<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber II
 


 






 



C a p i t u l u m   I I
D e   r e t h o r i c a

____________________________________



1.
Nunc ad artis rethoricae divisiones definitionesque veniamus; quae sicut extensa atque copiosa est, ita <a> multis et claris scriptoribus tractata dilatatur. rethorica dicitur apo tou rhtoreuein, id est copia deductae locutionis, influere. ars autem rethorica est, sicut magistri tradunt saecularium litterarum, bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus. orator igitur est vir bonus dicendi peritus, ut dictum est, in civilibus quaestionbus. oratoris autem officium est apposite dicere ad persuadendum; finis persuadere dictione, quatenus rerum et personarum condicio videtur ammittere, in civilibus quaestionbus. unde nunc aliqua breviter assumemus, ut nonnullis partibus indicatis paene totius artis ipsius summam virtutemque intellegere debeamus. civiles quaestiones sunt, secundum Fortunatianum, artigraphum novellum, «quae in communem animi conceptionem possunt cadere, id est quas unusquisque potest intellegere, cum de aequo quaeritur et bono.»

2.
Partes igitur rethoricae sunt v:
    inventio
    dispositio
    elocutio
    memoria
    pronuntiatio.
inventio est excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae causam probabilem reddunt. dispositio est rerum inventarum in ordinem pulchra distributio. elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodata perceptio. memoria est rerum et verborum animi firma perceptio. pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis decora moderatio.

3.
Genera causarum rethoricae sunt tria principalia:
    demonstrativum
        in laude
        in vituperatione
    deliberativum
        in suasione et dissuasione
    iudiciale
        in accusatione et defensione
        in praemii acceptione et negatione
demonstrativum genus est cum aliquid demonstramus, in quo est laus et vituperatio. deliberativum genus est in quo est suasio et dissuasio. iudiciale genus est in quo est accusatio et defensio, vel praemii petitio et negatio.

4.
Status vero dicitur ea res in qua causa consistit; fit autem ex intentione et depulsione. status causarum aut rationales sunt aut legales. rationales secundum generales quaestiones sunt iiii:
    coniectura
    finis
    qualitas
        iuridicialis
            absoluta
            assumptiva
                concessio
                    purgatio
                    deprecatio
                remotio criminis
                relatio criminis
                comparatio
        negotialis
    translatio.
sed, quemadmodum ipse se Cicero emendans in libris de Oratore dicit, translatio inter legales accipi debet status, nam et Fortunatianus ait: Nos «translationem tantummodo legalem accipimus. cur ita quoniam nulla translatio, id est, per scriptio, potest esse sine lege.» legales sunt <v>:
    scriptum et voluntas
    leges contrariae
    ambiguitas
    collectio sive ratiocinatio
    definitio legalis.

5.
Coniecturalis status est cum factum, quod ab alio obicitur, ab adversario pernegatur. definitivus status est cum id, quod obicitur, non hoc esse contendimus, sed quid illud sit adhibitis definitionibus approbamus. qualitas est cum qualis res sit quaeritur; et quia de vi et genere negotii controversia est, constitutio generalis vocatur. cum causa ex eo pendet, quod non aut is agere videtur quem oportet, (aut non cum eo quicum oportet,) aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat, translativa dicitur constitutio, quod actio translationis et commutationis indigere videtur. iuridicialis est in qua aequi et recti natura et praemii aut poenae ratio quaeritur. negotialis est in qua quid iuris ex civili more et aequitate sit consideratur. <absoluta est quae ipsa in se continet iuris et iniuriae quaestionem.> assumptiva est quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, foris autem aliquid defensionis assumit. concessio est cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur postulat; quod nos ad paenitentes probavimus pertinere. remotio criminis est cum id crimen, quod infertur, ab se et ab sua culpa, vi et potestate in alium reus demovere conatur. relatio criminis est cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessitus sit. comparatio est cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur dicitur esse commissum. purgatio est cum factum quidem conceditur, sed culpa removetur; haec partes habet tres, imprudentiam, casum, necessitatem. deprecatio est cum et peccasse et consulto peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat, quod genus perraro potest accidere.

6.
Scriptum et voluntas est, quando verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere. legis contrariae status est, quando inter se duae leges aut plures discrepare noscuntur. ambiguitas est, cum id quod scriptum est duas aut plures res significare videtur. collectio est, quae ratiocinatio nuncupatur, quando ex eo quod scriptum est aliud quoque quod non scriptum est invenitur. definitio legalis est, cum vis verbi quasi in definitiva constitutione in qua posita sit quaeritur. status ergo tam rationales quam legales a quibusdam certius xviii connumerati sunt. ceterum secundum Rethoricos Tullii xviiii reperiuntur, propterea quia translationem inter rationales principaliter affixit status; unde se ipse etiam Cicero, sicut superius dictum est, reprehendens translarionem legalibus statubus applicavit.

7.
Omnis controversia, sicut ait Cicero, aut simplex est aut iuncta; et si iuncta erit, considerandum est utrum ex pluribus quaestionibus iuncta sit, an ex aliqua comparatione. simplex est quae absolutam continet unam quaestionem, hoc modo: «Corinthiis bellum indicamus an non?» iuncta est ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto: utrum Carthago diruatur, an Carthaginensibus reddatur, an eo colonia deducatur. ex comparatione utrum potius aut quid potissimum quaeritur, ad hunc modum: utrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint.

8.
Genera causarum sunt quinque:
    honestum
    admirabile
    humile
    anceps
    obscurum.
honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus. admirabile, a quo est alienatus aminus eorum qui audituri sunt. humile est quod negleditur ab auditore, et non magnopere attendendum videtur. anceps est in quo aut iudicatio dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut benevolentiam pariat et offensionem. obscurum in quo aut tardi auditores sunt, aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa cernitur implicata.

9.
Partes orationis rethoricae sunt vi:
    exordium
    narratio
    partitio
    confirmatio
    reprehensio
    conclusio.
exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem. narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio. partitio est quae, si recte habita fuerit, illustrem et perspicuam totam efficit orationem. confirmatio est per quam argumentando nostrae causae fidem et auctoritatem et firmamentum adiungit oratio. reprehensio est per quam argumentando adversariorum confirmatio diluitur aut elevatur. conclusio est exitus et determinatio totius orationis, ubi interdum et epilogorum allegatio flebilis adhibetur.

10.
Haec licet Cicero, Latinae eloquentiae lumen eximium, per varia volumina copiose nimis et diligenter effuderit, et in Arte Rethorica duobus libris videatur amplexus, quorum commenta a Mario Victorino composita <in> bibliotheca mea vobis reliquisse cognoscor: Quintilianus tamen, doctor egregius, qui post fluvios Tullianos singulariter valuit implere quae docuit, virum bonum dicendi peritum a prima aetate suscipiens, per cunctas artes ac disciplinas nobilium litterarum erudiendum esse monstravit, quem merito ad defendendum totius civitatis vota requirerent. libros autem duos Ciceronis de Arte Rethorica et Quintiliani duodecim Institutionum iudicavimus esse iungendos, ut nec codicis excresceret magnitudo et utrique, dum necessarii fuerint, parati semper occurrant. Fortunatianum vero, doctorem novellum, qui tribus voluminibus de hac re subtiliter minuteque tractavit, in pugillari codice apte forsitan congruenterque redegimus, ut et fastidium lectori tollat et quae sunt necessaria competenter insinuet. hunc legat qui brevitatis amator est; nam cum opus suum in multos libros non tetenderit, plurima tamen acutissima ratiocinatione disseruit. quos codices cum praefatione sua in uno corpore reperieris esse collectos.

11.
Rethorica argumentatio ita tractatur:
aut per inductionem, cuius membra sunt haec:
    propositio
    illatio quae et assumptio dicitur
    conclusio
aut per ratiocinationem
    per enthymema
        qui est imperfectus syllogismus
        atque rethoricus, qui, sicut
        Fortunatianus dicit, quinque
        generibus explicatur:
            convincibili
            ostentabili
            sententiali
            exemplabili
            collectivo
    per epichirema vero,
        qui est rethoricus et
        latior syllogismus, qui fit
            aut tripertitus
            aut quadripertitus
            aut quinquepertitus.
argumentatio dicta est quasi argutae mentis oratio; argumentatio est enim oratio ipsa, qua inventum probabile exsequimur argumentum. inductio est oratio quae rebus non dubiis captat assensionem eius cum quo instituta est, sive inter philosophos sive inter rethores sive inter sermocinantes. propositio inductionis est quae similitudines concedendae rei necessario unius inducit aut plurium. illatio inductionis est, quae et assumptio dicitur, quae rem de qua contenditur, et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. conclusio inductionis est quae aut concessionem iliationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur ostendit.

12.
Ratiocinatio est oratio, qua id de quo est quaestio comprobamus. enthymema igitur est quod Latine interpretatur mentis conceptio, quam imperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. nam in duabus partibus haec argumenti forma consistit, quando id quod ad fidem pertinet faciendam utitur, syllogismorum lege praeterita, ut est illud:. «Si tempestas vitanda est, non est igitur navigandum.» ex sola enim propositione (et conclusione) constat esse perfectum, unde magis oratoribus quam dialecticis convenire iudicatum esy. de diaIecticis autem syllogismis suo loco dicemus.

13.
Convincibile est quod evidenti ratione convincit, sicut fecit Cicero pro Milone: «Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos restitui posse, nolitis. ostentabile est quod certa rei demonstratione constringit, sicut Cicero in Catilinam: «Hic tamen vivit. Vivit? immo etiam in senatum venit». sententiale est quod sententia generalis adicit, ut apud Terentium: «Obsequium amicos, veritas odium parit.» exemplabile est quod alicuius exempli comparatione eventum simile comminatur, sicut Cicero in Philippicis. «Te miror, Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus non pertimescere.» collectivum est <cum> in unum quae argumentata sunt colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone: «Quem igitur cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querella, quem iure, quem loco, quem tempore non est ausus, hunc iniuria, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere?»

14.
Praeterea secundum Victorinum enthymematis est altera definitio. ex sola propositione, sicut iam dictum est, ita constat enthymema ut est illud: «Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda.» ex sola assumptione, ut est illud: «Sunt autem qui mundum dicant sine divina amministratione discurrere., ex sola conclusione, ut est illud: «Vera est igitur divina sententia.» ex propositione et assumptione, ut est illud: «Si inimicus est, occidit; inimicus autem est», et quia illi deest conclusio, enthymema vocatur.

15.
Sequitur epichirema. epichirema est, quod superius diximus, descendens de ratiocinatione iatior esecutio rethorici syllogismi, latitudine distans et productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rethoribus datur. tripertitus epichirematicus syllogismus est qui constat membris tribus, id est, propositione, assumptione, conclusione. quadripertitus est qui constat ex membris quattuor, propositione, assumptione et una propositionis sive assumptionis conuncta probatione, et conclusione. quinquepertitus est itaque qui constat ex membris quinque, id est, propositione et eius probatione, assumptione eiusque probatione et conclusione. hunc Cicero ita facit in Arte Rethorica: «Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari; eadem enim res alii genus, alii pars esse potest, eidem genus et pars non potest» vel cetera, quousque syllogismi huius membra claudantur. sed videro quantum aliis partibus lector suum exercere possit ingenium.

16.
Memoratus autem Fortunatianus in tertio libro meminit de oratoris memoria, de pronuntiatione et voce; unde tamen monachus cum aliqua utilitate discedit, quando ad suas partes non improbe videtur attrahere, quod illi ad exercendas controversias utiliter aptaverunt. memoriam siquidem lectionis divinae recognita cautela servabit, cum in supradicto libro eius vim qualitatemque cognoverit; artem vero pronuntiationis in divinae legi effatione concipiet; vocis autem diligentiam in psalmodiae cantatione custodit. sic instructus in opere sancto redditur, quamvis aliquantulum libris saecularibus occupetur.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>