BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Leidradus Lugdunensis

ca. 745 - 816

 

Epistolae

 

Epistola II

 

____________________________________________________________

 

 

 

Epistola secunda.

Item ad Carolum imperatorem.

 

Domino gloriosissimo et vere piissimo imperatori,

et in Christo victori, ac triumphatori invictissimo,

semper augusto, Leidradus, licet indignus,

divina tamen dispensatione et vestra miseratione

Lugdunensis Ecclesiae episcopus.

 

I.

Christianissima et admirabilis religio vestra, atque in Deum ardentissima fides divina inspiratione attacta, et piissima sollicitudine permota, jussit nuper aliquid nos de sacramentis nostrae renovationis ad vestras sagacissimas inquisitiones respondere. Ad quas nos nihil condignum intelleximus, nisi quod nec respondere facilitatis, nec dissimulare facultatis nostrae esse perspeximus. Tandem licet ad neutrum idonei, juxta exiguitatem tamen ingenioli, fidei nostrae rationem confidenter vobis, juxta quod sentimus, patefecimus, prudentissimo utique, justissimo ac piissimo dictorum judici. Vos autem consueta bonitate, auditis responsionibus nostris, quas nos absque reprehensione utique dicere non potuimus, juxta benignitatem vestram, qua cunctos mortales anteitis, tanquam vobis placitas laudare dignati estis. Nec tamen inter haec negastis nobis affluentissimam eruditionem vestram, quominus judicaretis, quod in his, ad quae vos avidius audienda parabatis, nostra imperitia minime satisfecerit. Tunc demum non tam imperiali quam paterna admonitione innotescere nobis dignati estis, minus nos dixisse de abrenuntiatione diaboli, et earum quae ejus sunt rerum, quam vestra pietas optabat. Intelleximus itaque post vestram benignissimam admonitionem, quia de operibus et pompis diaboli multiplicius respondendum erat, quam de caeteris rebus: quoniam per eas cupiditates, et per cupiditates scandala mundi crebrescunt quotidie, et quod pejus est, inter Ecclesiae rectores, et reipublicae administratores discordiae oriuntur; et quod adhuc horum est pessimum, inter doctores et auditores odia se interserunt, inimicitiae concitantur, detractiones agitantur.

II.

Vestram itaque sapientissimam admonitionem omni amore amplexati, valde admirati sumus profunditatem vestrae sanctae considerationis. Inter haec igitur, cum ingenioli nostri praepediente tarditate non satis advertere potuissemus, utrum ista vestra laudabilis admonitio responsionem a nobis vellet, an tantummodo nostram nobis imperitiam cognoscendam commendare: hac ambiguitate suspensi nullum probabilius consilium, ut nobis tamen visum est, reperire potuimus, quam ut ea quae per vos cognovimus non legitime a nobis fuisse responsa prius, juxta pusillitatem sensus nostri, in quantum videbatur explicaremus; ac deinceps his litteris serenissimae clementiae vestrae indicaremus, quae dubitatio, vel potius quae necessitas nos arctaverat ad scribendum ea quae in prioribus responsionibus nostris minus fuisse per vos cognovimus. Deinde gloriosissimo conspectui vestro destinatis, si secundum jussionem vestram fecimus aut non, ecce adsunt in conspectu gloriae vestrae, et ea quae in prioribus minus fuerunt, et quare nunc ea scribere et transmittere ausi, imo coacti sumus. Quod si ea aliquatenus vestrae voluntati convenientia judicatis, secundum indeficientem thesaurum bonitatis vestrae id facitis. Sin autem vana et minus utilia, sicut forsitan sunt, nos novimus et confitemur multitudinem id promereri imperitiae nostrae, qui vestram voluntatem et tenorem servitutis nostrae minus advertere possumus. Quanquam etsi advertamus, nequaquam simul idonei ad respondendum vestrae tam sublimissimae et inimitabili investigationi, tamen oramus, ut vos non lateat, quae nos causa compulerit ad scribendum de his quae, vestra nos clementia et paterna sollicitudine admonente, cognovimus minus fuisse in prioribus illis responsionibus.

III.

Dominus noster Jesus Christus, cujus egressio a summo coeli, postquam processit tanquam sponsus de thalamo suo, insignitus humilitate et infirmitate substantiae nostrae, bellum gesturus adversum principem hujus mundi, ac mundum debellaturus Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio futuris militibus suis, fugientibus mundi ac principis ejus dominatum, initia pactionis et expeditionis exponens, imo proponens ait: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus. Quod quidam audiens, ait illi: Sequar te, Domine; sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt. Sancta vero mater universalis Ecclesia non aliter suscipit in gremium ad se convertentes, nisi prius abrenuntient diabolo et omnibus angelis ejus, operibus quoque atque universis pompis ejus.

IV.

Discernenda sunt igitur haec duo; quid inter se differant renuntiare, et abrenuntiare. Quorum differentia in eo vel maxime apparet, quod renuntiamus rebus licitis, abrenuntiamus autem illicitis: renuntiamus affectionibus, abrenuntiamus autem illecebris: renuntiamus parentibus, abrenuntiamus autem diabolo. Renuntiat ergo omnibus quae possidet, qui sic tenet ea quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneatur a mundo: habet rem temporalem in usum, aeternam in desiderio; et exclusa cupiditate mundi, divina in eo charitas augetur atque perficitur. Ergo qui Deum vult possidere renuntiat mundo; non autem renuntiat mundo, qui terrenis facultatibus ex delectatione succumbit. Quicunque ergo volunt esse discipuli Christi, prae amore illius omnia quae in mundo sunt, etiamsi habeant, fastidiunt, ut sint habentes tanquam non habentes: et discunt non superbe sapere, neque sapere in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia: sicque facultates terrenas ad sustentationem possident, ut tamen etiam ex eis Deo serviant, cujus aeterna bona desiderant. Et quia in divinis litteris cupiditas reprehenditur, non facultas; sollicita mente perpendunt, ut ea quae habent non habeant amore possidendi, sed necessitate vivendi. Ea autem quibus abrenuntiandum est, nullo nobis pacto haberi conceduntur, quia nullo modo haberi possunt cum Deo: sed ex toto corde abrenuntiandum diabolo, operibus ac pompis ejus, ut nulla nobis cum illis communio relinquatur, ne eorum actione rursus cogamur in ejus regnum dilabi, cujus invidia mors intravit in mundum, qui erat homicida ab initio, incentor mali, collator peccati.

V.

Contulit namque primo homini fenus peccati, quotidianas ab illo exacturus usuras. Creditor malus fecit sibi usuris obnoxium genus humanum, cui miser debitor solvit peccando non solum ea quae illo instigante didicit, verum etiam adinventiones proprias, quas ad cumulum scelerum addidit. Et idcirco cum per gratiam illius, qui ex usuris et iniquitate redemit animas nostras, eruimur de potestate mali creditoris, ac per hoc improbi exactoris; abrenuntiandum est illi, ac denuntiandum nihil nos ei deinceps debere.

VI.

Quae sit autem origo et initium operum atque pomparum diaboli, Scriptura manifestissime docet, quae ait: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Quid apertius, quid probabilius dici potest? Initium, inquit, non alicujus, sed omnis peccati superbia: ut evidenter ostenderet quod ipsa sit omnium peccatorum causa. Quoniam non solum peccatum est ipsa, sed etiam nullum peccatum fieri potuit, potest aut poterit sine ipsa: et ideo initium dicitur omnis peccati, quia ipsa praecessit in diabolo, et per ipsam subversus est homo. Non enim ederet de ligno prohibito, nisi concupisceret; nec concupisset nisi tentatus; nec tentaretur, nisi desertus; nec desereretur a Deo, nisi prius ipse desereret; nec desereret Deum, nisi superbiret, et similitudinem Dei damnabiliter appetisset. Fecit itaque Deus, sicut scriptum est, hominem rectum (Eccli. VII, 30), ac per hoc voluntatis bonae. Non enim rectus esset, bonam non habens voluntatem. Bona igitur voluntas opus est Dei, cum ea quippe ab illo factus est homo. Mala vero voluntas, quoniam omnia opera mala praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei ad sua opera, quam opus illius. Et ideo mala opera, quia secundum se, non secundum Deum: ut eorum operum tanquam fructuum malorum voluntas ipsa esset velut arbor mala.

VII.

Apostolus quoque ait: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Sollicite itaque considerare debemus quare initium peccati dicatur superbia: radix omnium malorum est cupiditas. An forte sermonem propheticum Paulus apostolus, ut solet, exposuit; quandoquidem sive initium omnis peccati, sive radix omnium malorum dicatur, unum idemque significat? Porro cupiditas atque superbia in tantum unum est malum, ut nec superbia sine cupiditate, nec sine superbia possit inveniri cupiditas. Quandoquidem et diabolus in quo tenet superbia principatum, propriae potestatis ac perditionis humanae cupidus fuit: et ipse homo per appetitum arboris interdictae, ac divinae similitudinis affectatione morbosae cupiditatis ostendit affectum. Et de diabolo quidem, quod malo superbiae ceciderit, nullus qui ambigat. De primis tamen hominibus diligenti consideratione invenitur, quia in occulto prius mali esse coeperunt, ut in apertam inobedientiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset voluntas mala. Porro malae voluntatis initium, quod potuit esse, nisi superbia? Quid est autem superbia, nisi perversae celsitudinis appetitus? Perversa enim est celsitudo, deserto eo cui debet animus inhaerere principio, sibi quodammodo fieri atque esse principium. Hoc fit cum sibi animus placet: sibi vero placet, cum ab illo bono immutabili deficit, quod ei magis placere debuit, quam ipse sibi. Spontaneus autem est ille defectus: quoniam si voluntas in amore superioris immutabilis boni, a quo illustrabatur ut videret, et accendebatur ut amaret, stabilis permaneret; non inde ad sibi placendum averteretur, et ex hoc tenebresceret, aut frigesceret, ut vel illa crederet verum dixisse serpentem, vel ille Dei mandato uxoris praeponent voluntatem, putaretque se venialiter transgressorem esse praecepti, si vitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati. Non ergo malum opus factum est, id est illa transgressio, ut cibo prohibito vescerentur, nisi ab eis qui jam mali erant. Patet ergo manifestissime non solum in diabolo, verum etiam in primis hominibus, malum superbiae praecessisse in abdito, ut sequeretur hoc malum quod perpetratum est in aperto. Verum est enim quod scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18), et ante gloriam humiliatur (Luc. XIV, 11). Prorsus ruina quae fit in occulto, praecedit ruinam quae fit in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. Quis enim exaltationem ruinam putat, cum jam ibi sit defectus, quo est relictus excelsus? Quis autem ruinam esse non videat, quando fit mandati evidens atque indubitata transgressio?

VIII.

Quam primorum hominum transgressionem, si in sua quasi membra singula dividamus, non absurde creduntur etiam caetera ibi admissa peccata. Primo superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam in Dei potestate dilexit. Deinde avaritia, quia plus quam illi sufficere debuit, appetivit; et sacrilegium, quia non credidit; et homicidium, quia se praecipitavit in mortem; et fornicatio spiritalis, quia integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et si quid aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione inveniri potest. Hoc igitur primum creaturae rationalis malum secuta sunt, ignorantia rerum agendarum et concupiscentia noxiarum, quibus comites subinferuntur error et dolor: quae duo mala quando imminentia sentiuntur, fugitantis ea animi motus vocatur metus. Porro animus cum adipiscitur concupita, quamvis perniciosa vel inania, quoniam id errore non sentit; vel delectatione morbida vincitur, vel etiam vana laetitia ventilatur. Ex his morborum non ubertatis sed indigentiae, tanquam fontibus omnis miseria naturae rationalis emanat in quibus jacet, vel etiam volvitur, et de malis in mala praecipitatur.

IX.

Ecce arbor malae voluntatis, quae superbiae oritur semine, et in cupiditatis convalescit radice, quales multiplicat fructus! Ideoque si volumus consummare nostri certaminis cursum, caveamus in primis cupiditatem atque superbiam, non duo mala, sed unum, a quo trahitur omnis mali actus initium. Nam sine superbia, quae possunt saltim inchoari peccata, cum dicatur initium omnis peccati superbia? Aut sine cupiditate omnium malorum radice, quae possunt fieri mala, cum sine radice aut nulla deputentur aut mortua? Deinde si quodlibet peccatum perpetrare nullus potest, nisi propriae delectationi consentiat, quod cupiditatis est proprium, et Dei praecepta contemnat, quod est superbiae malum: quomodo non ex cupiditate, quae radix malorum omnium; et ex superbia, quae initium omnis peccati dicitur, procedit omne peccatum? Omnia igitur mala, quae per seminarium superbiae de radice oriuntur cupiditatis, in his duobus complectuntur, id est operibus et pompis. Neque inveniri potest ullum peccatum, quod non in aliquo horum adnumeretur. Et idcirco fidelibus ad emundationem baptismi accedentibus in his pronuntiantur abrenuntianda.

X.

Et quia de operibus diaboli facilis intelligentia est, dicendum prius quae mala ad pompas diaboli pertinere noscantur: omnia videlicet quae de lascivia atque luxuria oriuntur, aliqua vero quae de libidine. Nam sunt multae variaeque libidines, quarum nonnullae habent etiam vocabula propria, quaedam vero non habent. Quis enim facile dixerit quid vocetur libido dominandi? Est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae avaritia est; est libido quomodocunque vincendi, quae pervicacia; est libido gloriandi, quae jactantia nuncupatur. Libido est nocendi, sive per contumeliam, sive per injuriam; et utrumque vel ulciscendi causa inimico inimicus, vel adipiscendi alicujus extra commodi, sicut latro viatori; vel evitandi mali, sicut ei qui timetur; vel invidendo, sicut feliciori miserior, aut in aliquo prosperatu ejus quem sibi aequari timet, aut aequalem dolet; vel sola voluntate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum, aut irrisores, aut illusores quorumlibet, qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, disruptis limitibus humanae societatis. Nihil enim est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas et mala voluntas, vel ut hostis interior roboretur.

XI.

Omnia quoque quae demulcent sensus corporis, et per eos irrumpunt ad vastandam mentem, ut ei liceat per latam et spatiosam viam quae ducit ad mortem, ingredi, corporales quaerens carpere voluptates. Velut cum theatrorum moles exstruuntur, et effodiuntur fundamenta virtutum: cum gloriosa est effusionis insania, et opera misericordiae deridentur; cum ex his quae divitibus abundant, luxuriantur histriones, et necessaria vix habent pauperes. Per quinque sensus corporis metropolis et arx mentis capitur, aspectu scilicet, auditu, gustu, odoratu et tactu. Si circensibus quispiam delectetur; si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium, metallorum, et caeteris hujusmodi, per oculorum fenestras animae est capta libertas.

XII.

Rursum auditu, si vario organorum cantu et vocum flexionibus delinitur, et carmine poetarum et comoediarum, mimorumque urbanitatibus et strophis, et quidquid per aures introiens virilitatem mentis effeminat. Odoris autem suavitate, et diversa thymiamatum, et amomum, et peregrini muris pellicula, quod dissolutis et amoribus convenit. Tactus autem alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus vitinus in fama est [Forte, vitium infame est].

XIII.

Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostrae mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi fortitudo ejus? ubi de Deo cogitatio? Maxime cum tactus depingat sibi etiam praeteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam pati, et quodammodo exercere quod non agit. Peccata namque, quae ad lasciviam pertinere noscuntur, commemorat Isaias propheta ex voce Domini comminantis, dicendo: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant et plaudebant, ambulabant in pedibus suis, composito gradu incedebant; decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, discriminalia, et periscelides, et muraenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes (Isa. III, 16). Quae omnia propter superbum supercilium et impudicos ac luxuriosos actus hominum dicuntur, qui diffusi per omnia desideria, corpus ducunt impurum. Item Isaias pompis lascivorum comminatur dicens: Ingemuerunt omnes qui laetabantur corde, cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae cum cantico, non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam, attrita est civitas vanitatis (Isa. XXIV, 7-10).

XIV.

Nomen autem pompae invenitur etiam in divinis litteris, sicut est illud in psalmo XXXIX, juxta hebraicam tamen translationem: Beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam, et non est aversus ad superbias pompasque mendacii. Quod alia translatio de Graeco ita expressit: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. Ubi utique et ipsa vana oblectamenta corporalium sensuum significat. In Amos quoque propheta, ubi ait: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel; qui separati estis in die malo, et appropinquatis solio iniquitatis; qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulum de armentis, qui cantatis ad vocem psalterii sicut David. Putaverunt se habere vasa cantici bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritionem Joseph (Amos VI, 1-6).

XV.

Pompae diaboli faciunt hominem lascivum et vanum, per quae efficitur a bono mutabilis, mali tenax, in verbo gravis, in animo turpis, ubique fallax, laetus ad prospera, fragilis ad adversa, inflatus ad obsequia, anxius ad opprobria, immoderatus ad gaudia, facilis ad humana, difficilis ad honesta. Desiderio comparandae opinionis incensus, eis operibus quibus emitur favor humanus inservit, et morum bona contemnit, tantumque eum ardor humanae laudis inflammat, ut laboriosa opera quae populus admiratur, et quibus fama diffunditur, sine labore suscipiat, ut foris ubi potest magnus splendeat, cum intus ubi solus Deus videt, squaleat.

XVI.

Sunt etiam quorum vitam lingua turpis inflammat, qui inverecundos sermones aut proferunt libenter, aut audiunt. Hoc loquuntur quod diligunt, et delectabiliter audiunt quod assiduis cogitationibus volvunt, et turpem conscientiam manifestant. Tales enim Scriptura introducit, quae ait: Dixerunt enim apud se cogitantes non recte. Et post aliqua: Venite ergo et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter, vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo vestrum sit exsors luxuriae nostrae: ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra et haec sors (Sap. II, 1 seq. ). Horum illecebram sub specie mulieris adulterae et Salomon ostendit, de qua dicit quod vecordi juveni occurrat ornatu meritricio, praeparata ad capiendas animas, garrula et vaga, quietis impatiens; quae dicit se habere intextum funibus lectum, stratum tapetibus pictis ex Aegypto, adsparso cubili myrrha, et aloe, et cinnamomo. Haec et alia hujusmodi de pompis scripta reperiuntur.

XVII.

De caeteris vero vitiis, sive sint spiritalia, ut haereses, schismata, jactantia, invidia, animositas, elatio, odium; sive sint corporalia, id est quae non solo animo sed corpore perpetrantur; ut est aviditas, ebrietas, intemperantia fornicatio, adulterium: ecclesiastici doctores dicunt, quod de septem principalibus vitiis procedant, id est de inani gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvie, atque luxuria. Quae vitia habent matrem et reginam superbiam, cui quasi duces cum suis exercitibus obsequuntur. Haec septem vitia significata per illas gentes, quas voluit Dominus deleri per filios Israel, Ethaeos videlicet et Gergessaeos, et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Pheresaeos, et Evaeos, et Gebusaeos. Et revera multas et varias per alios atque alios reges et populos Dominus aut transtulit aut vastavit atque delevit. Has autem gentes idcirco per filios Israel voluit exstingui, ut significaret in septenario numero haec vitia ab electis suis vincenda atque calcanda. Hinc et Samson septem funes quibus ligatus putabatur disrupit, ut in septenario numero significarentur haec vitia, et per haec vitia omnia peccata generis humani, quae Dominus noster Jesus Christus pertulit in corpore suo super lignum, ut illius vulnere sanarentur atque disrumperentur in nobis, et consequenter illi dicamus: Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. Nam quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spiritale liberationis praelium Spiritu septiformis gratiae plenus venit.

XVIII.

Sed habent contra nos haec singula exercitum suum. De cenodoxia, id est inani gloria, inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae, et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, perjurium, inquietudo, violentia, et contra misericordiam obduratio cordis oriuntur. De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagatur. De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futuri generantur. Ex quibus videlicet septem, duo sunt carnalia, id est ventris ingluvies et luxuria: quinque autem spiritalia. Sed unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur, ut nonnisi unum de altero proferatur. Prima namque inanis gloria gignit invidiam: quia dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipisci valeat, tabescit. Sic quoque de invidia generatur ira, tristitia autem ab avaritia derivatur. De duobus vero quae carnalia sunt, cunctis liquet, de ventris ingluvie luxuriam nasci. Quia dum unum inordinate reficitur, alterum procul dubio ad contumelias excitatur.

XIX.

Alii autem, maxime sancti Patres Aegyptii, octo dixerunt esse principalia vitia, et prima posuerunt ea quae hic carnalia dicta sunt, id est gastrimargiam, quod sonat ventris ingluviem, et fornicationem, quod hic generali nomine luxuria nominatur. Tertium philargyriam, id est amorem pecuniae, quod nos avaritiam nominamus. Quartum iram, quintum tristitiam, sextum acediam, id est anxietatem seu taedium cordis, quod nostri inconstantiam vel vagatitatem nominare solent. Septimum cenodoxiam, quod nos inanem gloriam dicimus. Octavum superbiam. Praetermiserunt vero invidiam, maximum superbiae prolem ac comitem; addiderunt autem acediam, quod doctores Ecclesiae inter principalia vitia non posuerunt, sed magis illud de tristitia, sive luxuria nasci dixerunt: quia et revera quasi proprium videtur esse monachorum. Nam generaliter in cunctis fidelibus multo minus malum videtur esse, quam invidia: quia et in divinis litteris majori detestatione notatum invenitur invidia, quam vagatio mentis. Ultimum posuerunt superbiam, quod alii causam et originem omnium vitiorum esse dixerunt. Et revera perspicuum est non de inani gloria superbiam, sed de superbia inanem gloriam generari. Pari autem contentu utrique duplici ea divisione distinxerunt, id est carnalia et spiritalia, cum tamen Apostolus simul omnia opera carnis manifesta esse dixerit. Omnium quoque vitiorum efficientiam quadripartitam esse dicunt. Nam quaedam nonnisi actu corporis consummari possunt, ut ventris ingluvies et fornicatio: quaedam vero sine ulla corporis actione complentur, ut superbia et cenodoxia: quaedam autem commotionis suae causas extrinsecus excipiunt, ut avaritia et ira: alia vero intestinis motibus excitantur, ut acedia atque tristitia.

XX.

Haec et multa hujusmodi vitia, quae dividuntur in operibus et pompis diaboli, qui est auctor et princeps peccatorum quibus in baptismo abrenuntiavimus, et quod pejus est, ad ea iterum revertentes, earum inquinamentis sordidamur et oneribus deprimimur, ut merito dicamus: Sicut onus grave gravatae sunt super me. Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. Miseriis afflictus sum usque in finem. Quorum corruptione dilaniamur, et sicut sani gaudemus. Propter ista comminatur nobis Deus judex justus, fortis et patiens, nisi convertamur, poenas aeternas, ubi vermis noster non moritur, et ignis non exstinguitur. Propter ista atterimur et affligimur flagellis temporalibus in rebus humanis, bellis, captivitatibus, pestilentiis, fame, aegritudine. Propter sta incommoditas aerum, siccitas, exundantia pluviarum, inclementia frigoris, vehementia ardoris, defectio adjumentorum. Propter quae non solum coelitus corripimur et castigamur, verum etiam praeponuntur nobis a Deo potestates, quibus subditi esse debemus, non solum propter iram, sed et propter conscientiam. Qui propter ista emendanda promulgant leges, decernunt justa, proponunt supplicia, vincula, torturas, flagella, exsilia, amputationes membrorum, amissiones rerum, diversi generis mortes; et auferri non possunt de mundo. Propter ista ecclesiasticus vigor, correptio, excommunicatio, de Ecclesia exclusio, leges poenitentiae, anathematizatio; et auferri non possunt de ecclesia. Constituuntur judices, insistunt officia, mittuntur ultores, ut haec corrigantur: et ad cumulum miseriarum, quibus mortalis vita exstat plenissima, ubi statuta justitia, nequitia condemnari et innocentia absolvi putatur, ignorantia fallente plerumque e contrario agitur, ut malitia victrix redeat, et innocentia puniatur.

XXI.

Haec prohibitio et eruditio contra eas cum quibus nascimur tenebras vigilant, et contra hos impetus opponuntur; plenae tamen etiam ipsae laborum et dolorum. Nam quid sibi volunt multimodae formidines, quae cohibendis etiam parvulorum vanitatibus adhibentur? quid paedagogi? quid magistri? quid ferulae? quid hora [Forte, lora]? quid virgae? quid disciplina illa, qua Scriptura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus, domarique jam durus aut vix possit, aut fortasse nec possit? Quid agitur his poenis omnibus, nisi ut debelletur imperitia, et prava cupiditas infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum venimus?

XXII.

Quot et quantis poenis aliis genus agitetur humanum, quae non ad malitiam et nequitiam iniquorum, sed ad conditionem pertinent miseriamque communem, quis ullo sermone digerit, quis ulla cogitatione comprehendit? Quantus est metus a deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis? Quanta putamus esse, quam misera, quam dolenda? Quandoquidem hi judicant, qui conscientias eorum de quibus judicant cernere nequeunt, et cum quis quaeritur utrum sit nocens cruciatur, et innocens luit pro incerto scelere certissimas poenas; non quod illud commisisse detegitur, sed quod non commisisse nescitur. Ac per hoc ignorantia judicis plerumque est calamitas innocentis; et quod est intolerabilius magisque plangendum, rigandumque si fieri potest fontibus lacrymarum; cum propterea judex torqueat accusatum, ne occidat nesciens innocentem, fit per ignorantiae miseriam, ut et tortum et innocentem occidat, quem ne innocentem occideret torserat. Quia plerumque hi qui arguuntur, vi doloris superati, de se falsa confessi etiam puniuntur innocentes, et utrum innocentem an nocentem judex occiderit, nescit. Verum est quod ait Scriptura: Tentatio est vita hominis super terram. Et: Propter iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Oriuntur inter Ecclesiae rectores et reipublicae administratores innumerae contentiones, et instigante superbia, cupiditate atque invidia et clausis oculis zelamur et belligeramus ad invicem proximi quibus...... Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Et tot ac tanta mala nobis imminentia consentimus, quibus esse non debebat adversus carnem et sanguinem colluctatio, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus. Indicta sunt nobis innumera bella principis et potestatis aeris hujus, qui operatur in filios diffidentiae, saevit adversum nos totis viribus.

XXIII.

Terrores etiam divinae comminationis intonant super nos. Severitas legum et districtio regum vigilant ad coercendos nos, et nihil horum attendimus, nisi ut invicem mordeamus et comedamus, ut ab invicem consumamur. Heu, proh dolor! Tam securi pergimus ad tenebras exteriores, quasi ibi nobis cubicula exstruantur, cubilia sternantur, deliciae praeparentur, ministri procurentur, thesauri congerantur, ornamenta multiplicentur, cum Scriptura dicat: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Unde nobis tam impudens superbia, importuna cupiditas, infrunita lascivia? nisi quia ad ea quibus in baptismo abrenuntiavimus, imprudenter revertimur; et contingit nobis res veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti. Unde bella et lites, ait Apostolus, in vobis? Nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?

XXIV.

Manifestum est ergo, omnem contentionem inter nos ex cupiditate oriri: quoniam non est tale bonum quod hic amamus, ut nullas angustias faciat amatoribus suis. Ideo plerumque dividimur litigando, mortiferas aut certe mortales victorias requirendo, et cum quis vicerit superbus extollitur. Si vero conditionem cogitans casusque communes, magis quae accidere possunt adversis angitur, quam eis quae provenerint secundis rebus inflatur. Res enim quaelibet terrena simul a multis possideri non potest; quia si unus possidet, ab ejus possessione alter excluditur. Res autem divinae, quas Deus jubet ut amemus, sic a multis possidentur, ut nulli crescente numero possidentium, aliquid minuatur. Nullo enim modo fit minor, accedente seu permanente consorte possessio bonitatis; imo possessio bonitas, quam tanto latius, quanto concordius individua sociorum possidet charitas. Non habebit istam possessionem, qui eam noluerit habere communem: et tanto eam reperiet ampliorem, quanto ibi amplius potuerit amare consortem. Quia ergo ista quae amare debemus inordinate amamus, ideo bella et lites ex concupiscentiis nostris oriuntur in nobis.

XXV.

Sed sciendum nobis est, omnibus modis non posse nos ad regnum pacis aeternae transire, nisi hic eam pacem tenuerimus, quam belli hujus, in quo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, multis et variis certaminibus quaerit. Hoc autem bellum nunquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est, perstitisset. Nunc vero quae pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc...... melius est tamen quam priora vitae hujus. Melius confligitur quippe cum vitiis, quam cum sine ulla conflictione dominantur. Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae, quam sine ulla liberationis cogitatione captivitas. Cupimus quidem etiam bello carere, et ad capessendam ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora subdantur, igne divini amoris succendimur: sed si, quod absit, illius tanta boni spes nulla esset, malle debuimus in hujus conflictionis molestia remanere, quam vitiis in nos dominationem, non eis resistendo, permittere.

XXVI.

Suscipiendum est igitur bellum contra vitia, et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata perducant. Et siquidem nondum victoriarum consuetudine roborata sunt, facilius vincuntur et cedunt: si autem vincere atque imperare consueverunt, laboriosa difficultate superantur. Haec est autem in fide Christi. Nam si lex jubens adsit, et spiritus juvans desit; per ipsam prohibitionem desiderio crescente peccati atque vincente, etiam reatus praevaricationis accedat. Nonnunquam sane apertissima vitia aliis vitiis vincuntur occultis, quae putantur esse virtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. Sed tunc victa vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur; quem nisi Deus ipse non donat, nec aliter donat, nisi per mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret divinitatis suae.