BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput XXXIII

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput XXXIII.

Quibus in locis pares sint umbrae vel dies.

 

Et quia supra distantiam dierum solstitialium inter eos, qui ad meridiem et septentrionem ab invicem sunt remoti Plinii Secundi dictis ostendimus, videtur opportunum et eadem nunc latius, et consonantiam quoque dierum, inter eos qui in quacunque mundi parte sub eadem ab Oriente in Occidentem ducente linea commorantur, eiusdem declarare sermonibus. Igitur in sexto Naturalis historiae libro de his scribens: «Plura sunt, inquit, segmenta mundi, quae nostri circulos appellavere, Graeci παραλλὴλους: principium habet Indiae pars versa ad Austrum, patet usque Arabiam, et Rubri maris accolas; continentur Gedrosi, Carmani, Persae, Elymaei, Parthi, Syene, Aria, Susiana, Mesopotamia, Seleucia, cognominata Babylonia, Arabia ad petras usque Syriacoele, Pelusium Aegypti; inferiorque ora quae Cora vocatur, Alexandria, Africae maritima, Cyrenaica oppida omnia, Tapsus, Hadrumetum, Clupea, Carthago, Utica, utraque Hippo, Numidia, Mauritania utraque, Atlanticum mare, columnae Herculis. In hoc coeli circumplexu aequinoctii die media umbilicus, quem gnomonem vocant, septem pedes longus, umbram non amplius quatuor pedes longam reddit. Noctes vero diesque longissima spatia quatuordecim horas aequinoctiales habent, brevissima e contrario decem. Sequens circulus incipit ab India vergente ad occasum, vadit per Medos, Parthos, Persepolin, citima Persidis, Arabiam citeriorem, Iudaeam, Libani montis accolas. Amplectitur Babylonem, Idumaeam, Samariam, Hierosolymam, Ascalonem, Ioppen, Caesaream, Phoenicen, Ptolemaidem, Sidonem, Tyrum, Berytum, Botrin, Tripolin, Byblum, Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Ciliciae, maritima, Cypri Austrina, Austrinam Cretam, Lilybaeum in Sicilia, Septentrionale Africae et Numidiae. Umbilicus aequinoctio triginta quinque pedum, umbram triginta tres pedes longam facit. Dies autem noxque maxima quatuordecim horarum aequinoctialium est, accedente bis quinta parte unius horae. Tertius circulus ab Indis Imao proximis oritur. Tendit per Caspias portas Mediae proximas, Cataoniam, Cappadociam, Taurum, Amanum, Issum, Cilicias portas, Solos, Tarsum, Cyprum, Pisidiam, Pamphiliam, Siden, Lycaoniam, Lyciae Patarum, Xanthum, Caunum, Rhodum, Coum, Halicarnasum, Gnidum, Dorida, Chium, Delum, Cycladas medias, Cythium, Maleam, Argos, Laconiam, Elin, Olympiam, Messanam Peloponnesi, Syracusas, Catinam, Siciliam mediam, Sardiniae Austrina, Cartegiam, Gades. Gnomonis cunctae umbram XXXVIII unciarum faciunt. Longissimus dies est aequinoctialium horarum quatuordecim, atque dimidiae cum tricesima unius horae. Quarto subiacent circulo, quae sunt ab altero latere Imai, Cappadociae Austrina, Galatia, Mysia, Sardis, Smyrna, Sipylus, Tmolus mons Lydiae, Caria, Ionia, Trallis, Colophon, Ephesus, Miletus, Chios, Samos, Icarium mare, Cyclades Septentrionales, Athenae, Megara, Corinthus, Sycion, Achaia, Patrae, Isthmus, Epirus, Septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiva, Hispaniae maritima a Carthagine nova, et inde ad occasum gnomoni XXI pedum respondent umbrae XVI pedum. Longissimus dies habet aequinoctiales horas XIII, et tertias duas unius horae. Quinto continentur segmento ab introitu Caspii maris, Bactria, Iberia, Armenia, Mysia, Phrygia, Hellespontus, Troas, Tenedos, Abydos, Scepsis, Ilium, Ida mons, Cyzicus, Lampsacus, Sinope, Amisus, Heraclea in Ponto, Paphlagonia, Lemnus, Imbrus, Thassus, Cassandria, Thessalia, Macedonia, Larissa, Amphipolis, Thessalonice, Pella, Edesus, Beroea, Pharsalia, Carystus, Euboea, Boeotum, Chalcis, Delphi, Acarnania, Aetolia, Apollonia, Brundusium, Tarentum, Thurii, Locri, Rhegium, Lucani, Neapolis, Puteoli, Tuscum mare, Corsica, Baleares, Hispania media. Gnomoni VII pedes, umbrae VI. Magnitudo diei summa horarum aequinoctialium XV. Sexta comprehensio, qua continetur urbs Roma, amplectitur Caspias gentes, Caucasum, Septentrionalia Armeniae, Apolloniam supra Rhyndacum, Nicomediam, Nicaeam, Chalcedonem, Byzantium, Lysimachiam, Chersonesum, Melanensium, Abderam, Samothraciam, Maroneam, Oenum, Bessicam, Thraciam, Mediam, Paeoniam, Illyrios, Dyrrachium, Canusium, Apuliae extima, Campaniam, Hetruriam, Pisas, Lunam, Lucam, Genuam, Liguriam, Antipolin, Massiliam, Narbonem, Tarraconem, Hispaniam, Tarraconensem mediam, et inde per Lusitaniam, Gnomoni pedes IX, umbrae VIII. Longissima diei spatia, horarum aequinoctialium XV addita nona parte unius horae, aut, ut Nigidio placuit, quinta. Septima divisio ab altera Caspii maris ora incipit, vadit super Callatim, Bosphorum, Borysthenem, Tomos, Thraciae aversa, Triballos, Illyrici reliqua, Adriaticum mare, Aquileiam, Altinum, Venetiam, Vicentiam, Patavium, Veronam, Cremonam, Ravennam, Anconam, Picenum, Marsos, Pelignos, Sabinos, Umbriam, Ariminum, Bononiam, Placentiam, Mediolanum, omniaque ab Apennino, transque Alpes, Galliam Aquitaniam, Viennam; Pyreneum, Celtiberiam. Umbilico XXXV pedum, umbrae XXXVI. Ut tamen in partem Venetiae exaequetur umbra gnomoni, amplissima dies horarum aequinoctalium XV, et quintarum partium horarum trium. Hactenus antiquorum exacta celebravimus. Sequentium diligentissimi quod superest terrarum tribus assignavere segmentis. A Tanai per Maeotim lacum, et Sarmatas usque Borysthenem, atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias, Oceani littora amplexi, quod esset horarum XVI. Alterum per Hyperboreos et Britanniam, horarum XVII. Postremum Scythicum a Riphaeis iugis in Thulen, in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per vices. Iidem et ante principia quae fecimus, posuere circulos duos. Primum per insulam Meroen, et Ptolemaidem, in Rubro mari ad elephantorum venatus conditam, ubi longissimus dies XII horarum esset, dimidia hora amplior; secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum XIII.» Haec de Plinii Secundi scriptis excerpta hunc in nostris opusculis habeant locum.