Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 99v-100rMt. 6:24-33
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica XVI post pentecosten.Sequentia sancti evangelii
| |
6:24 | In illo tempore. Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. |
6:25 | Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? |
6:26 | Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? |
6:27 | Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? |
6:28 | Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. |
6:29 | Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. |
6:30 | Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? |
6:31 | Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? |
6:32 | haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. |
6:33 | Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis. |