<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Fulgentius Mythographus
floruit ca. 500 p. Chr. n.

 
 
   
   



D e   a e t a t i b u s
m u n d i   e t   h o m i n i s
l i b r i   X X I I I


L i b e r   I I I

[ textus sine littera C ]


______________________________

 
 
      Ordo adsumpti exigit operis, quo tertia mundi aetas hominisque similiter de trilustrio monstretur status seruato etiam tertiae litterae detrimento, ne non suo subripiens libro adsumti operis ordinem uexet.

      Qui quidem liber ex Babyloniae fundatione sumebit initium Ninique regis uel Sameramidis reginae temporibus; turrem etiam famoso ambitu fundamine destinatam totiusque populi aeque unitate atque linguae adunatione dispositam, quae tegulato latere et Puteolano puluere uel bitumine eminentior surgit astrorum sublimitati propinquior et ipsam pene lunarem suis pulsans angulis orbitam - ibi etenim dispersa uniuersaliter linguarum uarietas medium interemit operis adsumpti negotium, ut, dum quis extruens quod uellet inquireret, aliud qui deorsum fuerat obtulisset et, dum una esset adsumtio exurgentium, dispar fieret intentio operantium. O inmensa atque inaestimabilis diuina sententia. O profundi diuini sapientiae fontis. Una uox, unus animus, unum etiam quod mortalitas adsumserat opus , et tamen in id quod gaudebat humanitas pluralitatem se repperisse ad implendum quod queperat, illud magis diuinitatis sapientia soluerat, qui uanos hominum impetus deridebat. Oboritur itaque inter sensuales mentium quiniones grande diuortium, ut aliud uox, aliud sensisset auditus. Exstitit lingua soae uoluntatis aduersa et quod loquendi sonus proruperat, aliud auris uelutsi extranea reputabat. Fit in una eademque membrorum unitate diuisio; petit lingua quod auditus nequaquam intellegit, dat auditus quod lingua omnimodis non petiit: et dum inter se uterque arietat sensus, semiplenum desertum est opus. Eo etiam tempore Babyloniae muri famosa opinione prosiliunt, quos Sameramis uanae laudis elata turgore fertur instaurasse. Nini enim sui mariti post obitum antiqui operis fundamina in meliorem laborando perduxit statum, quae quidem melius morum ordines pingeret quam murorum ambitus extendisset. Erat enim et suorum adulterorum mortifera ‹et› morientium adultera; libidinis summa: filii etiam in luxuriam feruens matris honore sepulto sibi nurus effecta est. Sed non mirum ut, quem adulterio genuerat talique patre pepererat natum, illum etiam sibi iungeret et maritum, ut, quem uuluae hiatu pariens gemendo produxerat, illius etiam semina libidinis ardoribus uaporata ingluuie inguinum transuorabat. Ninus etiam uxoris iniquitatibus non disimilis et dignus pestilentis feminae matrimoniis primus etiam inuadens limites proximorum primus regnandi in mundo sumsit exordium, primus Squitarum tranquilla et serena quiete uiuentes inuadens terminos alieno uaporauit ferrum in sanguine. Ille humana negotia pura mansuetudine peragentia aduersa bellorum strage turbauit. Quid ergo horum temporum qualitas humano ordini similet, exquiramus. Quemadmodum mundo turris inmensitas in auras erigitur, ita homini iuuenalis aetas elationibus subleuatur. Illis mirum opus linguarum partitione destruitur, illo litterarum inbutamento stultitia terminatur; illis rudis loquella adsumtionem eripuit, isto rudis littera sensum aperuit. Sameramis totius libidinis ardore torretur, et pueritia luxuriae lampada inmoderatis augmentationibus uaporatur. Illis diuinitas linguas uerborum uarietate distinxit, istis sapientia ad ingenium prudentiae subleuauit. Mundo Babylonia instruitur regnandi primordium, homini sapientia tribuitur gubernationis ornamentum. Ibi Sameramis regnat aduersa iustitiae, isto aetas inminet lena luxuriae. Illa et libidinis amore torretur et sanguinis effusione polluitur, at uero aetas aut amando aestuat aut litigio fermentata uaporat. Illa alienum rapax regnum inuadit, iste externae aut uxoris aut filiae quaerit amplexum. Ibi murorum ambitus in distentione admiranda porrigitur, isto iuuentutis status uirtute etiam roborante firmatur. Quid igitur minus in huiusmodi similitudinibus aequiperabile forsan repperies? Sameramis flagitiorum fit domina, aetas [ruinae fit filia,] ruinae fit famula. Ergo homo mundus minor, in quo et natus ostenditur et similis repperitur; nil inter utrosque repperias forte distantiae. Restat ergo ut quarta mundi aetas atque hominis digerenda monstretur, quae quidem Abrahae similitudinem tempusque possideat.

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>