BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 104v-105r

Mt. 18:1-10

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In festo S. Michaelis.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

18:1

In illo tempore. Accesserunt discipuli ad Ihesum, dicentes: Quis, putas, maior est in regno caelorum?

18:2

Et advocans Ihesus parvulum, statuit eum in medio eorum,

18:3

et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.

18:4

Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.

18:5

Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:

18:6

qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris.

18:7

Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini, per quem scandalum venit.

18:8

Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.

18:9

Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo habentem in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

18:10

Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.