BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 43v-44r

Ih. 10:22-38

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IV

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

10:22

In illo tempore. Facta sunt Encaenia in Hierosolymis, et hiems erat.

10:23

Et ambulabat Ihesus in templo, in porticu Salomonis.

10:24

Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.

10:25

Respondit eis Ihesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me:

10:26

sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

10:27

Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:

10:28

et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

10:29

Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.

10:30

Ego et Pater unum sumus.

10:31

Sustulerunt ergo lapides Iudaei, ut lapidarent eum.

10:32

Respondit eis Ihesus: Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?

10:33

Responderunt ei Iudaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.

10:34

Respondit eis Ihesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?

10:35

Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:

10:36

quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?

10:37

Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.

10:38

Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia in me est Pater, et ego in Patre.