Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 2r-2vMt. 1:18-21Die XXV decembris
|
____________________________________________________________
|
|
In vigilia natalis Domini.
| |
1:18 |
Cum esset desponsata mater Ihesu Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. |
1:19 | Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. |
1:20 | Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei dicens: Ioseph fili David, noli timere, accipe Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; |
1:21 | pariet autem tibi filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. |