BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hrabanus Maurus

ca. 780 - 856

 

De universo

 

Liber I

 

_______________________________________________________________________

 

 

 

CAPUT IV.

De eadem Trinitate.

 

Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi trinitas: ut memoria, intelligentia et voluntas, in quibus mens habet in se quamdam imaginem divinae Trinitatis. Nam dum tria sint, unum sunt; quia et singula in se manent, et omnia in omnibus.

Omnis itaque Scriptura Veteris ac Novi Testamenti divinitus inspirata, si catholice intelligitur, hoc insinuat quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus sit Deus, eiusdemque substantiae, uniusque essentiae atque inseparabilis indivinitatis [divinitatis] unitate: ideoque non sunt tres dii, sed unus: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est: Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem. Et haec Trinitas unus est Deus, ex quo omnia, per quem omnia, et in quo omnia, beato Paulo attestante, ubi ait: Quomodo [Quoniam] ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen [Rom. XI]. Igitur firmissime credimus, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum esse naturaliter Deum: neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est. Una est enim Patris, et Filii, et Spiritus sancti essentia: in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus: quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen. I]. Cum enim singulari numero dixit imaginem, ostendit unam naturam esse ad cuius imaginem homo fiebat; cum vero dicit pluraliter nostram, ostendit Deum, ad cuius imaginem homo fiebat, non unam esse personam. Si enim illa una essentia Patris, et Filii, et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imaginem meam; nec dixisset, faciamus, sed, faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendae vel credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imagines nostras. Sed ad unam imaginem unius Dei homo factus dicitur, ut una sanctae Trinitatis essentialiter divinitas intimetur. Hanc quoque trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Isaias revelatam sibi non tacuit, cum se dicit audisse seraphin clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth [Isa. VI]. Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio, sanctus, personarum Trinitatem; in eo vero quod semel dicitur, Dominus Deus sabaoth, divinae naturae cognoscimus unitatem. Plane absque omni dubitatione credendum est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum esse Deum Patrem omnipotentem, aeternum, incommutabilem: et singuli horum Deus, et simul omnes unus Deus: et singulis quisque horum, plena et perfecta et aeterna substantia: et simul omnes, una substantia: quia quidquid est Pater, quo Deus est, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus est. Ita etiam et Filius, eo quo est Deus, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc Pater est et Filius. Una in tribus divinitas, una essentia, una omnipotentia. Et quidquid substantialiter de Deo dici potest, si forte de Patre solo interrogatus fueris, quid sit Pater, responde, Deus est. Interrogatus de Filio, responde, Deus. Interrogatus de Spiritu sancto, responde, Deus. Si interrogatus fueris simul de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, non deos, sed Deum responde unum, omnipotentem, incommutabilem. Sciendum est quod quaedam de Deo substantialiter dicuntur, ut est, Deus, magnus, omnipotens: et quidquid ad se dicitur, id est, substantiam divinitatis significans: quaedam itaque [vero] relative dicuntur: ut Pater ad Filium, Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus relative ad Patrem et Filium; ad se autem sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus, Deus dicitur. Itaque Pater eo quo est Deus, hoc ipso substantia est: quia eiusdem substantiae Filius, procul dubio et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus. At vero Deus, eo quo Pater est, relative dicitur, quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium. Non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum esse: nec ita dicimus Patrem Filium esse, sicut dicimus Deum esse; quia Deus substantialiter dicitur, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus relative dicuntur.