imaginationem seu per rationem cupit veraciter cogitare, eius utique similitudinem quantum valet in ipsa sua cogitatione conatur exprimere. Quod quanto verius facit, tanto verius rem ipsam cogitat. Et hoc quidem, cum cogitat aliquid aliud quod ipsa non est, et maxime cum aliquod cogitat corpus, clarius perspicitur. Cum enim cogito notum mihi hominem absentem, formatur acies cogitationis meae in talem imaginem eius, qualem illam per visum oculorum in memoriam attraxi. Quae imago in cogitatione verbum est eiusdem hominis, quem cogitando dico. Habet igitur mens rationalis, cum se cogitando intelligit, secum imaginem suam ex se natam, id est cogitationem sui ad suam similitudinem quasi sua impressione formatam; quamvis ipsa se a sua imagine non nisi ratione sola separare possit. Quae imago eius verbum eius est.

Hoc itaque modo quis neget summam sapientiam, cum se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem suam, id est verbum suum? Quod verbum, licet de re tam singulariter eminenti proprie aliquid satis convenienter dici non possit, non tamen inconvenienter sicut similitudo ita et imago et figura et caracter eius dici potest. Verbum autem quo creaturam dicit, nequaquam similiter est verbum creaturae, quia non est eius similitudo, sed principalis essentia. Consequitur igitur, ut ipsam creaturam non dicat verbo creaturae. Cuius ergo verbo eam dicit, si non eam dicit verbo eius? Nam quod dicit, verbo dicit, et verbum alicuius est verbum, id est similitudo. Sed si nihil aliud dicit quam se aut creaturam, nihil dicere potest nisi aut suo aut eius verbo. Si ergo nihil dicit verbo creaturae: quidquid dicit, verbo suo dicit. Uno igitur eodemque verbo dicit seipsum et quaecumque fecit.

 

 

 

Capitulum XXXIV

Quomodo suo verbo videri

possit dicere creaturam.

 

Sed quomodo tam differentes res, scilicet creans et creata essentia, dici possunt uno verbo, praesertim cum verbum ipsum sit dicenti coaeternum, creatura autem non sit illi coaeterna? Forsitan quia ipse est summa sapientia et summa ratio, in qua sunt omnia quae facta sunt - quemadmodum opus quod fit secundum aliquam artem, non solum quando fit, verum et antequam fiat et postquam dissolvitur, semper est in ipsa arte non aliud quam quod est ars ipsa -: idcirco cum ipse summus spiritus dicit seipsum, dicit omnia quae facta sunt. Nam et antequam fierent, et cum iam facta sunt, et cum corrumpuntur seu aliquo modo varientur: semper in ipso sunt, non quod sunt in seipsis, sed quod est idem ipse. Etenim in seipsis sunt essentia mutabilis secundum immutabilem rationem creata; in ipso vero sunt ipsa prima essentia et prima existendi veritas, cui prout magis utcumque illa similia sunt, ita verius et praestantius existunt. Hoc itaque modo non irrationabiliter asseri potest, quia cum seipsum dicit summus ille spiritus, dicit etiam quidquid factum est uno eodemque verbo.

 

 

 

Capitulum XXXV

Quod, quidquid factum est, in eius

verbo et scientia sit vita et veritas.

 

Verum cum constet quia verbum eius consubstantiale illi est et perfecte simile, necessario consequitur, ut omnia quae sunt in illo, eadem et eodem modo sint in verbo eius. Quidquid igitur factum est sive vivat sive non vivat, aut quomodocumque sit in se: in illo est ipsa vita et veritas. Quoniam autem idem est summo spiritui scire quod intelligere sive dicere, necesse est ut eodem modo sciat omnia quae scit, quo ea dicit aut intelligit. Quemadmodum igitur omnia sunt in verbo eius vita et veritas, ita sunt in scientia eius.

 

 

 

Capitulum XXXVI

Quam incomprehensibili modo

dicat vel sciat res a se factas.

 

Qua ex re manifestissime comprehendi potest, quomodo dicat idem spiritus vel quomodo sciat ea quae facta sunt, ab humana scientia comprehendi non posse. Nam nulli dubium creatas substantias multo aliter esse in seipsis quam in nostra scientia. In seipsis namque sunt per ipsam suam essentiam; in nostra vero scientia non sunt earum essentiae, sed earum similitudines. Restat igitur ut tanto verius sint in seipsis quam in nostra scientia, quanto verius alicubi sunt per suam essentiam quam per suam similitudinem. Cum ergo et hoc constet, quia omnis creata substantia tanto verius est in verbo, id est in intelligentia creatoris, quam in seipsa, quanto verius existit creatrix quam creata essentia: quomodo comprehendat humana mens, cuiusmodi sit illud dicere, et illa scientia, quae sic longe superior et verior est creatis substantiis, si nostra scientia tam longe superatur ab illis, quantum earum similitudo distat ab earum essentia?

 

 

 

Capitulum XXXVII

Quod, quidquid ipse est ad

creaturam, hoc sit et verbum eius;

nec tamen ambo simul pluraliter.

 

Verum cum manifeste rationes superiores doceant summum spiritum per verbum suum fecisse omnia: numquid non et ipsum verbum fecit eadem omnia? Quoniam enim illi est consubstantiale, cuius est verbum, necesse est ut sit summa essentia. Summa autem essentia non est nisi una, quae sola creatrix et solum principium est omnium quae facta sunt. Ipsa namque sola fecit non per aliud quam per se omnia ex nihilo. Quare quaecumque summus spiritus facit, eadem et verbum eius facit et similiter. Quidquid igitur summus spiritus est ad creaturam, hoc et verbum eius est et similiter; nec tamen ambo simul pluraliter, quia non sunt plures creatrices summae essentiae. Sicut igitur ille creator est rerum et principium, sic et verbum eius; nec tamen sunt duo, sed unus creator et unum principium.

 

 

 

Capitulum XXXVIII

Quod dici non possit, quid duo sint,

quamvis necesse sit esse duos.

 

Studiose itaque attendendum est quiddam, quod valde insolitum rebus aliis, in summo spiritu et verbo eius videtur evenire. Nam certum est sic unicuique singulatim et utrisque simul inesse, quidquid sunt in essentia et quidquid sunt ad creaturam, ut et singulatim perfectum sit ambobus, et tamen pluralitatem non admittat in duobus. Licet enim singulatim et ille perfecte sit summa veritas et creator, et verbum eius sit summa veritas et creator: non tamen ambo simul sunt duae veritates aut duo creatores.

Sed cum haec ita sint, miro tamen modo apertissimum est, quia nec ille cuius est verbum, potest esse verbum suum, nec verbum potest esse ille cuius est verbum. Ut in eo quod significat vel quid sint substantialiter, vel quid sint ad creaturam, semper individuam teneant unitatem; in eo vero quod ille non est ex isto, hoc autem est ex illo, ineffabilem admittant pluralitatem. Ineffabilem certe. Quamvis enim necessitas cogat ut sint duo, nullo tamen modo exprimi potest, quid duo sint. Nam etsi forte duo pares aut aliquid aliud similiter ad invicem possint dici: in his ipsis tamen relativis si quaeratur quid sit illud de quo dicuntur, non poterit dici pluraliter, quemadmodum dicuntur duae pares lineae aut duo similes homines. Quippe nec sunt duo pares spiritus nec duo pares creatores nec duo aliquid, quod significet eorum aut essentiam aut habitudinem ad creaturam. Sed nec duo aliquid, quod designet propriam habitudinem alterius ad alterum; quia nec duo verba nec duae imagines. Verbum namque hoc ipsum quod verbum est aut imago, ad alterum est, quia non nisi alicuius verbum est aut imago; et sic propria sunt haec alterius, ut nequaquam alteri coaptentur. Nam ille cuius est verbum aut imago, nec imago nec verbum est. Constat igitur quia exprimi non potest, quid duo sint summus spiritus et verbum eius, quamvis quibusdam singulorum proprietatibus cogantur esse duo. Etenim proprium unius est esse ex altero, et proprium est alterius alterum esse ex illo.

 

 

 

Capitulum XXXIX

Quod idem verbum sit a

summo spiritu nascendo.

 

Quod ipsum nullo utique verbo videtur familiarius posse proferri, quam si dicatur proprium esse unius nasci ex altero, et proprium alterius nasci alterum ex ipso. Certum namque iam constat, quia verbum summi spiritus non sic est ex eo, quemadmodum ea quae ab illo facta sunt, sed quemadmodum creator de creatore, summum de summo, et ut plena brevitate omnimoda absolvatur similitudo: penitus idem ipsum est de eodem ipso, et ita ut nullatenus sit nisi ex eo. Cum igitur pateat verbum summi spiritus sic esse ex ipso solo, ut perfectam eius quasi proles parentis teneat similitudinem, nec si esse ex ipso, ut fiat ab eo: profecto nullo modo convenientius cogitari potest esse ex illo quam nascendo. Nempe si innumerabiles res indubitanter dicuntur nasci ex iis ex quibus habent ut sint, cum nullam eorum de quibus nasci dicuntur, teneant similitudinem sicut proles parentis - dicimus enim capillos nasci de capite et poma ex arbore, licet nec illi capitis nec ista arboris similia sint -; si inquam multa huiusmodi non absurde dicuntur nasci: tanto congruentius dici potest verbum summi spiritus ex illo existere nascendo, quanto perfectius quasi proles parentis trahit eius similitudinem ex illo existendo.

 

 

 

Capitulum XL

Quod verissime ille

parens illud proles.

 

Quodsi convenientissime dicitur nasci, et tam simile est illi de quo nascitur: cur aestimetur simile quasi proles parenti, et non potius asseratur quia tanto verior est ille parens et istud proles, quanto magis et ille ad huius nativitatis perfectionem solus sufficit, et quod nascitur eius similitudinem exprimit? Namque in rebus aliis quas parentis prolisque certum est habitudinem habere, nulla sic gignit, ut omnino nullius indigens sola per se ad gignendam prolem sufficiat; nulla sic gignitur, ut nulla admixta dissimilitudine omnimodam similitudinem parentis exhibeat. Si ergo verbum summi spiritus sic est omnino ex ipsius sola essentia, et sic singulariter est illi simile, ut nulla proles sic sit omnino ex sola parentis essentia, aut sic similis parenti: profecto nullis rebus tam convenienter videtur aptari habitudo parentis et prolis, quam summo spiritui et verbo eius. Quapropter illius est proprium verissimum esse parentem, istius vero verissimam esse prolem.