BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput XXXV

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput XXXV.

De quatuor temporibus, elementis, humoribus.

 

Tempora sunt anni quatuor, quibus sol per diversa coeli spatia discurrendo subiectum temperat orbem, divina utique procurante sapientia, ut non semper eisdem commoratus in locis, fervoris ariditate mundanum depopuletur ornatum, sed paulatim per diversa commigrans, terrenis fructibus nascendis maturandisque temperamenta custodiat. A quo temperamento videtur temporibus inditum nomen, vel certe quia quadam suae similitudine qualitatis ad invicem contemperata volvuntur, tempora recte vocantur. Hiems enim, ut pote longius sole remoto, frigida est et humida. Ver, illo super terras redeunte, humidum et calidum. Aestas, illo superfervente, calida et sicca. Autumnus, illo ad inferiora decedente, siccus et frigidus; sicque fit ut amplexantibus singulis medio moderamine quae circa se sunt, orbis instar ad invicem cuncta concludantur. Quibus aeque qualitatibus disparibus quidem per se, sed alterutra adinvicem societate connexis, ipsa quoque mundi elementa constat esse distincta. Terra namque sicca et frigida, aqua frigida et humida, aer humidus et calidus, ignis est calidus et siccus; ideoque haec autumno, illa hiemi, iste veri, ille comparatur aestati. Sed et homo ipse, qui a sapientibus microcosmos, id est, minor mundus appellatur, iisdem per omnia qualitatibus habet temperatum corpus, imitantibus nimirum singulis iis, quibus constat humoribus, modum temporum quibus maxime pollet. Sanguis siquidem qui vere crescit, humidus et calidus. Cholera rubea, quae aestate, calida et sicca. Cholera nigra, quae autumno, sicca et frigida. Phlegmata, quae hyeme, frigida sunt et humida. Et quidem sanguis in infantibus maxime viget, in adolescentibus cholera rubea, melancholia in transgessoribus id est, fel cum faece nigri sanguinis admixtum, phlegmata dominantur in senibus. Item sanguis eos in quibus maxime pollet facit hilares, laetos, misericordes, multum ridentes et loquentes. Cholera vero rubea facit macilentos, multum tamen comedentes, veloces, audaces, iracundos, agiles. Nigra bilis, stabiles, graves, compositos moribus, dolososque facit. Phlegmata, tardos, somnolentos, obliviosos generant. Horum autem principia temporum diverse ponunt diversi. Isidorus namque Hispaniensis episcopus, hyemem IX Calendarum Decemb. , ver VIII Calend. Mart. , aestatem IX Calendas Iunias, autumnum X Calendas Septembres habere dixit exortum. Graeci autem et Romani, quorum in huiusmodi disciplina potius quam Hispanorum auctoritas sequi consuevit, Hyemem VII Id. Novemb. , ver VII Id. Februa. , aestatem VII Id. Maii, Antummum VII Id. Augusti inchoare decernunt, hiemis videlicet et aestatis initia, vespertino vel matutino Vergiliarum ortu occasuque signantes. Item veris et autumni, cum Pleiades media fere die vel nocte oriuntur et occidunt, ponentes ingressum. Denique et in libris cosmographorum authenticis ac nobilissimis, ita eadem tempora ad lineam distincta reperimus, adnotato etiam ortu Vergiliarum VII, Id. Maii, occasu quoque eorumdem VII Id. Novemb. Et Plinius Secundus, in libro secundo naturalis Historiae, eodem modo distinguenda iudicavit. Sed et homo Ecclesiae sanctus Anatolius, in opere suo paschali, cum de aequinoctiis et solsticiis, deque horarum ac momentorum incrementis subtilissime disputasset, ita disputationem suam simul et ipsum libellum terminavit: «Hoc autem non ignores, quod ipsa quatuor, quae praediximus temporum confinia, licet mensium sequentium Calendis approximentur, unumquodque tamen medium temporum, id est, verni et aestatis, autumni et hiemis teneat, et non exinde temporum principia inchoentur, unde mensium Calendae initiantur, sed ita unumquodque tempus inchoandum est, ut a prima die veris tempus aequinoctium dividat, et aestatis IX Cal. Iul. , et autumni VIII Calendas Octob. , et hyemis VIII Calendas Ian. , similiter dividat.» Ubi autem Dei populus in lege temporum faceret initia, testatur Scriptura, quae praecepit dicens: Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, et facies Phase Domino Deo tuo. Quem secuti esse Aegyptii videntur, ex eo quod eruditissimus eorum antistes Protereus ait: Illud etiam oportet attendere, quod errent nimium, qui primi mensis initium lunaris cursus a XXV die mensis Phamenoth, qui est XII Calendas April. omnino esse constituunt, eo quod tunc initium verni temporis ab iis qui hoc invenire voluerunt cum omni diligentia praefixum esse videatur. Vocatur autem ver, quod in eo cuncta vernent, hoc est virescant. Aestas ab aestu qui in ea maturandis fructibus datur. Autumnus, de autumatione fructuum, qui in eo colliguntur. Porro hiems a doctoribus frigus interpretatur, et sterilitas. Et haec quidem nostris partibus temporum vocabula congruunt. Verum Indos, ubi alia coeli facies, alii sunt ortus siderum, binas aestates in anno binas habere perhibent messes, media inter illos hieme Etesiarum flatu, nostra vero brumali lenes ibi auras et mare navigabile narrant. Sed et Aegyptus nostra hieme media, maxime campos herbis floreos, et sylvas fertur habere pomis onustas.