<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   X X X I I
C o m m o n i t i o   a b b a e
c o n g r e g a t i o n i s q u e
m o n a c h o r u m


____________________________________



1.
Quapropter omnes, quos monasterii saepta concludunt, tam Patrum regulas quam praeceptoris proprii iussa servate, et libenter quae vobis salubriter imperantur efficite, quia magnae remunerationis est praemium sine aliquo murmure praeceptis salutaribus oboedire. vos autem sanctissimos viros abbates Calchedonium et Gerontium deprecor ut sic cuncta disponatis, quatenus gregem vobis creditum praestante bomino ad beatitudinis dona perducere debeatis. peregrinum igitur ante omnia suscipite, elemosinam date, nudum vestite, esurienti panem frangite, quoniam iste vere dicendus est consolatus, qui miseros consolatur.

2.
Ipsos autem rusticos, qui ad vestrum monasterium pertinent, bonis moribus erudite; quos adiectarum pensionum pondere non gravetis. scriptum est enim: Iugum meum suave est et onus meum leve est. illud vero quod familiare rusticis comprobatur, furta nesciant, lucos colere prorsus ignorent, vivant innoxio proposito et simplicitate felici. secundus illis ordo conversationis purissimus imponatur; frequenter ad monasteria sancta conveniant, ut erubescant vestros se dici et non de vestra institutione cognosci. sciant etiam Deum ubertatem agris eorum dignanter infundere, si eum fideliter consueverint invocare.

3.
Data est itaque vobis quaedam urbs propria, cives religiosi, in qua si concorditer et spiritaliter Domino praestante transigitis, caelestis iam patriae praefiguratione gaudetis. nolite amare desidiam, quam Domino cognoscitis odiosam. praesto vobis sunt sanctarum Scripturarum instrumenta dogmatica cum expositoribus suis, qui vere sunt floriferi campi, caelestis paradisi poma suavia, unde et fideles animae salubriter imbuantur et linguae vestrae non caduco sed fructifero nimis instruantur eloquio. quapropter desideranter introite mysteria Domini ut sequentibus iter indicare possitis, quia magnae verecundiae pondus est habere quod legas et ignorare quod doceas.

4.
Et ideo futurae beatitudinis memores, vitas Patrum, confessiones fidelium, passiones martyrum legite constanter, quas inter alia in epistula sancti Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum destinata procul dubio reperitis, quae per totum orbem terrarum floruere, ut sancta imitatio vos provocans ad caelestia regna perducat; scientes quia non solum in agone sanguinis aut in virginitate carnis positae sint coronae, sed et omnes qui iuvante Deo vitia sui corporis vincunt tecteque credunt, palmam sanctae remunerationis accipiunt. sed quo facilius, sicut dictum est, mortiferas mundi delectationes noxiaque blandimenta Domino praestante vincatis et sitis huius saeculi, sicut de beatis legitur, transeuntes, ad illud semper primi psalmi festinate salutare remedium, ut legem Domini diebus noctibusque meditemini. tunc non inveniet inimicus protervus locum, cum totum Christus occupaverit animum. nam et pater Hieronymus pulchre complexus est, dicens: «Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis.»

5.
Dicite mihi, viri prudentissimi, quid beatius quam illum habere propitium, quem iratum non valemus effugere? nam si praefectum vox praeconis enuntiet, si carpentum ipsius strepentibus rotis transire noscamus, nonne omnes voluptates cordis abicimus, dum conspectus ipsius reverentiamque metuimus? Deus intonat per convexa caeli, fulgora demonstrat in nubibus, frequenter commovet fundamenta terrarum, et - pro dolor! - praesentia ipsius non timetur, qui ubique totus et omnipotens esse cognoscitur. quapropter absentem Ivdicem non credamus, et rei ad ipsius tribunalia non venimus. qui minus peccat, gratias agat, quoniam desertus non est a Domini misericordia, ut praeceps laberetur ad vitia; qui plurimum deliquit, incessanter exoret. nemo se ad excusationes perfidas et subdola vota convertat. reos nos fateamur, qui absolute delinquimus. nihil est stultius quam illi velle mentiri, cui nullatenus probatur illudi. parata est enim misericordia, si petatur mente purissima. nulla est causa deterior apud pium iudicem, nisi quando subiectus suam neglegit sospitatem.

6.
Oremus ergo, fratres karissimi, quatenus qui humano generi tam magna largitus est, ut ovem perditam reportare suis humeris dignaretur et per incorporationis beneficium rumperet vincula peccatorum, ut ignaris atque alienatis fidei arcana patefaceret, baptisma donaret, martyrium concederet, elemosinas fieri suaderet, sancta quoque nos orationis institutione purgaret, remittere nos fratribus peccata praeciperet, ut ipse quoque similiter debita nostra laxaret: ut converteremus errantem, quatenus erroris nostri ligamina solverentur.: ut paenitentiam summo studio quaereremus: ut haberemus abundantiam caritatis circa Deum et proximum nostrum.

7.
Super haec etiam communicationem corporis et sanguinis sui clementissimus Redemptor indulsit, quatenus pietas Creatoris hinc maxime possit intellegi, cum nos tantis beneficiis, si tamen eum puro corde quaeramus, fecisset absolvi. addat ipse nunc quoque cumulum muneribus suis, sensus nostros illuminet, corda nostra purificet, ut Scripturas sanctas mente purissima cognoscere mereamur et mandata ipsius suffragante nobis eius gratia compleamus.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>