BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 72r-72v

Ih. 20:1-9

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sabbato

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

20:1

In illo tempore. Una sabbati, Maria Magdalenae venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.

20:2

Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

20:3

Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.

20:4

Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.

20:5

Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit.

20:6

Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,

20:7

et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

20:8

Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:

20:9

nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere.