BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 105r-105v

Mt. 13:24-30

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

13:24

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis parabolam hanc: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:

13:25

cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

13:26

Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania.

13:27

Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?

13:28

Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?

13:29

Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

13:30

Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.