|
- P r a e f a t i o
- ____________________________
- 1.
- Superior liber, domino praestante completus, institutionem videlicet divinarum continet lectionum. Hic triginta tribus titulis noscitur comprehensus, qui numerus aetati dominicae probatur accommodus, quando mundo peccatis mortuo aeternam vitam praestitit et praemia credentibus sine fine concessit. Nunc tempus est ut aliis septem titulis saecularium lectionum praesentis libri textum percurrere debeamus; qui tamen calculus, per septimanas sibimet succedentes in se continue revolutus, usque ad totius orbis finem semper extenditur.
- 2.
- Sciendum est plane quoniam frequenter, quicquid continuum atque perpetuum scriptura sancta vult intellegi, sub isto numero comprehendit, sicut dicit David, Septies in die laudem dixi tibi, cum tamen alibi profiteatur, Benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo, et Salomon, Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. In Exodo quoque dixit dominus ad Moysen: Facies lucernas septem, et pones eas ut luceant ex adverso. Quem numerum Apocalypsis in diversis rebus omnino commemorat. Qui tamen calculus ad illud nos aeternum tempus trahit, quod non potest habere defectum. Merito ergo ibi semper commemoratur, ubi perpetuum tempus ostenditur.
- 3.
- Sic arithmetica disciplina magna laude dotata est, quando et rerum opifex deus dispositiones suas sub numeri, ponderis et mensurae quantitate constituit, sicut ait Salomon, Omnia in numero, mensura et pondere fecisti . Creatura siquidem dei sic in numero facta cognoscitur, quando ipse in Evangelio dicit, Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Item creatura dei constituta est in mensura, sicut ipse in Evangelio testatur, Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Item Esaias propheta dicit, Qui caelum metitur palmo, et terram tenet clausam manu. Rursus creatura dei probatur facta sub pondere, sicut ait in Proverbiis Salomonis, Et librabat fontes aquarum, et paulo post, Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram. Quapropter operae dei singulares atque magnificae necessaria definitione conclusae sunt, ut, sicut eum omnia condidisse credimus, ita et quemadmodum facta sunt aliquatenus disceremus. Unde datur intellegi malas operas diaboli nec pondere nec mensura nec numero contineri, quoniam quicquid agit iniquitas, iustitiae semper adversum est, sicut et tertius decimus Psalmus meminit, dicens, Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Esaias quoque dicit, Dereliquerunt dominum Sabaoth et ambulaverunt per vias distortas. Re vera mirabilis et summe sapiens deus, qui omnes creaturas suas singulari moderatione distinxit, ne aliquid eorum foeda confusio possideret, unde pater Augustinus in libro quarto de Genesi ad litteram minutissime disputavit.
- 4.
- Modo iam secundi voluminis intremus initia, quae paulo diligentius audiamus. Sunt enim etymologiis densa et definitionum plena tractatibus. In quo libro primum nobis dicendum est de arte grammatica, quae est videlicet origo et fundamentum liberalium litterarum . Liber autem dictus est a libro, id est, arboris cortice dempto atque liberato, ubi ante inventionem cartarum antiqui carmina describebant. Ideoque licentia est nunc et breves libros facere et prolixiores extendere, quoniam, sicut cortex et virgulta complectitur et vastas arbores claudit, ita pro rerum qualitate permissum est modum libris imponere. Scire autem debemus, sicut Varro dicit, utilitatis alicuius causa omnium artium extitisse principia. Ars vero dicta est, quod nos suis regulis artet atque con stringat: alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum, apo tes aretes, id est, a virtute, quam diserti viri unuscuiusque rei scientiam vocant. Secundo de arte rethorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria nimis et honorabilis aestimatur. Tertio de logica, quae dialectica nuncupatur; haec, quantum magistri saeculares dicunt, disputationibus subtilissimis ac brevibus vera sequestrat a falsis. Quarto de mathematica, quae quattuor complectitur disciplinas, id est, arithmeticam, geometricam, musicam et astronomicam. Mathematic am vero latino sermone doctrinalem possumus appellare; quo nomine licet omnia doctrinalia dicere possimus quaecumque docent, haec sibi tamen commune vocabulum propter suam excellentiam proprie vindicavit, ut poeta dictus intellegitur apud Graecos Homerus, apud Latinos Vergilius, orator enuntiatus apud Graecos Demosthenes, apud Latinos Cicero declaratur, quamvis multi et poetae et oratores in utraque lingua esse doceantur. Mathematica vero est scientia quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes vel ab aliis accidentibus, sola ratiocinatione tractamus.
- 5.
- Sic totius voluminis ordo quasi quodam vade promissus est. Nunc quemadmodum pollicita sunt, per divisiones definitionesque suas singula domino iuvante reddamus, quia duplex quodammodo discendi genus est, quando et linealis descriptio imbuit diligenter aspectum, et post aurium praeparatus intrat auditus. Nec illud quoque tacebimus, quibus auctoribus tam graecis quam latinis quae dicimus exposita claruerunt, ut qui studiose legere voluerint, quibusdam compendiis introducti lucidius maiorum dicta percipiant.
|