<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   X X X
D e   a n t i q u a r i i s
e t   c o m m e m o r a t i o n e
o r t h o g r a p h i a e


____________________________________



1.
Ego tamen fateor votum meum, quod inter vos quaecumque possunt corporeo labore compleri, antiquariorum mihi studia, si tamen veraciter scribant, non immerito forsitan plus placere, quod et mentem suam relegendo Scripturas divinas salutariter instruunt et Domini praecepta scribendo longe lateque disseminant. felix intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas aperire, salutem mortalibus tacitum dare, et contra diaboli subreptiones illicitas calamo atramentoque pugnare. tot enim vulnera Satanas accipit, quot antiquarius Domini verba describit. uno itaque loco situs, operis sui disseminatione per diversas provincias vadit; in locis sanctis legitur labor ipsius; audiunt populi unde se a prava voluntate convertant, et Domino pura mente deserviaint; operatur absens de opere suo. nequeo dicere vicissitudinem illum de tot bonis non posse percipere, si tamen non cupiditatis ambitu sed recto studio talia noscatur efficere. verba caelestia multiplicat homo, et quadam significatione contropabili, si fas est dicere, tribus digitis scribitur quod virtus sanctae Trinitatis effatur. o spcctaculum bene considerantibus gloriosum! arundine currente verba caelestia describuntur ut, unde diabolus caput Domini in passione fecit percuti, inde eius calliditas possit extingui. accidit etiam laudibus eorum, quod factum Domini aliquo modo videntur emitari, qui legem suam, licet figuraliter sit dictum, omnipotentis digiti operatione conscripsit. multa sunt quidem quae de tam insigni arte referantur, sed sufficit eos dici librarios, qui librae Domini iustitiaeque deserviunt.

2.
Sed ne tanto bono mutatis litteris scriptores verba vitiosa permisceant aut ineruditus emendator nesciat errata corrigere, orthographos antiquos legant, id est, Velium Longum, Curtium Valerianum, Papirianum, Adamantium Martyrium de V et B, eiusdem dc primis mediis atque ultimis syllabis, eiusdem de B littera trifariam in nomine posita, et Eutychen de aspiratione, sed et Focam de differentia generis; quos ego quantos potui studiosa curiositate collegi. et ne quempiam memoratorum codicum obscuritas derelicta turbaret, quoniam antiquarum declinationum permixtione pro maxima parte confusi sunt, magno studio laboris incubui, ut in libro sequestrato atque composito, qui inscribitur de orthographia, ad vos defloratae regulae pervenirent, et dubietate sublata liberior animus viam emendationis incederet. Diomedem quoque et Theoctistum aliqua de tali arte scripsisse comperimus; qui si inventi fuerint, vos quoque eorum deflorata colligite. forte et alios invenire possitis, per quos notitia vestra potius instruatur. isti tamen qui memorati sunt, si assiduo studio relegantur, omnem vobis caliginem ignorationis abscidunt, ut quod hactenus ignoratum est habeatur ex maxima parte notissimum.

3.
His etiam addidimus in codicibus cooperiendis doctos artifices, ut litterarum sacrarum pulchritudinem facies desuper decora vestiret, exemplum illud Dominicae figurationis ex aliqua parte forsitan imitantes, qui eos quos ad cenam aestimat imitandos in gloria caelestis convivii stolis nuptialibus operuit. quibus multiplices species facturarum in uno codice depictas, ni fallor, decenter expressimus, ut qualem maluerit studiosus tegumenti formam ipse sibi possit elegere.

4.
Paravimus etiam nocturnis vigiliis mechanicas lucernas conservatrices illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium, quae humano ministerio cessante prolixe custodiant uberrimi luminis abundantissimam claritatem; ubi olei pinguedo non deficit, quamvis flammis ardentibus iugiter torreatur.

5.
Sed nec horarum modulos passi sumus vos ullatenus ignorare, qui ad magnas utilitates humani generis noscuntur inventi. quapropter horologium vobis unum, quod solis claritas indicet, praeparasse cognoscor; alterum vero aquatile, quod dic noctuque horarum iugiter indicat quantitatem, quia frequenter nonnullis diebus solis claritas abesse cognoscitur, miroque modo in terris aqua peragit, quod solis flammeus vigor desuper modulatus excurrit. ita quae natura divisa sunt, ars hominum fecit ire concorditer; in quibus fides rerum tanta veritate consistit, ut quod ab utrisque geritur per internuntios aestimes constitutum. haec ergo procurata sunt, ut milites Christi certissimis signis ammoniti ad opus exercendum divinum quasi tubis clangentibus evocentur.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>