Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
De ratione temporum
Caput XXXIV
|
___________________________________________________
|
|
Caput XXXIV.De quinque circulis mundi et subterraneo siderum meatu.
Sane quoniam de temporibus loquentes necesse habuimus aliquoties aequinoctialis, vel solstitialis, vel brumalis, meminisse circuli, vel zonae, de iis paulo latius dicendum putavimus. Solent enim philosophi inaequalitates temporum, vel cursuum solis annuorum, iis distinguere vocabulis, ut aequinoctialem vocent zonam, vel circulum, illam coeli regionem, qua sol circa aequinoctia; solstitialem, qua circa solstitium; brumalem, qua in hyeme mundum consuevit ambire. Circuli autem vel zonae vocantur ex eo quod circuitu solis efficiuntur, e quibus aequinoctialis, quae media est zona, aequali spatio terras super subtusque circumflectitur, at solstitialis tam parum spatii sub terris quam brumalis, agit super terras. Itemque brumalis, qui super terras angustus est, tantam habet amplitudinem circuitus sub terra, quantam solstitialis supra terram, quia nimirum sol in aequinoctio tantum spatii noctu sub terris quantum interdiu super terras exigit, tanto utique discrimine sub Boreas partes occultus quanto visus iter suum deflectens ad Austros. Porro in bruma tantum sub terrae inferiora longe lateque circumfertur quantum in solstitia supra terram edita longo latoque circumlabitur flexu. Similiter aestivo, id est, solstitiali, decurrens in circulo, tam brevem sub aquilonia terrae loca noctu facit digressum quam super meridiana eius loca diebus hybernis brevem facit ascensum. Sicut enim quaelibet anni vertentis nox illam habet longitudinem quam ante VI menses habuit, et post VI menses habitura est dies, ita omni nocte sol tantum agit iter sub terra, quantum ante VI menses egit, et post VI menses acturus est super terram; et tantum nunc noctu ad Aquilonem, quantum tunc interdiu gyrans ad meridiem. Sed et stellae omnes, expleto VI mensium curriculo, illam coeli plagam interdiu, quam noctu antea lustrando, circumeunt, eandem replicato totidem mensium tempore repetentes, solitis noctu transigunt excubiis, tanto latiorem quaeque sub terris quanto angustiorem supra, itemque tanto breviorem subtus quanto productiorem supra terras cursum peragentes. Unde fit ut in anno solari, Arcturus, Orion, et canis, sed et lacteus circulus, caeteraque militia coeli una vice plus terrae orbem quam sol ipse circumeat. Extra hos sane circulos solis tres, duos utrobique circulos, Septentrionalem ponunt et Australem: quorum Septentrionalis semper nostris visibus apparens, non solis, sed Arcturi, et quae circa eum sunt stellarum ambitu conficitur; et quia vicinitate caret solis, frigidus esse non cessat. Cui similis est Australis, et ipse ob longinquitatem solis gelidus, obque terrae obiectum nobis semper absconditus. De quo utroque in Dei laude dicitur: Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas, et interiora Austri. Et alibi: Qui extendit Aquilonem super vacuum. Meminit horum et Poeta:
Quinque tenent coelum zonae, quarum una coruscoSemper sole rubens, et torrida semper ab igni.
Ipsa est aequinoctialis, quam quia semper sol aut praesens, aut hinc vel inde vicinus illustrat, nimirum subiecta terrarum exusta flammis et cremata, cominus vapore torrentur.
Quam circum extremae dextra laevaque trahunturCerulea glacie concretae, atque imbribus atris.
Septentrionalem dicit et Australem, quibus subiecta omnia, ob solis molliorumque siderum absentiam, infesta rigore et gelu premuntur aeterno, teste ipso mari congelato, quod ab insula Thule diei unius navigatione distat ad Boream.
Has inter mediamque duae mortalibus aegrisMunere concessae divum.
Solstitialem et brumalem significat, quae vicina utrinque ferventis et gelidarum sunt vi temperatae; ideoque ambas dicunt habitabiles, id est, habitationi habiles, et nec frigoris immanitate, nec caloris mortalium a se repellentes accessum, quamvis unam solummodo probare possunt habitatam. Neque enim vel Antipodarum ullatenus est fabulis accommodandus assensus, vel aliquis refert Historicus vidisse, vel audisse, vel legisse se, qui meridianas in partes solem transierunt hybernum, ita ut eo post tergum relicto, transgressis Aethiopum fervoribus, temperatas ultra eos hinc calore, illinc rigore, atque habitabiles mortalium repererint sedes. Denique solertissimus naturalium inquisitor Plinius Secundus qui non negat terram, etsi sit figurae pineae nucis, nihilominus undique incoli, vide quid de iis scribens zonis dicat. «Circa, inquit, duae tantum inter exustam et rigentes temperantur, eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium sideris. Facillimum sane harum zonarum dant exemplum, qui gelidissimo hiemis rigore ad focum oblongo schemate factum sese calefaciunt, ubi ignis ipse quasi media zona, et proxima quaeque illi prorsus intangibilia sunt ob ardorem; quae vero sunt longius a flammis hinc vel inde remota communi frigore torpent. Porro quae inter haec utrinque temperata sunt, et ad calefaciendum accommoda, sive ex una, sive ex utraque ignis parte stare voluerint, qui hunc sibi algidae noctis in tenebris sub divo ad lucem fotumque pararunt. Qui si circumire ignis in modum solis posset, quinque nimirum circulos redderet; quia vero stat, lineas quinque facit, unam in medio fervidam, duas circum gelidas, totidem inter has temperatas.» |