BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 3v-4r

Io. 1:1-14

Die XXV decembris

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In die natalis Domini.

Initium sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

1:1

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

1:2

Hoc erat in principio apud Deum.

1:3

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;

1:4

in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,

1:5

et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

1:6

Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;

1:7

hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

1:8

Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

1:9

Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, venientem in mundum.

1:10

In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

1:11

In propria venit, et sui eum non receperunt.

1:12

Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,

1:13

qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

1:14

Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.