BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 74r-74v

Mt. 9:14-17

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

9:14

In illo tempore. Accesserunt ad Ihesum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisaei, ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant?

9:15

Et ait illis Ihesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt.

9:16

Nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit.

9:17

Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.