BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 99r-99v

Mt. 10:23-32

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali SS. Proti et Hiacinthi.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

10:23

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.

10:24

Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:

10:25

sufficit discipulo ut sit sicut magister eius, et servo, sicut dominus eius. Si patrem Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius?

10:26

Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.

10:27

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.

10:28

Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

10:29

Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

10:30

Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.

10:31

Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.

10:32

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.