Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 72v-73rIh. 20:19-31
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica octava paschaeSequentia sancti evangelii
| |
20:19 | In illo tempore. Cum esset sero die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum: venit Ihesus, et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. |
20:20 | Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino. |
20:21 | Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. |
20:22 | Hoc cum dixisset, insufflavit, et dicit eis: Accipite Spiritum Sanctum: |
20:23 | quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. |
20:24 | Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Ihesus. |
20:25 | Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius figuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. |
20:26 | Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Ihesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. |
20:27 | Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et adfer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. |
20:28 | Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. |
20:29 | Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. |
20:30 | Multa quidem et alia signa fecit Ihesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. |
20:31 | Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Ihesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius. |