Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 74v-75rIh. 16:16-22
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica IVSequentia sancti evangelii
| |
16:16 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Modicum, et iam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. |
16:17 | Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? |
16:18 | Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. |
16:19 | Cognovit autem Ihesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. |
16:20 | Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. |
16:21 | Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. |
16:22 | Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. |