<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber II
 


 






 



C a p i t u l u m   I I I
D e   d i a l e c t i c a

____________________________________



1.
Nunc ad logicam, quae et dialectica dicitur, sequenti ordine veniamus. quam quidam disciplinam, quidam artem appellare maluerunt, dicentes, quando apodicticis, id est veris disputationibus aliquid disserit, disciplina debeat nuncupari; quando autem quid verisimile atque opinabile tractat, nomen artis accipiat. ita utrumque vocabulum argumentationis suae qualitate promeretur. nam et pater Augustinus, hac credo ratione commonitus, grammaticam atque rethoricam disciplinae nomine vocitavit, Varronem secutus; Felix etiam Capella operi suo de Septem Disciplinis titulum dedit. disciplina enim dicta est, quia discitur plena; quae merito tali nomine nuncupatur, quoniam incommutabils illis semper regula veritatis obsequitur.

Dialecticam primi philosophi in suis quidem dictionibus habuerunt, non tamen ad artis redigere peritiam. post quos Aristoteles, ut fuit disciplinarum omnium diligens explanator, ad quasdam regulas doctrinae huius argumenta perduxit, quae prius sub certis praeceptionibus non fuerunt. is libros faciens exquisitos Graecorum scholam multiplici laude decoravit; quem nostri non perferentes diutius alienum, translatum expositumque Romanae eloquentiae contulerunt.

2.
Dialecticam vero et rethoricam Varro in novem Disciplinarum libris tali similitudine definivit: «Dialectica et rethorica est quod in manu hominis pugnus astrictus et palma distensa,» <illa brevi oratione argumenta concludens, ista facundiae campos copioso sermone discurrens,> illi verba contrahens, ista distendens. dialectica siquidem ad disserendas res acutior, rethorica ad illa quae nititur docenda facundior. illa ad scholas nonnunquam venit, ista iugiter procedit in forum. illa requirit rarissimos studiosos, haec frequenter et populos.

3.
Sed priusquam de syllogismis dicamus, ubi totius dialecticae utilitas et virtus ostenditur, oportet de eius initiis quasi quibusdam elementis pauca disserere, ut sicut est a maioribus distinctus ordo, ita et nostrae dispositionis currat intentio. consuetudo itaque est doctoribus philosophiae, antequam ad Isagogem veniant exponendam, divisionem philosophiae paucis attingere; quam nos quoque servantes praesenti tempore non immerito credimus intimandam.

4.
Philosophia dividitur
    in inspectivam
        haec dividitur in
            naturalem
            doctrinalem
                haec dividitur in
                    Arithmeticam
                    Musicam
                    Geometriam
                    Astronomiam
            divinam et actualem
                haec dividitur in
                    moralem
                    dispensativam
                    civilem

5.
Philosophia est divinarum humanarumque rerum, in quantum homini possibile est, probabilis scientia. aliter, philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. rursus, philosophia est meditatio mortis: quod magis convenit Christianis qui, saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinabili similitudine futurae patriae vivunt, sicut dicit Apostolus: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus, et alibi Conversatio nostra in caelis est.

6.
Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia de divinis aliquid et caelestibus contemplamur, eaque mente solummodo contuemur, quoniam corporeum supergrediuntur aspectum. naturalis dicitur, ubi unuscuiusque rei natura discutitur, qua nihil generatur invita, sed unumquodque his usibus deputatur, in quibus a Creatore definitum est, nisi forte cum voluntate Dei aliquod miraculum provenire monstretur. doctrinalis dicitur scientia quae abstractam considerat quantitatem. abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar vel alia huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. divinalis dicitur, quando aut ineffabilem naturam Dei aut spiritales creaturas ex aliqua parte profundissima qualitate disserimus. arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis. geometrica est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. astronomia est disciplina cursus caelestium siderum, quae figuras contemplatur omnes et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit.

7.
Actualis dicitur, quae res praepositas operationibus suis explicare contendit. moralis dicitur, per quam mos vivendi honestus appetitur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. dispensativa dicitur domesticarum rerum sapienter ordo dispositus. civilis dicitur, per quam totius civitatis administratur utilitas.

8.
Philosophiae divisionibus definitionibusque tractatis, in quibus generaliter omnia continentur, nunc ad Porphyrii librum qui Isagoges scribitur accedamus. Isagoges Porphyrii tractat de partibus quinque:
    de genere,
    de specie,
    de differentia,
    de proprio,
    de accidenti.
genus est ad species pertinens, quod <de> differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, ut animal; per singulas enim species, id est hominis, bovis, equi et ceterorum, genus animal praedicatur atque significatur. species est, quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur; nam de Socrate, Platone <et> Cicerone homo praedicatur. differentia est, quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quale sit praedicatur, sicut rationale et mortale in eo quod quale sit de homine praedicatur. proprium est, quod unaquaeque species vel persona certo additamento insignitur et ab omni communione separatur, ut risibile de homine, hinnibile de equo. accidens est, quod accedit et recedit praeter subiecti corruptionem, vel ea quae sic accedunt ut penitus non recedant. haec qui plenius nosse desiderat, introductionem legat Porphyrii, qui licet ad utilitatem alieni operis se dicat scribere, non tamen sine propria laude visus est talia dicta formasse.

9.
Sequuntur Aristotelis categoriae sive praedicamenta, quibus mirum in modum per varias significantias omnis conclusus est sermo; quorum organa sive instrumenta sunt tria. Organa vel instrumenta categoriarum sive praedicamentorum sunt tria:
    aequivoca
    univoca
    denominativa.
aequivoca dicuntur quorum nomen solum commune est, secundum nomen vero substantiae ratio diversa, ut animal homo et quod pingitur. univoca dicuntur quorum et nomen commune est, et secundum nomen discrepare eadem substantiae ratio non probatur, ut animal homo atque bos. denominativa, id est derivativa, dicuntur quaecumque ab aliquo sola differentia casus secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis.

10.
Aristotelis categoriae vel praedicamenta sunt x:
    substantia,
    quantitas,
    ad aliquid,
    qualitas,
    facere,
    pati,
    situs,
    quando,
    ubi,
    habere.
substantia est, quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae neque de subiecto praedicatur neque in subiecto est, ut aliqui homo vel aliqui equus. secundae autem substantiae dicuntur in quibus speciebus illae, quae principaliter substantae primo dictae sunt, insunt atque clauduntur, ut in homine Cicero. quantitas aut discreta est, et habet partes ab alterutro discretas nec communicantes secundum aliquem communem terminum, velut numerus et sermo qui profertur; aut continua est, et habet partes quae secundum aliquem communem terminum ad invicem conectuntur, velut linea, superficies, corpus, locus, <motus,> tempus. ad aliquid vero sunt, quaecumque hoc ipsum, quod sunt, aliorum esse dicuntur, velut maius, duplum, habitus, dispositio, scientia, sensus, positio. qualitas est secundum quam aliqui quales dicimur, ut bonus, malus. facere est ut secare vel urere, id est, aliquid operari. pati est ut secari vel uri. situs est ut stat, sedet, iacet. quando est <ut> hesterno vel cras. ubi est ut in Asia, in Europa, in Libya. habere est ut calciatum vel armatum esse. hoc opus Aristotelis intente legendum est, quando, sicut dictum est, quicquid homo loquitur inter decem ista praedicamenta inevitabiliter invenitur. proficit etiam ad libros intellegendos, qui sive rethoribus sive dialecticis applicantur.

11.
Sequitur liber Perihermemias, suptilissimus nimis et per varias formas iterationesque cautissimus, de quo dictum est: « Aristoteles, quando Perihermenias scriptitabat, calamum in mente tingebat.» In Perihermenias vero, id est de interpretatione, supradictus philosophus de his tractat:
    de nomine,
    de verbo,
    de oratione,
    de enuntiatione,
    de affirmatione,
    de negatione,
    de contradictione.
nomen est vox significativa secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars est significativa separata, ut Socrates. verbum est quod consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat, et est semper eorum quae de altero dicuntur nota, ut cogitat, disputat. oratio est vox significativa, cuius partium aliquid separatum significativum est, ut Socrates disputat. enuntiativa oratio est vox significativa de eo quod est aliquid vel non est, ut Socrates est, Socrates non est. affirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo, ut Socrates est. negatio est alicuius ab aliquo, ut Socrates non est. contradictio est affirmationis et negationis oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. haec omnia per librum supra memoratum minutissime divisa et subdivisa tractantur. quarum rerum definitiones nos breviter intimasse sufficiat, quando in ipso competens explanatio reperitur; maxime cum eum sex libris a Boethio, viro magnifico, constat expositum, qui vobis inter alios codices est relictus.

12.
Nunc ad syllogisticas species formulasque veniamus, in quibus nobilium philosophorum iugiter exercetur ingenium. formulae categoricorum, id est praedicativorum, syllogismorum sunt iii:
    in prima formula modi novem
    in secunda formula modi quattuor
    in tertia modi sex.
modi formulae primae sunt viiii.
primus modus est qui conducit, id est qui colligit, ex universalibus dedicativis dedicativum universale directim, ut «Omne iustum honestum: omne honestum bonum: omne igitur iustum bonum.»
secundus modus est qui conducit e universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale direct<i>m ut «Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur iustum turpe.»
tertius modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, <ut> «Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur iustum utile.»
quartus modus est qui conducit ex particulari dedicativa et uiversali abdicativa abdicativum particulare directim, ut «Quoddam iustum honestum: nullum honestum turpe: quoddam igitur iustum non est turpe.»
quintus modus est qui conducit ex universalibus dedicativis particulare dedicativum per reflexionem, ut «Omne iustum honestum: omne honestum bonum: quoddam igitur bonum iustum.»
sextus modus est qui conducit ex universali dedicativa et universali abdicativa abdicativum universale per refiexionem, ut «Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur turpe iustum.»
septimus modus est qui conducit ex <dedicativis particulari et> universali dedicativum particulare per reflexionem, ut «Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur utile iustum.»
octavus modus est qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa particulare abdicativum per reflexionem, velut «Nullum turpe honestum: omne honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.»
nonus modus est qui conducit ex universali abdicativa <et particulari dedicativa> abdicativum particulare per refiexionem, velut «Nullum turpe honestum: quoddam honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.»
modi formulae secundae quattuor.
primus modus est qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directim, velut «Omne iustum honestum: nullum turpe honestum: nullum igitur turpe iustum.»
secundus modus est qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa abdicativum universale directim, velut «Nullum turpe honestum: omne iustum honestum: nullum igitur turpe iustum.»
tertius modus est qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, velut «Quoddam iustum honestum: nullum turpe honestum: quoddam igitur iustum non est turpe.»
quartus modus est qui conducit ex particulari abdicativa et universali dedicativa abdicativum particulare directim, ut «Quoddam iustum non est turpe: omne malum turpe: quoddam igitur iustum non est malum.»
modi formulae tertiae sex.
primus modus est qui conducit ex dedicativis universalibus dedicativum particulare tam directim quam reflexim, ut «Omne iustum honestum: omne honestum iustum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum, vel quoddam bonum honestum.»
secundus modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut «Quoddam iustum honestum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum.»
tertius modus est qui conducit e dedicativis universali et particulari dedicativum particulare directim, ut «Omne iustum honestum: quoddam iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum.»
quartus modus est qui conducit ex universalibus dedicativa <et abdicativa> abdicativum particulare directim, ut «Omne iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum.»
quintus modus est qui conducit ex dedicativa particulari et abdicativa universali abdicativum particulare directim, ut «Quoddam iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur <honestum> non est malum.»
sextus modus est qui conducit ex dedicativa universali et abdicativa particulari abdicativum particulare directim, ut «Omne iustum honestum: quod dam iustum non est malum:. quoddam igitur honestum non est malum.»
has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et quae subtilius sunt tractata cognoscit. nec fastidium nobis verba repetita congeminent; distincta enim atque considerata ad magnas intellegentiae vias praestante Domino nos utiliter introducunt. nunc ad hypotheticos syllogismos ordine currente veniamus.

13.
Modi syllogismorum hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua coniunctione, sunt septem.
primus modus est: «Si dies est, lucet: est autem dies: lucet igitur.»
secundus modus est: «Si dies est, lucet: non lucet: non est igitur dies.»
tertius modus est ita: «Non et dies est et non lucet: atqui dies est: lucet igitur.»
quartus modus est ita: «Aut dies est aut nox: atqui dies est: nox igitur non est.»
quintus modus est ita: «Aut dies est aut nox: atqui nox non est: dies igitur est.»
sextus modus est ita: «Non et dies est et non lucet: dies autem est: nox igitur non est.»
septimus modus est ita: «Non et dies est et nox: atqui nox non est: dies igitur est.»
modos autem hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, legat librum Marii Victorini qui inscribitur de Syllogismis Hypotheticis. sciendum quoque quoniam Tullius Marcellus Carthaginiensis de categoricis et hypotheticis syllogismis, quod a diversis philosophis latissime dictum est, septem libris cautet suptiliterque tractavit, ita ut primo libro de regula, ut ipse dicit, collegentiarum artis dialecticae disputaret, et quod ab Aristotele de categoricis syllogismis multis libris editum est, ab isto secundo et tertio libro breviter expleretur; quod autem de hypotheticis syllogismis ab Stoicis innumeris voluminibus tractatum est, ab isto quarto et quinto libro colligeretur; in sexto vero de mixtis syllogismis, in septimo autem de compositis disputavit. quem codicem vobis legendum reliqui.

14.
Hinc ad pulcherrimas definitionum species accedamus, quae tanta digntate praecellunt, ut possint dici orationum apertae manifestationes et quaedam indicia dictionum. definitio vero definitionum est oratio brevis uniuscuiusque rei naturam a communione divisam propria significatione concludens. haec multis modis praeceptisque conficitur. divisio definitionum:
    usiodes, id est substantialis
    ennomatice, id est notio
    poeodes, id est qualitativa
    <h>ypographite, id est descriptio
    cata antilexin, id est adverbium
    cata diaphoran id est per differentiam
    cata metaphoran, id est per translationem
    cat' apheresin tu enantiu, id est per privationem contrarii
    cata typosin, id est per quandam imaginationem
    os typos, id est veluti
    cata ellipes olocleru omogenus, id est per indigentiam pleni ex eodem genere
    cata epenon, id est per laudem
    cata analogian, id est iuxta rationem
    cata to <pros ti>, id est ad aliquid
    cata etiologian, id est rei rationem.
definitionum prima est usiodes, id est substantialis, quae proprie et vere dicitur definitio, ut est: «Homo animal rationale mortale sensus disciplinaeque capax.» haec enim defintio per species et differentias descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo.
secunda est species definitionis, quae Graece ennomatice dicitur, Latine enuntiatio nuncupatur, quam notionem communi non proprio nomine possumus dicere. haec isto modo semper efficitur: «Homo est quod rationi conceptione et exercitio praeest animalibus cunctis»; non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam devocato. in ista enim et in reliquis notio rei profertur non substantialis, ut in illa primaria explicatione declaratur; et quia illa substantialis est, definitionum omnium optinet principatum.
tertia species definitionis est, quae Graece pyoedes dicitur, Latine qualitativa. haec dicendo quid quale sit, id quod sit evidenter ostendit, cuius exemplum tale est: «Homo est qui ingenio vaIet, artibus pollet, et cognitione rerum aut quae agere debeat eligit, aut animadversione quod inutile sit contemnit.» his enim qualitatibus expressus ac definitus homo est.
quarta species definitionis est, quae Graece hypographice, Latinee descriptionalis nuncupatur, quae adhibita circuitione dictorum factorumque rem quae quid sit descriptione declarat, ut si luxuriosum volumus definire, dicimus: «Luxuriosus est victus non necessarii et sumptuosi et onerosi appetens, in deliciis affiuens, in libidine promptus.» haec et talia definiunt luxuriosum; quae species definitionis oratoribus magis apta est quam dialecticis, quia latitudines habet. haec similitudo in bonis rebus ponitur et in malis.
quinta species denitionis est, quam Graece cata antilexin, Latine adverbium dicimus. haec vocem illam, de cuius re quaeritur, alio sermone designat uno ac singulari, et quodammodo quid illud sit in uno verbo positum, uno vcrbo alio declarat, <ut>: «Conticiscere est tacere.» item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas.
sexta species definitionis est, quam Graeci cata diaphoran, nos per differentiam dicimus; id est, cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia quid uterque sit definitur, id est: «Rex est modestus et temperans, tyrannus vero impius et immitis.»
septima est species definitionis, quam Graeci cata metaphoran, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in topicis: «Litus est qua fluctus eludit.» hoc varie tractari potest; modo enim ut moveat, sicut illud: «Caput est arx corporis,» modo ut vituperet, ut illud: « Divitiae sunt brevis vitae longum viaticum», modo ut laudet: «Adulescentia est flos aetatis.»
octava species definitionis est, quam Graeci cata apheresin tu enantiu, Latini per privantiam contrarii eius quod definitur dicunt, ut: «Bonum est, quod malum non est; iustum est, quod iniustum non est,» et his similia; quod se ita naturaliter ligat, ut necessariam cognitionem sibi unius comprehensione conectat. hoc autem genere definitionis uti debemus cum contrarium notum est, nam certa ex incertis nemo probat. sub qua specie sunt hae definitiones: «Substantia est, quod neque qualltas est neque quantitas neque aliqua accidentia.» quo genere definitionis Deus definiri potest. etenim cum quid sit Deus nullo modo comprehendere valeamus, sublatio omnium existentium, quae Graeci onta appellant, cognitionem Dei nobis circumcisa et ablata notarum rerum cognitione supponet, ut si dicamus: «Deus est, quod neque corpus est neque ullum elementum neque animal neque mens neque scnsus neque intellectus neque aliquid quod ex his capi potest» - his enim ac talibus sublatis, quid sit Deus poterit definiri.
nona species definitionis est, quam Graeci cata typosin, Latini per quandam imaginationem dicunt, ut: «Aeneas est Veneris et Anchisae ius.» haec semper in individuis versatur, quae Graeci atoma appellant; item accidit in eo genere dictionis, ubi aliquid pudor aut metus est nominare, ut Cicero: «Cum me videlicet sicarii illi describant.»
decima species definitionis est, quam Graeci os typos, Latini veluti diximus appellant, ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur «Homo». non enim manifeste dicitur animal solum esse hominem, cum sint alia innumerabilia; sed cum dicitur «Homo», veluti ipsum hominem animal designat, cum tamen huic nomini multa subiaceant. rem enim quaestam praedictum declaravit exemplum; hoc est autem proprium definitionis quid sit illud quod quaeritur declarare.
undecima est species definitionis, quam Graeci cata ellipes olocleru h<o>mogenus, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere vocant, ut si quaeratur quid sit quadrans respondeatur; «Cui dodrans deest, ut sit assis.»
duodecima species est definiiionis, quam Graeci cata epenon, Latini per laudem dicunt, ut Tullius pro Cluentio: «Lex est mens et animus et consilium et sententia civitatis» et aliter «Pax est tranquilla libertas.» fit et per vituperationem quam Graeci psogon vocant: «Servitus est postremum malorum omnium, non modo bello sed morte quoque repellenda.»
tertia decima species est definitionis, <quam Graeci cata analogian, Latini iuxta rationem dicunt; sed hoc contingit cum maioris rei nomine res definitur inferior, ut est illud: «Homo minor mundus.» Cicero hac definitione sic usus est: «Edictum legem annuam dicunt esse.»
quarta decima est species definitionis,> quam Graeci cata ton pros ti, Latini ad aliquid vocant, ut est illud: «Pater est cui est filius, dominus est cui est servus» et Cicero in Rethoricis: «Genus est quod plures partes amplectitur,» item «Pars est quod subest generi.»
quinta decima est species definitionis, quam Graeci cata etiologian, Latini rei rationem vocant, ut: «Dies est soI supra terras, nox est sol sub terris.» scire autem debemus praedictas species definitionum topicis merito esse societas, quoniam inter quaedan argumenta sunt positae et nonnullis locis commemorantur in topicis. nunc ad topica veniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum, et origines dictionum.

15.
Divisio topicorum, sive locorum ex quibus argumenta ducuntur:
alia in eo ipso de quo agitur haerent
nonnulla dicuntur affecta quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur
alia assumuntur extrinsecus.
argumenta quae de eo ipso de quo agitur haerent:
    a toto
    a partibus
    a nota.
argumentum a toto est, cum definitio adhibetur ad id quod quaeritur, sicut ait Cicero: «Gloria est laus recte factorum, magnorumque in republica fama meritorum.»
a partibus est argumentum cum is qui se defendit aut negat factum, aut factum esse iure defendit.
a nota est argumentum, cum ex vi nominis argumentum quod elicitur, ut Cicero: «Consulem, consulem, inquam, quaerebam, quem in isto maiali invenire non poteram.»
affecta argumenta sunt, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur:
coniugata
a genere
a forma generis
a similitudine a differentia
ex contrario
ab adiunctis
ab antecedentibus
a consequentibus
a repugnantibus
a causis
ab effectibus
a comparatione, quae fit a maiore ad minus, a minore ad maius, a pari ad parem.
a coniugatis argumentum est, cum declinatur a nomine et fit verbum, ut Cicero Verrem dicit «ever<r>isse» provinciam, vel nomen a verbo, cum latrocinari dicitur latro - nomen a nomine ut Terentius: « Inceptio est amentium, haut amantium» - dummodo distet unius appellationis postremitas in alia vocis declinatione formata.
a genere argumentum est, cum de eodem genere sententa ductur, ut Vergilius: «Varium et mutabile semper femina.»
ab specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit: «At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor.»
a simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur, ut Vergilus: «Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium lliacis campis.»
a differentia argumentum est, quando per differentiam aliqua separantur - Vergilius: «Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis.»
a contrariis argumentum dicitur, quando res discrepantes sibimet opponuntur - Vergilius: «Mortaline manu factae immortale carinae fas habeant, certusque incerta pericula lustret Aeneas?»
a consequentibus argumentum est, quando positam rem aliquid inevitabiliter consequitur - Vergilius: «Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.»
ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his quae prius gesta sunt comprobantur - Cicero pro Milone: «Cum non dubitaverit aperire quid cogitaverit, vos potestis dubitare quid fecerit?»
a repugnantibus argumentum est quando illud, quod obicitur, aliqua contrarietate destruitur, ut Cicero: «Is igitur non modo tali periculo liberatus, sed honore amplissimo ditatus, domi te interficere voluisset.»
a coniugatis argumentum est cum contropabiliter ostenditur, quid sit ex re quaque venturum: «Nos si pellant, nihil affore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant.»
a causis argumentum est, quando consuetudine communi res quaeque tractatur - Terentius: «Ego nonnihil veritus sum dudum abs te, Dave, ne faceres quod vulgus servorum solet, dolis ut me deluderes.»
ab effectis argumentum est, cum ex his quae facta sunt aliquid approbatur, ut Vergilius: «Degeneres animos timor arguit.»
a comparatione argumentum est, quando per coliationem personarum sive causarum sententiae ratio sub imputatione formatur - Vergilius: «Tu potes Aenean manibus subducere Graium; nos aliquid contra Rutulos iuvisse nefandum est?»

16.
Argumenta ducuntur extrinsecus quae Graeci atechnos, id est artis expertes, vocant, ut est testimonium. testimonium vero constat:
ex persona
ex naturae auctoritate
ex temporis auctoritate, quae constat modis octo:
ingenio
opibus
aetate
fortuna
arte
usu
necessitate
concursio fortuitorum
ex dictis factisque maiorum
ex tormentis.
testimonium omne est, quod ab aliqua externa re sumitur ad faciendam fidem.
persona non qualiscumque est, quae testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis.
naturae auctoritas est, quae maxima virtute consistit.
testimonia multa sunt quae afferant temporis auctoritatem, id est, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio rerum fortuitarum.
a dictis factisque maiorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur.
a tormentis fides praebetur, post quae nemo creditur velle mentiri. ea vero quae tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitione non indigent.

17.
Memoriae quoque condendum est, topica oratoribus, dialecticis, poetis et iurisperitis communiter quidem argumenta praestare; sed quando aliquid specialiter probant, ad rethores, poetas iurisperitosque pertinent, quando vero generaliter disputant, ad philosophos attinere manifestum est. mirabile plane genus operis, - in unum potuisse colligi quicquid mobilitas ac varietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat invenire, - conclusit liberum ac voluntarium intellectum; nam quocumque se verterit, quascumque cogitationes intraverit, in aliquid eorum, quae praedicta sunt, necesse est ut humanum cadat ingenium.

18.
Illud autem competens iudicavimus recapitulare breviter, quorum labore in Latinum eloquium res istae pervenerint, ut nec auctoribus gloria sua pereat et nobis plenissime rei veritas innotescat. Isagogem transtulit Victorinus orator; commentum eius quinque libris vir magnificus Boethius edidit. Categorias idem transtulit Victorinus; cuius commentum octo libris ipse quoque formavit. Perihermenias supramemoratus Victorinus transtulit in Latinum; cuius commentum sex libris patricius Boethius minutissima disputatione tractavit. Apuleius vero Madaurensis <syllogismos categoricos breviter enodavit; Victorinus de> syllogismis hypotheticis dixit; quindecim quoque species esse definitionum idem Marius Victorinus diligenter edocuit. Topica Aristotelis Cicero transtulit in Latinum; cuius commenta prospector atque amator Latinorum Victorinus quattuor libris exposuit. auctoritatem vero eorum librorum in unum codicem non incompetenter fortasse collegi, ut quicquid ad dialecticam pertinet, in una congestione codicis clauderetur. expositiones itaque diversorum librorum, quoniam erant multiplices, sequestratim in codicibus fecimus scribi; quos in una vobis bibliotheca Domino praestante dereliqui.

19.
De liberalibus igitur artibus, quantum rudibus iudicavimus expedire, fortasse decursa sunt, ut quasi quibusdam ianuis apertis ad ingressum disciplinarum desideranter accedere debeatis. nam etsi per quasdam difficultates intrentur atque discantur, tam diu habent rudimentorum laborem, donec quae sit earum suavitas indagetur; cum vero studiosos fuerit perfectio subsecuta, tunc unusquisque delectabile habet sudoris sui pertulisse molestias. tempus est ut similiter ad earum divisiones opinatissimas accedamus, unde Graecia Latinae linguae non immerito putatur antistare; quas simili brevitate non tam explicare quam indicare temptabimus. cur enim quasi nobiliter latius disseratur, quod distincte atque planissime apud proprios reperitur auctores?

20.
Considerandum est autem quod iam, quia locus se attulit, in rethorica parte libavimus quid intersit inter artem et disciplinam, ne se diversitas nominum permixta confundat. inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles, opinabiles magistri saecularium litterarum, hanc differentiam esse voluerunt, dicentes artem esse habitudinem operatricem contingentium, quae se et aliter habere possunt; disciplina vero est quae de his agit quae aliter evenire non possunt. sed hoc de mundanis dixisse praesumptum est, quando solae litterae divinae nesciunt fallere, quoniam habent immobilem veritatis auctorem. audivimus etiam Felicem Capellam aliqua de disciplinis scripsisse deflorata, ne talibus litteris fratrum simplicitas linqueretur ignara; quae tamen ad manus nostras adhuc minime pervenire potuerunt. sed melius est ut nec illa vobis quandoque pereant, et ista quamvis exigua desiderantibus celeriter offerantur. nunc ergo ad mathematicae veniamus initia.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>