<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber II
 


 






 



C a p i t u l u m   I
D e   g r a m m a t i c a

____________________________________



1.
Grammatica a litteris nomen accepit, sicut vocabuli ipsius derivatus sonus ostendit. quas primus omnum Cadmus sedecim tantum legitur invenisse, eas Graecis studiosissimis tradens; reliquas ipsi vivacitate animi suppleverunt. de quarum positionibus atque virtutibus graece Helenus, latine Priscianus suptiliter tractaverunt. grammatica vero est peritia pulchre loquendi ex poetis illustribus auctoribusque collecta; officium eius est sine vitio dictionem prosalem metricamque componere; finis vero elimatae locutionis vel scripturae inculpabili placere peritia. sed quamvis auctores temporum superiorum de arte grammatica ordine diverso tractaverint, suisque saeculis honoris decus habuerint, ut Palemon, Phocas, Probus et Censorinus, nobis tamen placet in medium Donatum deducere, qui et pueris specialiter aptus et tyronibus probatur accommodus; cuius gemina commenta reliquimus, ut, supra quod ipse planus est, fiat clarior dupliciter explanatus. sed et sanctum Augustinum propter simplicitatem fratrum breviter instruendam aliqua de eodem titulo scripsisse repperimus; quae vobis lectitanda reliquimus, ne quid rudibus deesse videatur, qui ad tantae scientiae culmina praeparantur.

2.
Donatus igitur in secunda parte ita disceptat:
    de voce articulata
    de littera
    de syllaba
    de pedibus
    de accentibus
    de posituris sive distinctionibus
    et iterum de partibus orationis viii
    de schematibus
    de etymologiis
    de orthographia.
vox articulata est aer percussus sensibilis auditu, quantum in ipso est. littera est pars minima vocis articulatae. syllaba est comprehensio litterarum, vel unius vocalis enuntiatio, temporum capax. pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio. accentus est vitio carens vocis artificiosa pronuntiatio. positura sive distinctio est moderatae pronuntiationis aperta repausatio. partes autem orationis sunt octo: nomen pronomen verbum adverbium participium coniunctio praepositio interiectio. nomen est pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterve significans: proprie, ut Roma Tiberis, communiter ut urbs flumen. pronomen est pars orationis quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit. verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu. adverbium est pars orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet, ut iam faciam vel non faciam. participium est pars orationis dicta quod partem capiat nominis, partem verbi; recipit enim a nomine genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utroque numeros et figuras. coniunctio est pars orationis adnectens ordinansque sententiam. praepositio est pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem eius aut mutat aut complet aut minuit. interiectio est pars orationis significans mentis affectum voce incondita. schemata sunt transformationes sermonum vel sententiarum, ornatus causa polita, quae ab artigrapho nomine Sacerdote collecta fiunt numero nonaginta et octo; ita tamen ut quae a Donato inter vitia posita sunt, in ipso numero collecta claudantur. quod et mihi quoque durum videtur, vitia dicere, quae auctorum exemplis et maxime legis divinae auctoritate firmantur. haec grammaticis oratoribusque communia sunt, quae tamen in utraque parte probabiliter reperiuntur aptata. addendum est etiam de etymologiis et orthographia, de quibus nonnullos scripsisse certissimum est. etymologia vero est aut vera aut verisimilis demonstratio, declarans ex qua origine verba descendant. orthographia est rectitudo scribendi nullo errore vitiata, quae manum componit et linguam.

3.
Haec breviter de definitionibus tantummodo dicta sufficiant. ceterum qui ea voluerit latius pleniusque cognoscere, cum praefatione sua codicem legat, quem de grammatica feci arte conscribi, quatenus diligens lector invenire possit, quod illi proposito deputatum esse cognoscit.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>