Hrabanus Maurus
ca. 780 - 856
|
De universo
Liber I
|
_______________________________________________________________________
|
|
|
CAPUT III.De Spiritu sancto.
Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, et substantiam eius habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse est Pater. Spiritus sanctus autem dictus est secundum id quod ad aliquid refertur. Sicut enim relative Pater et Filius dicuntur, ita et Spiritus sanctus ad Patrem et Filium quodammodo relative dicitur, quia Patris et Filii Spiritus est: sed ipsa relatio Spiritus sancti non ita reciprocatione converti poterit, sicut Pater et Filius. Nam Pater Filii Pater dicitur, et Filius Patris [Filius] dicitur: Spiritus sanctus vero uniformiter dicitur ad Patrem et Filium, quia Patris et Filii Spiritus est. Dicimus enim Spiritum sanctum, Spiritum Patris, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus sancti, ne Filius eius intelligatur Spiritus sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum, Spiritum Filii, sed non dicimus Filium Spiritus sancti, ne Pater eius intelligatur Spiritus sanctus. Dicitur et idem Spiritus donum Dei, quia Deus donator doni sui est. In quibus nominibus circumferri potest vicissim relationis regula, ut sic dicatur donator doni et donum donatoris; quia in his vocabulis potuit inveniri usitata huic categoriae, quae dicitur ad aliquid, circumlatio. Ergo hoc donum Dei, id est Spiritus sanctus, qui de Patre et Filio aequaliter procedit, ineffabilis quaedam Patris Filiique communio est: et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter dicuntur: quia et Pater Spiritus et Filius Spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus recte dicitur. Ergo ut nominibus iunctis, quae separatim utriusque personae conveniunt, utriusque communio proprie significetur, vocatur Spiritus sanctus: quia est tertia in sancta Trinitate persona, Patri et Filio per omnia aequalis, qua coaeternus et consubstantialis. Et haec Trinitas unus est Deus, solus bonus, magnus, aeternus, omnipotens. Ipse sibi unitas, divinitas, magnitudo, bonitas, omnipotentia, et quidquid ad se substantialiter dicitur. Non ita in relativis vocabulis intelligendum est vel dicendum, quia dici non potest, Pater sibi Pater, vel Filius sibi Filius, vel Spiritus sanctus sibi Spiritus sanctus: sed haec relativa vocabula ad aliam personam referuntur. Nam et hoc nomen quod Spiritus dicitur, non semper secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat, intelligitur. Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur. Unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit. Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate filii suspicarentur. Ideo non praedicatur ingenitus, ne duo patres in ipsa Trinitate credantur. Procedens autem dicitur, testimonio Domini dicentis: Cum autem venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me [Ioan. XV]; et rursum: Ille, inquit, clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit. Hoc interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur, Spiritus sanctus ex utroque procedit. Et ideo dicit Apostolus: Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius [Rom. VIII]. Nam Pater nunquam legitur missus, Spiritus vero missus; ut est illud Dominicum: Paraclitus, inquit, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia [Ioan. XIV]. Paraclitus enim Graece, Latine interpretatur consolator, a consolatione; paraclisis enim consolatio interpretatur. Christus enim eum lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in coelum ascendit. Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam eiusdem Domini sententiam: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V]. Ipse etiam dicit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus [Matth. IX]. Item paraclitus, pro eo quod consolationem praestat animis qui gaudium temporale amittunt. Alii paraclitum Latine oratorem vel advocatum interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit: Ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae; ab ipso sancta Scriptura inspirata est. Ideo Spiritus sanctus septiformis nuncupatur, propter dona quae de divinitatis eius plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini dicitur [Isa. XI]. Spiritus autem principalis in psalmo quinquagesimo legitur. Ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt, ideo quia scriptum est: Deus Spiritus est [Ioan. IV]. Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt enim ibi nonnulli Trinitatem significari: in Spiritu principali Patrem, in Spiritu recto Filium, in Spiritu sancto Spiritum sanctum. Spiritus sanctus ideo donum Dei dicitur, eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Iesum Christum, cum post eius resurrectionem a mortuis ascendit in coelum, dedisse Spiritum sanctum: quo credentes impleti, linguis omnium gentium loquebantur. In tantum donum Dei est in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem Deus est, apud nos donum est, sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis prout vult, gratiarum dona [I Cor. XII]. Nam et prophetis, quibus vult, impartit; et peccata, quibus vult, dimittit: nam peccata nostra sine Spiritu sancto non donantur. Spiritus sanctus inde charitas proprie nuncupatur: vel quia naturaliter eos a quibus procedit, coniungit et se unum cum eis esse ostendit; vel quia in nobis id agit, ut in Deo maneamus, et ipse in nobis. Unde et in donis Dei nihil maius est charitate, et nullum est maius donum Dei quam Spiritus sanctus. Ipse est et gratia: quae quia non pro meritis nostris, sed voluntate divina gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus universaliter sapientia: ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit Pater et Filius universaliter charitas. Spiritus sanctus digitus Dei esse, in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim unus evangelista dixisset: In digito Dei eiicio daemonia [Luc. XI], alius hoc idem ita dixit: In Spiritu Dei eiicio daemonia [Matth. XII]. Unde et digito Dei scripta lex est, data die quinquagesima ab occisione agni: et die quinquagesima venit Spiritus sanctus a passione Domini nostri Iesu Christi. Ideo autem digitus Dei dicitur, ut eius operatoria virtus cum Patre et Filio significetur. Unde et Paulus ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult [I Cor. XII]. Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu signamur, qui est digitus Dei et spiritale signaculum. Spiritus sanctus idcirco in columbae specie venisse scribitur, ut natura eius per avem simplicitatis et innocentiae declaretur. Unde et Dominus: Estote, inquit, simplices sicut columbae [Matth. X]. Haec enim avis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem. Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur pro eo quod in apostolorum Actibus per divisionem linguarum ut ignis apparuit: qui et insedit super unumquemque eorum [Act. II]. Propterea autem diversarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditione populorum. Quod vero supra singulos sedisse memoratur, id causae est ut intelligatur per plures non fuisse divisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est. Hanc enim habet naturam ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis visum suae lucis impertiat, tantis mysterium sui muneris tribuat, et ipse in sua nihilominus integritate permaneat. Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in Evangelio, Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius [Ioan. VII]. Evangelista autem exposuit unde diceret; secutus enim ait: Hoc enim dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum [Ibid.]. Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua enim sacramenti visibilis est, aqua Spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum autem Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur. Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Ioanne apostolo testante [I Ioan. II]; quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquore, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Unde et Dominus oleo exsultationis, hoc est Spiritu sancto, legitur fuisse unctus. Et Ioannes apostolus Spiritum sanctum unctionem vocat, dicens [Ibid.]: Et vos unctionem [Et unctio], quam accepistis ab eo, permaneat in vobis. Et necesse non habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omni re. Ipse est enim Spiritus sanctus unctio invisibilis. |