<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   X X X I
D e   m e d i c i s

____________________________________



1.
Sed et vos alloquor fratres egregios, qui humani corporis salutem sedula curiositate tractatis, et confugientibus ad loca sanctorum officia beatae pietatis impenditis, tristes passionibus alienis, de periclitantibus maesti, susceptorum dolore confixi, et in alienis calamitatibus merore proprio semper attoniti; ut, sicut artis, vestare peritia docet, languentibus sincero studio serviatis, ab illo mercedem recepturi, a quo possunt pro temporalibus aeterna retribui. et ideo discite quidem naturas herbarum commixtionesque specierum sollicita mente tractate; sed non ponatis in herbis spem, non in humanis consiliis sospitatem. nam quamvis medicina legatur a Domino constituta, ipse tamen sanos efficit, qui vitam sine dubitatione concedit. scriptum est enim: Omne quod facitis in verbo aut opere, in nomine Domini Iesu facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

2.
Quod si vobis non fuerit Graecarum litterarum nota facundia, in primis habetis Herbarium Dioscoridis, qui herbas agrorum mirabili proprietate disseruit atque depinxit. post haec legite Hippocratem atque Galienum Latina lingua conversos, id est Therapeutica Galieni ad philosophum Glauconem destinata, et anonymum quendam, qui ex diversis auctoribus probatur esse collectus. deinde Caeli Aureli de Medicina et Hippocratis de Morbis et Curis diversosque alios medendi arte compositos, quos vobis in bibliothecae nostrae sinibus reconditos Deo auxiliante dereliqui.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>