Hrabanus Maurus
ca. 780 - 856
|
De universo
Liber I
|
_______________________________________________________________________
|
|
|
CAPUT V.De angelis.
Angeli Graece vocantur, Hebraice malaoth, Latine vero nuntii interpretantur, ab eo quod Domini voluntatem populis nuntient. Angelorum autem vocabulum officii nomen est, non naturae. Semper enim sunt spiritus, sed cum mittuntur, vocantur angeli. Quibus ideo pictorum licentia pennas facit, ut celerem eorum in cuncta discursum significent: sicut et iuxta fabulas poetarum venti pennas habere dicuntur, propter velocitatem scilicet. Unde et sacra Scriptura dicit: Qui ambulat super pennas ventorum [Psal. CIII]. Novem autem esse ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est, angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, potestates, principatus, cherubin et seraphim. Quorum officiorum vocabula cur ita sint dicta, interpretando exsequimur. Angeli vocantur propter quod de coelis ad annuntiandum hominibus mittuntur. Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur. Archangeli Graeca lingua summi nuntii interpretantur. Qui enim parva vel minima annuntiant, angeli; qui vero summa, archangeli nuncupantur. Archangeli dicti eo quod primatum teneant inter angelos; archos enim Graece, Latine princeps interpretatur. Sunt enim et duces principes, sub quorum ordine unicuique angelorum officia deputata sunt. Nam quia archangeli angelis praesunt, Zacharias propheta testatur dicens: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur: et alius angelus egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem [Zach. II]. Si enim in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores inferiores disponerent, nullo modo hoc quod homini diceret angelus, ab angelo cognovisset. Quidam autem archangelorum privatis nominibus appellantur, ut per vocabula ipsa in opere quid valeant designetur. Gabriel Hebraice, in lingua nostra vertitur fortitudo Dei. Ubi enim potentia vel fortitudo manifestatur, Gabriel mittitur. Unde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Mariam, ut illum annuntiaret, qui ad debellandas aerias potestates humilis venire dignatus est. Michael interpretatur quis sicut Deus? Quando enim aliquid in mundo mirae virtutis fit, hic archangelus mittitur: et ex ipso opere nomen est eius, quia nemo valet facere quod facere potest Deus. Raphael interpretatur curatio vel medicina Dei. Ubicunque enim curandi opus necessarium est, hic archangelus a Deo mittitur, et inde medicina Dei vocatur. Unde et ad Tobiam idem archangelus missus, oculis eius curationem adhibuit, et caecitate detersa visum restituit. Nominis enim interpretatione et angeli officium designatur. Uriel interpretatur ignis Dei, sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimus etiam ignem missum desuper, et implesse quod praeceptum est. Throni autem, et dominationes, et principatus, et potestates, et virtutes, quibus cunctam coelestem societatem Apostolus complectitur, ordines angelorum et dignitates intelliguntur. Et pro hac ipsa distributione officiorum, alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates dicuntur, pro certis dignitatibus quibus invicem distinguuntur. Virtutes angelica quaedam ministeria perhibentur, per quas signa et miracula in mundo fiunt, propter quod et virtutes dicuntur. Potestates sunt quibus virtutes adversae subiectae sunt, et inde potestatum nomine nuncupantur, quia maligni Spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum noceant quantum cupiunt. Pincipatus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt: qui pro eo quod subditos angelos ad explendum mysterium divinum disponunt, principatus vocabulum acceperunt. Nam alii sunt qui administrant, alii qui assistunt sicut et per Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant illi [Dan. VII]. Dominationes sunt hi qui etiam virtutibus et principatibus praeeminent; qui pro eo quod caeteris angelorum agminibus dominantur, dominationes vocantur. Throni sunt agmina angelorum qui Latino eloquio sedes dicuntur; et vocati throni, quia illis praesidet conditor, et per eos iudicia sua disponit. Cherubim autem et ipsi sublimes coelorum potestates et angelica ministeria esse perhibentur, qui ex Hebraico in linguam nostram interpretantur, scientiae multitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum; qui pro eo quod, vicinius positi, divina scientia caeteris amplius plena sunt, Cherubim, id est plenitudo scientiae, appellantur. Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium arcae facta ex metallo, propter significandam angelorum praesentiam, in quorum medio ostenditur Deus. Seraphim quoque similiter multitudo est angelorum, qui ex Hebraeo in Latinum ardentes vel incendentes interpretantur. Qui idcirco ardentes vocantur, quod inter eos et Deum nulli alii angeli consistunt; et ideo quantum vicinius coram eo consistunt, tanto magis claritate divini luminis inflammantur. Haec igitur vocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordini singulorum, ut tamen sint ex parte communia omnium. Nam [licet] throni, Dei sedes, in quorumdam angelorum ordine specialiter designentur, tamen dicitur per Psalmistam: Qui sedes super cherubim [Psal. LXXIX]. Sed ideo isti ordines angelorum privatis nominibus appellantur, quia hoc ipsum officium in proprio ordine plenius acceperunt: et cum sint omnibus officia communia, proprie tamen et nomina suis ordinibus deputantur. Unicuique enim, sicut praedictum est, propria officia sunt iniuncta, quae promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia angeli et locis et hominibus praesunt, prophetae testatur angelus dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi [Dan. X]. Unde apparet nullum esse locum cui angeli non praesunt. Hic est ordo vel distinctio angelorum, qui post lapsum malorum in coelesti iugore [Forte vigore] perstiterunt. Nam postquam apostatae angeli ceciderunt, hi perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post coeli creationem in principio repetitur: Fiat firmamentum [Gen. I]; nimirum ostendens quod post ruinam angelorum malorum hi qui permanserunt, firmitatem aeternae perseverantiae consecuti sunt, nullo iam lapsu aversi, nulla superbia cadentes: sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes nihil aliud dulce habent, nisi eum a quo creati sunt. Quod autem duo seraphim in Isaia leguntur, figuraliter Veteris et Novi Testamenti significationem ostendunt. Ideo vero faciem et pedes Dei operiunt, quia praeterita ante mundum, et futura post mundum scire non possumus, sed media tantum eorum testimonio contemplamur. Singuli senas alas habent, quia de fabrica tantum mundi, quae in sex diebus facta sunt, in praesenti saeculo novimus. Quod clamant ter, Sanctus, alter ad alterum, Trinitatis in una divinitate demonstrat mysterium. Sed quid prodest nos de angelicis spiritibus ista perstringere, si non studeamus haec etiam ad nostros profectus congrua consideratione derivare? Quia enim superna illa civitas ex angelis et hominibus constat: ad quam tantum credimus humanum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse; sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei; debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus supernorum civium ad usum nostrae conversationis trahere, nosque ipsos ad incrementa virtutum bonis studiis inflammare. Quia enim illuc ascensura creditur tanta multitudo hominum, quanta multitudo remansit angelorum, superest ut ipsi quoque homines qui ad coelestem patriam redeunt, ex eis agminibus aliquid, illuc revertentes, imitentes [Forte imitentur]. Distincte namque conversationes hominum singulorum agminum ordinibus congruunt, et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur. Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie annuntiare fratribus non desistunt: isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli qui, divinae largitatis munere refecti, secretorum coelestium summa et capere praevalent et nuntiare: quo [Forte quomodo hic et infra] ergo isti non inter archangelorum numerum deputantur? Et sunt qui mira faciunt, signa valenter operantur: quo igitur isti, nisi ad supernarum virtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis eiiciunt: quo itaque isti meritum suum, nisi inter potestates [potestatum] coelestium numerum sortiuntur? Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita trans cendunt; cumque et bonis meliores sunt, electis quo que fratribus principantur: quo ergo isti sortem suam, nisi inter principatuum numerum, acceperunt? Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis vitiis omnibusque desideriis dominantur, ut ipso iurmunditiae dii inter homines vocentur; unde et ad Moysen dicitur: Ecce constitui te Deum Pharaonis [Exod. VII]: quo ergo isti, nisi inter numeros dominatuum, currunt? Et sunt nonnulli qui, dum sibi metipsis vigilanti cura dominantur, dum se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis accipiunt ut iudicare recte et alios possint: quorum profecto mentibus dum divina contemplatio praesto est, in his, velut in throno suo, Dominus praesidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Qui ergo isti, nisi conditoris sui throni sunt? Vel quo nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur? Per quos dum sancta Ecclesia regitur, plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi iudicantur. Et sunt nonnulli qui tanta Dei ac proximi dilectione pleni sunt, ut iure cherubim nominentur. Quia enim, ut praefati sumus, cherubim plenitudo scientiae dicitur, et Paulo dicente didicimus: Quia plenitudo legis charitas [Rom. XIII]; omnes qui Dei et proximi charitate caeteris amplius pleni sunt, meritorum suorum sortem inter cherubim numero perceperunt. Et sunt nonnulli qui, supernae contemplationis amore accensi, in solo conditoris sui desiderio anhelant, nil iam in hoc mundo cupiunt, solo aeternitatis amore pascuntur, terrena quaeque abiiciunt, cuncta temporalia mente transcendunt, amant et ardent: atque in suo ipso ardore requiescunt, amando ardent, loquendo et alios accendunt; et quos verbo tangunt, ardere protinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos, nisi seraphim, dixerim, quorum cor in ignem conversum lucet et urit: quia et mentium oculos ad superna illuminant, et compungendo in fletibus vitiorum rubiginem purgant: quia ergo ita ad amorem sui conditoris inflammati sunt, quo isti, nisi inter seraphin numerum, sortem suae vocationis acceperunt? Vae autem animae quae in se de his bonis quae enumeravimus, minime aliquid recognoscit, eique adhuc vae deterius imminet, sed privatam se donis intelligit et nequaquam gemit. Quisquis ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum munera, et virtute qua possumus, ad amorem tantae sortis anhelemus. Qui in se donorum gratiam minime recognoscit, gemat; qui vero minora in se cognoscit, maiora aliis non invideat. Angelorum enim nomine potestates supernae, ut supra ostendimus, designantur, ut in psalmo: Qui facit angelos suos spiritus [Psal. CIII]. Angelus autem typice Dominus Iesus Christus nuncupatur, id est, nuntius paternae voluntatis. Unde propheta ait: Venit ad templum suum dominatorem, quem vos vultis, et angelus testamenti, quem vos desideratis. Angelus Ioannes praecursor in Malachia vocatur, ut est illud: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam [Malach. III]. Simili quoque modo et in Apocalypsi, ubi praelia describuntur, ita legitur: Vidi angelum Dei fortem volantem per medium coelum [Apoc. XIV]. Angeli sancti praedicationes vocantur, de quibus Dominus ad Iob pro diabolo loquens ait: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur [Iob. XLI]. Et alibi: Angeli pacis amare flebunt [Isa. XXXIII]. Et in Apostolo: Apparuit angelis [I Tim. III]. Quod nomen non per naturam, sed per officium ministrationis sortiti sunt. Angelus diabolus in Apostolo nuncupatur, ubi ait: Etiam si angelus de coelo evangelizaverit vobis praeter quod evangelizavimus, anathema sit [Gal. I]. Similiter et angeli immundi spiritus nuncupantur, ubi idem. Apostolus ait: Nescitis quia angelos iudicabimus? quanto magis saecularia! [I Cor. VI.] His vero exempla similia, qui Scripturas legit, invenire poterit. |