BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 43r-43v

Ih. 7:1-13

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria III

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

7:1

In illo tempore. Ambulabat Ihesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.

7:2

Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.

7:3

Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.

7:4

Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo.

7:5

Neque enim fratres eius credebant in eum.

7:6

Dicit ergo eis Ihesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.

7:7

Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.

7:8

Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.

7:9

Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.

7:10

Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.

7:11

Iudaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?

7:12

Et murmur multum de eo erat in turba. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.

7:13

Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.