BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Leidradus Lugdunensis

ca. 745 - 816

 

Epistolae

 

Epistola I

 

____________________________________________________________

 

 

 

Epistola prima.

Ad Carolum Magnum imperatorem.

 

Summo Carolo imperatori Leidradus

episcopus Lugdunensis salutem.

 

Domine noster, constans et sacer imperator, supplico clementiae celsitudinis vestrae, ut hanc brevem suggestiunculam meam vultu serenissimo audiatis: quatenus quae hic inserta sunt, piissimae prudentiae vestrae nota fieri queant, et intentio meae postulationis ab ingenua clementia vestra reminiscatur. Olim me exiguissimum famulorum vestrorum ad regimen Ecclesiae Lugdunensis destinare voluistis, cum ego huic officio impar existerem et indignus. Sed vos, qui non attenditis hominum merita, sed vestram solitam clementiam, egistis de me sicut ineffabili pietati vestrae placuit, nullo existente merito meo; meque admonere dignati estis, ut ego sollicitudinis curam gererem, et ut negligentiae quae in praedicta Ecclesia perpetratae noscebantur, emendarentur et perpetrandae vitarentur. Erat enim dicta Ecclesia multis in rebus destituta interius exteriusque, tam in officiis quam in aedificiis et caeteris ecclesiasticis ministeriis. Ego humillimus servulus vester, postquam ibidem perveni, quae cum Dei adjutorio et vestro peregi audite. Quoniam, ut inspector conscientiarum Dominus omnipotens mihi testis est, non tali intentione ea vobis patefacio quae dicturus sum, ut propterea in rebus augeri merear; neque aliud tale in cogitatione mea composui, ut acquisitionis mihi occasio sit, nec suggero, quoniam quotidie exitum a rebus humanis suspicor, propter infirmitatem meam, et incessanter de morte suspectus sum. Et ideo haec suggero, ut cum benignissimis auribus vestris praesentata fuerint, et clementer inspecta, si qua bene et secundum voluntatem vestram gessi, post meum discessum non deficiant, aut pereant.

Denique postquam, secundum jussionem vestram, saepedictam Ecclesiam suscepi, juxta vires parvitatis meae omni industria egi, ut clericos officiales potuissem sicut jam Deo favente ex magna parte mihi habere videor. Et ideo officio vestrae pietatis placuit ut ad petitionem meam mihi concederetis redditus qui ab antiquo fuerant de Lugdunensi Ecclesia: per quam, Deo juvante, et mercede vestra annuente, in Lugdunensi Ecclesia est ordo psallendi instauratus, ut juxta vires nostras secundum ritum sacri Palatii omni ex parte agi videatur quidquid ad divinum persolvendum officium ordo exposcit. Nam habeo scholas cantorum, ex quibus plerique ita sunt eruditi, ut alios etiam erudire possint. Praeter haec vero habeo scholas lectorum, non solum qui officiorum lectionibus exercentur, sed etiam in divinorum librorum meditatione spiritalis intelligentiae fructus consequantur; ex quibus nonnulli de libro Evangeliorum sensum spiritalem etiam ex parte adipisci possunt. Plerique vero librum prophetarum secundum spiritalem intelligentiam adepti sunt. Similiter libros Salomonis, vel libros Psalmorum, atque etiam Job. In libris quoque conscribendis, in eadem Ecclesia, in quantum potui, elaboravi. Similiter vestimenta sacerdotum vel ministeria procuravi.

De restauratione etiam ecclesiarum, in quantum valui, non cessavi; ita ut ejusdem civitatis maximam ecclesiam, quae est in honorem sancti Joannis Baptistae, a novo operuerim, et macerias ex parte erexerim. Similiter ecclesiae sancti Stephani tegumentum de novo instauravi. Ecclesiam quoque sancti Nicetii de novo etiam aedificavi. Similiter ecclesiam sanctae Mariae. Praeter monasteriorum restaurationes, domus quoque episcopales, inter quas unam restauravi, quae jam pene destructa erat, quam operui. Aliam quoque domum cum solario aedificavi, et duplicavi; et hanc propter vos paravi; ut si in illis partibus vester esset adventus, in ea suscipi possetis. Claustrum quoque clericorum construxi, in quo omnes nunc sub uno conclavi manere noscuntur. In eadem civitate alias restauravi ecclesias: unam quidem in honorem sanctae Eulaliae, ubi fuit monasterium puellarum, in honorem sancti Georgii, quam de novo operui, et ex parte macerias ejus a fundamentis erexi. Alia quoque domus in honorem sancti Pauli de novo operta est.

Monasterium quoque puellarum in honorem sancti Petri dedicatum, ubi corpus sancti Annemundi martyris humatum est, quod ipse sanctus martyr et episcopus instituit, ego a fundamentis tam ecclesiam quam domum restauravi, ubi nunc sanctimoniales numero triginta duae, secundum institutionem regularem viventes, habitare videntur. Et monasterium regale insulae Barbarae (situm in medio Araris fluvii, quod antiquitus est dedicatum in honorem sancti Andreae apostoli et omnium apostolorum, nunc autem in honorem sancti Martini recens videtur esse fundatum jussu domni Caroli imperatoris, qui ibidem praefecit dominum Benedictum abbatem, cum quo simul direxit ibi suos codices) ita restauravi, ut tecta de novo fuerint, et aliqua de maceriis a fundamentis erecta; ubi nunc monachi secundum regularem disciplinam numero nonaginta habitare videntur. Cui etiam abbati tradidimus potestatem ligandi et solvendi uti habuerunt praedecessores sui, scilicet Ambrosius, Maximinus, Licinius, clarissimi viri, qui ipsum locum rexerunt: quos Eucherius, Lupus, atque Genesius, caeterique episcopi Lugdunenses, ubi ipsi deerant, aut non poterant adesse, mittebant cognituros utrum catholica fides recte crederetur, ne fraus haeretica pullularet. Quibus illis in tantum erat commissa cura, ut si Ecclesia Lugdunensis viduaretur proprio patrono, ipsi in cunctis adessent rectores, et consolatores, quousque Ecclesia a Domino dignissimo illustraretur pastore. Nos similiter posteris illorum hanc potestatem tradidimus. Insuper jussimus fieri decreta priscorum regum Franciae, ut quemadmodum ipsi statuerunt monimenta emendi et augendi locum in omnibus rebus, quas ad praesens habere videntur, vel in futuro, Deo auxiliante, acquirere poterunt, sine ulla querimonia per saecula possideant.