Heraclius
floruit ca. 950
|
De coloribus et artibus Romanorum
Liber II
|
____________________________________________________________
|
|
INCIPITLIBER SECUNDUS METRICUS,ET PRIMO
XV.De colore auripigmento simili.
Sic facile similem poteris servare coloremAuripigmento; memori tu mente teneto.Hinc piscis magni fel multum congruit arti,Marmorea cujus petra liquor excipiatur,Cui vetus et paucum tamen admiscebis acetum,Fellis et hinc albam tum cum pinguedine cretam.Reddet splendentem commixtio tanta colorem.
XVI.De cupro ellis pinguedine deaurato.
Si velut auratum fellis pinguedine cuprumCondere curabis sic hoc implere valebis.Cultello rasum splendens hoc effice tactum.Ursi dente; quidem calamo post sperge liquoremFellis; et hoc eque tamen apponatur ubique.Appones alium post equo tramite. RursumHuic alium junges; vice tamen undique ducesEquali calamum, ne qua divisio cuprumNe quis monticulus vel ne tumor efferat ullus.
XVII.De viridi colore quomodo fieri possitad quae volueris depingere.
Sic poteris viridem tibi pictor habere colorem.Cum foliis albam morellae contere cretam;Haec in marmorea pariter quoque contere petra,Usus ad pennae liquidum dum fiat utrumque.Et post hunc succum pincello sume probandum.Hinc quascunque cupis scripturas conde colore,Ne cretae nimium ponas tamen ante caveto.
XVIII.De vitro viridi quomodo fieri debeatad vasa fictilia depingenda.
His rebus vitri patet effectus preciosi:Igni combustum sulphur, quaerasque cupellum,Atque teras horum splendens cum pulvere vitrum;Hoc cures solo liquidum tibi reddere gummo.Attamen inde litam post ignibus injice testam,Assumet viridem quoniam pictura colorem,Exterior testae cum coeperit ipsa rubere.
XIX.De vitro albo, ad vasa fictilia depingenda.
Album picturis vitrum sic attenuabisCandens permixtum cum sulphure contere vitrumHis simul attritis, postquam fuerint quasi pulvisExterius spissam depinges undique testam.Injice post ipsam fornacis ab igne coquendam.Cum simul ipsa rubet, sibi cum pictura coheret,Extrahe. Sic etiam pinges hinc vascula quaedam,Ars velut in primo notat insinuata libello.
XX.De vitro nigro ad vasa fictilia depingenda.
Sic etiam nigrum pingendi transfer in usum.Qui terra capitur cum gummo contere lazur;Et sic perspicuum frangens in marmore vitrum,Ipsi miscebis, rursumque terendo parabis.Haec quoque caeruleam sumet commixtio formamQuam tamen in nigrum vertet vis ignia vitrum.
XXI.De vitro quod nimium viret.
Sic etiam nimium tu virens effice vitrum.Accipies assi subtilia fragmina cupri,Quae tamen ejusdem post cum rubigine mittes;Rursus et admixto splendenti contere vitro,Protinus hinc pictam fornacibus injice testam.Postquam lucentem dabit ipsi flamma colorem,Accipe. Non pulcram capiet nisi frigida formam,Nam dum fit vitrum nimis fervere, colorisHuic auffert propriam flammae violentia formam. |