<<< operis indicem   <<< retro



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Fulgentius Mythographus
floruit ca. 500 p. Chr. n.

 
 
   
   



D e   a e t a t i b u s
m u n d i   e t   h o m i n i s
l i b r i   X X I I I


L i b e r   X I V

[ textus sine littera O ]


______________________________

 
 
      Nunc etiam Caesarum uitas institutam et principum atque augustae magnitudinis stemmata libris currentibus edicamus necesse est. Primus igitur Caesar, unde et imperiale cepit initium, uniuersae terrae detinuit principatum; suffragabatur etenim huius felicitati diuina natiuitas, cui etiam uniuersas inuincibiles uincere licuit causas. Qualiter enim ab huius imperiis libera existeret uniuersitas, sub cuius regnum nasci dignata est deitas. Primus namque uniuersae terrae limites imperiali maiestate subiecit, Britannicas ultra mare Atlanticum sitas insulas mira felicitate repressit, Actiacae pugnae certamine triumphans exstitit atque Aegyptiacam superatam reginam lactandas praebere mammas serpentibus persuasit. Dictaturam perpetuam sellamque auream primus in urbem aut habuit aut inuenit. Iani belligeri limina perenni securus clusura damnauit. Ultra Indicas latebras suae magnitudinis imperium duxit. Et ne quippiam reliquum remansisset, mundum sicut marinis terminatur amfractibus describendum censendumque mandauit. Haec sunt tua Deus secreta misteria, haec sacrae natiuitatis munera sempiterna; neque enim decebat illum regnandi habere participem, quem in tua natiuitate decreueras regem, ut Deus principium Cesari et Cesar principium fieret mundi.

      Denique ut haec clarius manifestasset diuinitas, inspice quid deinceps sequitur. Videsne eneruatum in aliis ultra imperium et lasciuienti desidia in sequentibus deinceps putrefactum? Da Calligulam aureis piscantem retibus funibusque purpureis; da Caesareanae turpitudinem stirpis, ubi ille madidus princeps, entheca sceleris, qui uirum quem male acceperat perdidit [et] mulierem quam iuste meruerat sumsit, regnum criminibus maculauit, et quid turpius aut uellet aut faceret, nisi ut grauidata ranunculis uiscera turgescenti dissilientia rugitu intestinis etiam crepitantibus - nihil amplius quam perennem saeculis fabulam peperit criminis. Exhinc iam luxu perfracta uirtus relanguit rigidaue seueritas deliciis accedentibus tepefacta migrauit. Tamen nequaquam in cunctis Augustis huiusque cladis tabes inrepsit. Fuere igitur uarii quibus et uirtus interrita inerat et animi cura uigilanti cautella referuerat. Nam Vespasianus Iudaicae uindex nequitiae, quem suae Christus iniuriae elegerat uindicem, ipse Israheliticam cladem finem usque perduxit et nequaquam iam ultra de captiuitatis ergastulum redituram perenni exulatu damnauit. Hic itaque Hebream aduersus Deum calcitrantem nequitiam execrandae famis exitu terminans illam usque miserabilitatem perduxit, ut lacteis dependentem uberibus natum ieiunae matris faceret prandium et quae insensibilis suis catulis nequaquam ingerit fera, illud mater in suis uisceribus faceret efferata. Quae sunt ista, Deus meus, te irascente permissa bellica crimina, ut fames naturae federa uinceret et mater de suis uisceribus ieiuna pranderet. Sed iusta haec diuinitatis in rebellibus fuerat pena. Quam enim Iudea patientiam haberet in filiis, quae suam salutem usque ad patibulum perduxerat crucis; et quae carnem filii Dei accipere spreuit, sui carnes filii suis epulis praeparauit. Cerne enim quia quinque panibus saturata quinque milia ante deriserat et nunc - tantum uitae reliquum - filii carnes esuriens praelambebat. Primum etiam Iudaicus princeps dum Christum quaerit infantes mterimit, ast hic secundus dum Christum ulciscitur parentum mandibulis infantes addixit. Quid referam Aureliani in Deum tumentem inuidiam unius miraculi effectibus delinitam. Namque dum miles ......., densatur aer, crassescunt nebulae, ignis ipse etiam, si credi fas est, aquas didicit parturire. Perdit ignis naturam in imbrem migratus, desudat humectus in radiis Febus, et ut diuinitas imperauit, flamma etiam pluere didicit atque in suis incendiis guttas habere se repentinas expauit. Discat itaque pagana duritia quia nec elementis licet suam uindicauit naturam, quam Christianus tenet in suum uelle captiuam. Denique una pluuiae unda et arida sitientum ieiunia et pagani persequentis humidata est flamma. Iam enim aduersus Christianam fidem sacra ediderat, penas infixerat et cruciatus martyrum decretis publicis titularat. Quas tua pluuia, Deus, imbre faculas extinxit, et una eademque sententia imperialis censura infringitur, militaris ariditas saturatur. Quid referam placidum Neruam felicemque Traianum et primum Christianis meritis Augustalia insignia iungentem geminum Philippum. Praetermittam necesse est Iuliani tirannicam rabiem in Dei ecclesias tempestiuis incursibus fluctuantem, dum Iudeis iam recuperandi templi facultas tribuitur et simulacrum Veneris templis asciscendum adfertur. Sed et Iudeis flamma uibratis crispata uerticibus cementa muris adlata disparsit et uestibus crucis caracteriaca signacula figurauit; Veneris etiam transitum Babylae martyris praesentia interdixit. Valentinianus militare cingulum spernit et imperii diadematis munus excipit.

[Libri sequentes (XV-XXIII) desunt]

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro