BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Leidradus Lugdunensis

ca. 745 - 816

 

Epistolae

 

Epistola III

 

____________________________________________________________

 

 

 

Epistola tertia.

Ad sororem.

 

Charissimae ac suspicientissimae

in Christo sanctae sorori

Leidradus licet indignus Lugdunensis

Ecclesiae episcopus in Domino Jesu

Christo sempiternam salutem.

 

Cognoscere dignetur prudentia almitatis tuae nos juxta donum donantis Dei viribus corporis aliquantisper praevalere; et secundum quod, si incerta salus propter suspectos casus vitae hujus habet, de salute nostra gratias Deo debere. Deinde secundum vires animi memores nos esse in orationibus nostris pro salute vestra temporali et aeterna. Vos quoque, si bene valetis, et in orationibus vestris, juxta quod de vobis confidimus, memores nostri estis, immensas Deo referimus gratias, eo quod secundum quod desideramus esse vos constat. Novi autem animum vestrum nuper vehementi dolore perculsum, post mortem filii, postea fratris. Et utique tanti solatii privatio nullo modo nos potest sine gravi dolore affici; quoniam de quorum vita gaudemus, consequenter de eorum morte dolemus; et tanto majore tristitia cor nostrum premit cujuscunque mors, quanto majore laetitia sublevabat vita. Neque enim jura naturae penitus exstinguere possumus, ne doleamus; sed forsitan consilio meliore lenire, ut toleremus; ne forte contingant ut dum amoris sequax animus pro proximo dolet ut blandus, judiciis divinis efficiatur infensus. Multa enim discretione opus est, ut in hujusmodi damnis inter Deum judicantem et proximum morientem aequitatis tenorem non relinquamus; quatenus et justissimo judici ingrati non existamus, et mortuo proximo compassionis dolorem juxta mensuram exhibeamus. Audiendum omnino est consilium beati Pauli apostoli dicentis: Nolo autem vos fratres contristari de dormientibus, id est, morientibus, sicut et caeteri qui spem non habent resurrectionis. Aliud est enim infidelem infideliter flere mortuum, quasi ex toto perditum, quem non speret esse victurum; aliud est fidelem fideliter mortuum interim condolere, quem non dubitat esse resurrecturum. Et quanquam, ut superius dictum est, fieri non possit ut ejus nobis non sit mors amara, cujus dulcis est vita, et hinc sit luctus humani et affectuosi cordis, quasi vulnus, aut ulcus; recte tamen huic sanando adhibentur officiosae consolationes: est enim quod sanetur: et quanto est animorum melior, tanto in eo citius faciliusque sanetur. Cum igitur de charissimorum mortibus, maxime quorum sunt humanae societati officia necessaria, nunc mitius, nunc asperius affligatur vita mortalium; tamen eis quos diligimus justius congratulamur, cum moriuntur, quam toleramus, cum a fide vel bonis moribus labuntur. Quia tentatio est vita humana super terram. Et: Vae mundo ab scandalis. Et cum mors eorum nos contristat, ipsa iterum consoletur; quia caruerunt malis, quibus in hac vita boni homines vel conteruntur, vel depravantur, vel in utroque periclitantur. Crede quia, ut mihi videtur, ex altera parte omni morienti congratulandum est; ne forte si vixisset, pejor obiisset. Sed quia id hominibus suaderi non potest, illud subtiliter considerandum est, quod cum omnes mortales et morituri nascamur, alii moriuntur in uteris matrum, alii mox in hanc lucem effusi; et deinceps non invenitur qui numeretur dies aut annus, in quo non mors occurrens intercipiat vitam ejus qui adhuc vivere vellet, seque vivere putaret. Cum haec igitur ita sint, diligenti consideratione mutatur, quotidianas Deo debemus grates exsolvere, quia dedit quod viximus, quandiu viximus, non dolere de hoc quod morimur, ultra quod nunquam accepimus ut viveremus. Quis, rogo, non moritur? Si Salvator, dator salutis et vitae, mortuus est, quis tam stultus est ut semper velit vivere, dum novit pro nobis mortem gustasse? Vita nascimur aequales, coaequaliter morimur omnes. Diversa est merces post mortem, mors tamen omnibus una. Ploramus et gemimus, sed prodesse ad invicem non valemus. Luctus adest oculis, et nullus fructus operis: quia non revelatur, cum plangimus. Surda et dura est mors: nec audit, nec condolet. Nulla potestas auxiliari sibi potest. Figulus ille qui omnes de una terra plasmavit, novit quale et quando vas frangat. Nullum tamen illi perit; quia qui fecit de pulvere, de pulvere reficiet. Ad jussionem Omnipotentis nemo potest esse rebellis. Qui adhuc vivit, consideret unde possit prodesse mortuo. Quia et qui mortuus est, non eget infructuoso luctu, sed fructuoso suffragio. Jam sufficiat praeterita damna plorasse. Demus operam, futuram nobis mortem levigare. Quod vitari non potest, non valde timendum est. Ea vero timenda sunt mala quae et viventes vitare possumus et post mortem sunt mala. Nam mors, quae in se mala est, malis propterea mala est, quia per eam ad pejora transeunt: bonis vero bona est, quia per eam ad meliora transeunt. Nemo sibi vivit, et nemo sibi moritur. Si vivimus, Domino vivimus: si morimur, Domino morimur. Christus mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. Ergo cogitatione, locutione, operatione ea studeamus, per quae illi placeamus, cujus potestas est male viventes damnare, et bene morientes glorificare; quique tribuit male viventibus per emendationem bene mori, nunquam tribuit bene morientibus male vivere.