Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 4r-4vMt. 23:34-39Die XXVI decembris
|
____________________________________________________________
|
|
In natali S. Stephani.Sequentia sancti evangelii
| |
23:34 | In illo tempore. Dicebat Ihesus turbis Iudaeorum: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; et ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, |
23:35 | ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. |
23:36 | Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. |
23:37 | Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! |
23:38 | Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! |
23:39 | Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini! |