Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 75v-76rIh. 6:28-35
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IV vel etiam VISequentia sancti evangelii
| |
6:28 | In illo tempore. Loquentes turbae ad Ihesum dixerunt: Quid faciemus ut operemur opera Dei? |
6:29 | Respondit Ihesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. |
6:30 | Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? |
6:31 | Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare. |
6:32 | Dixit ergo eis Ihesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum. |
6:33 | Panis enim Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo. |
6:34 | Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. |
6:35 | Dixit autem eis Ihesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. |