Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 76rIh. 16:5-14
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica IISequentia sancti evangelii
| |
16:5 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Vado ad eum qui me misit; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? |
16:6 | sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. |
16:7 | Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. |
16:8 | Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. |
16:9 | De peccato quidem, quia non credunt in me. |
16:10 | De iustitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. |
16:11 | De iudicio autem, quia princeps mundi huius iam iudicatus est. |
16:12 | Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. |
16:13 | Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt adnuntiabit vobis. |
16:14 | Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et adnuntiabit vobis. |