|
|
- D e a e t a t i b u s
m u n d i e t h o m i n i s
l i b r i X X I I I
L i b e r I I
[ textus sine littera B ]
- ______________________________
- Nunc quatenus in primo opere in quo quidem arta legis catena damnati et plenam loquendi facultatem amisimus et sententiarum declamationumque pompismata tenaci forcipe suggillati perdidimus, in quo mihi nec Adam nominare aliquatenus licuit nec eius coniugem disparesque germanos, unum zeli toxico de fratricidii crimine saucium, alium innocentium martyrem primicerium, designare fas fuit - nunc itaque secunda mundi aetas inquiritur, quae ex Enoch felici translatione et paradisi incola conquisito - in quo mors, licet omnia mundi genimina rapaci hiatu possederit, solius tamen praesentia fraudata discessit - usque in gigantei cataclysmi rugientes undas et ultrices scelerum expromtatas caelitus guttas perducamus necesse est. Illic Noë salutaris arcae felici carceratus custodia praeteriti heres translatus saeculi, qui etiam conditor factus est et futuri, propitio securus iactatur naufragio. Hic quidem sancte agendo promeruit pereunti mundo fugere, nascenti regnare. Quanto satius fuerat, Deus meus, mundum iterum rudem construere et Noë licet iustum quocumque mortis exitu terminare, praesertim quia numquam Deo suppetit in opere fatigatio nec desudat ut quiddam perficiat, sed imperando mandat ut fiat, dum tamen non enatasset usque in alterum saeculum Adae peccantis transgressionale plantarium et mundi rudis infantia nulla praeteriti temporis macularetur ex causa. Sed eris tuae ordinationis tu solus conscius testis, cui licet et iusta omnia facere et secreta iudicia ordinare. Quid ergo hoc in tempore mundi aetas gesserit, edicamus.
Primum igitur angelica extorris caelo nequitia luxuriae calore torrefacta succenditur et contra naturae foedera humano amplexui commiscetur. Fit partus inparili glutinatus ex coitu et contra naturae foedera gigantea moles enormi admodum porrigitur statu; accipit ex materno semine humanae similitudinis formam, sumit ex paterno coitu. extensae proceritatis miram potentiam. Dehinc inter excrescentia hominum angelorumque peccata Noë solus iustior coram Deo reppertus arcae pater eligitur, arca matre seruatur, fit sui operis incola, fit serpentum collega, hospes praepetum, comes pecudum ac ferarum; ludentes filios cum cerastas draconesque conspexit et adsidentes garruliter elefantis neptes non timuit. Enatat futuri mundi seminalis entheca praeteritae nationis reliquias futuro saeculo productura, circumlatrant undique mortiferae undae salutare negotium, quo cum primo mundi interitu semen etiam perderent et futurum, sed iustorum securitas etiam pereunte saeculo nescit quicquam timere sollicitum. Nunc ergo, sicut primae mundi aetati sociatum statum ostendimus, dum ex Cain zeli toxicum concipit dumque ex eius germano lactis auxilium poscit, quod quidem ille sacrificat, ille potat, - quid ergo in secunda aetate res parilis conpetat, ostendamus. Sicut enim in pueris aetas insulsa erigitur, sic gigantea inconsiderata materies tollitur; sicut his instinctura cataclismi praerogat scelus, ita pueris tinctura fontis diluit facinus: illic aqua angelicae transgressionis fit ultio, hic aqua fit genuini peccati dilutio: illic transgressor angelus concupiscit scelus, hic humanae concupiscentiae diluitur fructus: illic peccantis mundi materies in uno germine transplantanda in alium saeculum aquis purgatoriis enatat, hic unius Christi redemptione pugnantis rudis homo ecclesiae fontanis renascitur sacramentis: illic ex mundo in arcam transilit ut cataclismum fugiat, hic ex inmundo ad ecclesiae arcam confugit, ut catecizatus hostem effugiat. Ille feras serpentesque innocuos arca concludit, iste leonum rugientia guttura draconumque cristas elato turgore surgentes ecclesiasticae arcae monumento conteruit. Ille legem accipit, ne comedat carnem in sanguine, iste legem suscipit, quo Christi carne saturetur et sanguine. Illum circumlatrat unda quo suffocet mersum, istum sanctificat aqua quo reddat purgatum. Cerne igitur omnia et ad liquidum consonantia et aequali propemodum iugalitate constricta. Illic praepetes duae ex arcae muro in legationis transmittuntur officium, quarum una oleae ramulo testificante regreditur et mittentis imperio famulata aquarum pacem annuntians gratulatur, altera morticinarum carnium comestione tardata lenante iniquo affectu, sicut nigra corpore, ita nigrior non redit mente. Non aliter etiam in homine, mundo minore, repperies, dum catholicus ramo crismatis ex oleastro ad fructiferam radicem insertus ecclesiam semper et cotidie rediturus memoriter retinet, hereticus autem, pollutis captus nequitiae exsecramentis ecclesiae matris reditum non solum non meminit, quantum etiam commonitus ex alio spernit. Felix ille ac multipliciter felix, siquidem inmodesta suae plantationis potatio patriarchae non fuisset scandalum. Didicit merulentus sanctitatem perdere, qua in medio undarum rugientium securior usus est adiutrice. Quid agimus, humana fragilitas. Pugnat sanctissimus patriarca cum tumente pelago, cum minante caelo, cum rugiente profundo, cum aestuante cataclismo, et elementorum omnium uictor modico superatus turpiter prosternitur mero; aedificat arcam sapienter tricameram, quo unda expugnatrix non repperiat rimam, et tamen madidus merulentia nudata posteris monstrat turpiter iacendo pudenda. Sufficiat ergo hucusque, quantum res exigere potuit, secundae aetatis mundi atque hominum concinentias enarrasse.
|
|