Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 2v-3rLc. 2:1-14Die XXV decembris
|
____________________________________________________________
|
|
Ad sanctam Mariam. De nocte.Sequentia sancti evangelii
| |
2:1 | In illo tempore. Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. |
2:2 | Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino. |
2:3 | Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. |
2:4 | Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, |
2:5 | ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. |
2:6 | Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, |
2:7 | et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio. |
2:8 | Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. |
2:9 | Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. |
2:10 | Et dixit illis angelus: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, |
2:11 | quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. |
2:12 | Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio. |
2:13 | Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: |
2:14 | Gloria in altissimis Deo, et in terra pax in hominibus bonae voluntatis. |